; |

ae |

i 4

.

ae |

4 | j H

}

;

Ι

!

᾿

ΐ i } i

Ill

TRINITY COLLEGE LIBRARY

3 1761 02742627 9

RY aod

pe RAR τον pes φοσδπονα a ΕΣ ρου τ τ nisin meme a τον». PO τος. Ae ee τα πο

FROM: THE: LIBRARY:OF TRINITY-COLLFGE- TORONTO

: : ee eee = ETE RRS ce: WINER RRS “5. ΦΘΌΟΝ

were,

<a vein μἰδυναρόῥμος,, “ας

we

.

ς ᾿ Ψ

4 ial

THE WORKS

OF GEORGE BULL, D.D. LORD BISHOP OF ST. DAVID’S,

COLLECTED AND REVISED

BY

THE REV. EDWARD BURTON, D.D.

FORMERLY STUDENT, AFTERWARDS CANON OF CHRIST CHURCH AND

REGIUS PROFESSOR OF DIVINITY.

TO WHICH IS PREFIXED

THE LIFE OF BISHOP BULL,

BY

ROBERT NELSON, ESQ.

VOL, 311.

OXFORD: AT THE UNIVERSITY PRESS.

MDCCCXLVI.

LECTORI BENEVOLO

pe P. 17,

JOANNES ERNESTUS GRABE.

——————

NNUS excurrit, ex quo amicorum quispiam me

compellavit, desiderans, ut nove operum om- nium clarissimi D. Bulli editioni preefationem pre- mitterem, qua debitis ea laudibus exornare, atque illorum usum 118, quibus forte non satis innotuerint, presertim exteris, monstrare anniterer. Accessit mox bibliopola, qui, cum inaudivisset, me olim de illis, quae vir reverendus pertractavit, dogmatibus theologicis quedam in privatum usum conscripsisse, omnino voluit, ut relectis schedis meis, si qua occur- rerent, απ ad ulteriorem illustrationem vel confirma- tionem eorundem pertinerent, ista parallelis locis vel eapitibus subnecterem; siquidem et ipse doctissimus Bullus novum hactenus ineditum librum addere con- stituerit. Ego utrumque primo detrectabam, tum quod iter in patriam suscipiendum, aut eco aliquan- tisper dilato alia potius negotia peragenda in animo haberem ; tum quod probe nossem, laudati doctoris scripta per omnem eruditum orbem adeo celebrata, ac ipsa ita elaborata esse, ut nullius, multo minus

A 2

PRAEFATIO

meis, vel encomiis indigerent, vel assumentis. Non destitit tamen bibliopola me urgere, imo et solli- citare coepit, ut praecipuam nove hujus editionis curam susciperem ; quandoquidem omnes tractatus, absente auctore olim excusi, mendis typographicis scaterent, quibus sensum sepe obscurum redditum, aliquando etiam prorsus depravatum, conquererentur eruditi; et periculum esset, ne nune quoque in ab- sentia ejus, partim ob infirmam valetudinem, partim ob publica officia, reeudendi iidem magis adhue cor- rumperentur. Unde rem ulterius mecum perpen- dens, ac consideraus, peropportunam sese mihi of- ferre occasionem, qua non modo singularem meam magni nominis Bulli venerationem publice testatam facerem, sed et una cum scriptis ejus sonoram ortho- ἄοχε in duobus pracipuis Christiane fidei articulis doctrine ab illo defensee professionem ipsemet ede- rem, ac simul debita in emendandis ac expoliendis adeo egregiis operibus accuratione, reipubl. literarize, presertim Anglicane, cui plurimum debeo, quodam- modo inservirem; id operis tandem in me suscipien- dum duxi. Neque profecto sine divini Numinis pro- videntia factum puto, ut postquam eximil antique ecclesize Patris, S. Irenzi, libros adversus hezereses sui zevi, quae unitatem Dei impugnabant, in publi- cum emisissem, mox ansa daretur accuratius edendi tractatus haud minus excellentis inter modernos the- ologos viri adversus nostri seculi tenebriones, qui S. Trinitatem in una Deitate inficias eunt. Sic enim videor mihi fortissima manibus Christianorum fra- trum arma insinuare, quibus catholicam fidem semel

AD LECTOREM. ν

sanectis traditam, sed haud semel, nec ex eadem parte, ab impiis hominibus impugnatam, strenue cer- tando, utrinque defendere queant; siquidem fides catholica hee est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur,” prout in sym- bolo, quod vulgo Athanasianum audit, canit ecclesia. Atqui hance catholicam fidem ad salutem necessa- riam esse, licet non solam sufficere, sed et bonis fide- hum operibus vitam aeternam ex gratia Dei redden- dam esse, sicuti modo dictum symbolum clare sonat, ita et doctissimus auctor noster in diversis tractati- bus fusius explicavit, ac egregrie demonstravit.

Sed ut summam ac methodum, indeque penden- tem dignitatem atque utilitatem horum librorum distinctius tradam, in duas eosdem distribuo classes, in quarum priori illos colloco, quibus fundamentalis, ut vocari solet, sive maxime necessaria sanctissimee Trinitatis, et preecipue Deitatis Christi fides defendi- tur, atque ab objectionibus hxreticorum vindicatur ; in posteriori illos pono, quibus sanus articuli de Jus- dificatione sensus traditur et confirmatur, atque dif- ficiliora cirea hance materiam loca Scripture, prae- sertim Hpistolarum 8. Pauli, explanantur, ac a cor- ruptelis adversariorum liberantur. Priores quod at- tinet, clariss. Bullus Deitatem Acyou haud 6 Scripturis prophetarum, apostolorum, atque evangelistarum de- monstrandam sibi sumpsit, ne rem ab aliis toties actam satisque notam denuo ageret; sed illam e scriptis martyrum, confessorum, et doctorum ecclesia apostolic ante concilium Nicznum defendendam suscepit ; ac cum heeretici temere pronuntiarent,

v1 PRAFATIO

Patres in ista synodo novam condidisse fidem, ipse contra clarissime probavit, eorum doctrinam ἐκ πατέ- ρων εἰς πατέρας διαβεβηκέναι, ut Athanasius lib. de synodi Nicene decretis scripsit, id est, a Patribus “ad Patres derivatam esse,” et ex ipsa apostolico- rum discipulorum schola per continuz successionis tramitem ad posteros decucurrisse. Id abunde pre- stitum est in Defensione Midet Nicene, ew Scrip- tis, que extant, catholicorum Doctorum, qui intra tria prima kcclesie Christiane Secula floruerunt ; in qua obiier quoque Constantinopolitana Confessio, de Sprritu Sancto, antiquiorum Testimoniis adstru- itur. Nam = sicut in symbolis ecclesiarum Deitas Filii preecipue ac pluribus declaratur verbis, Spiritus S. divinitate obiter solum vel breviter indicata; ita et reverendus Bullus in hoe tractatu illam magis quam hane defendere sategit; quoniam si vera Filii Dei fides hereticorum animis ingenerari posset, Spi- ritus 5. quoque confessionem haud gravatim am- plecterentur. Czeterum insignis hujus operis cecono- miam ac partes singulas ipse auctor tradidit tam in fine procemli, quam in principio epilogi, ad qui loca jectorem remitto. Verum enim vero quoniam haud desunt, qui, cum veram Filii Deitatem ae integrum S. Trinitatis mysterium se credere ac tenere affirm- ent, ejus tamen fidei necessitatem negant, rati scili- cet, vitam xternam adepturos, qui quocunque modo vel sensu Jesum Christum Filium Dei confitentur ; in guorum numero fuit M.Simon Episcopius; hine adversus illum aliosque clariss. auctor noster prioris libri quasi appendicem edidit tractatum, cui titulus,

ἐς...

AD LECTOREM. Vil

Judicium Ecclesie catholice trium primorum Secu- lorum de Necessitate credendi, quod Dominus noster Jesus Christus sit verus Deus, assertum contra M. Simonem Episcopium aliosque; ut sicut in illo ipsam fidem Nicznam defendit, ita in hoc anathe- matismum eidem annexum tueretur; lis, quae ex historia antiquissimorum hzereticorum, ac formulis priscorum fidei symbolorum, nec non illustri Dialogi Justini M. cum Tryphone loco in contrarium objecta sunt, plenissime refutatis, imo in caput adversario- rum retortis. Denique cum Danielis Zuickeri ductu moderni in Anglia Unitarii minus in antiquitate ec- clesiastica versatis persuadere conati sint, Justinum Martyrem, Simonis Magi deliriis, ac Orphei atque Sibyllarum versibus ex illorum officina prodeuntibus circumventum, nec non Platonicorum hypothesibus aliisque rationibus inductum, Acyou ante conditum mundum preexistentiam atque divinitatem primum Christianis catholicis proposuisse, ac plurimis impo- suisse; doctissimus Bullus lepidz hujus fabule re- futationem, jam olim conscriptam, nuper vero re- cognitam, ac data ab adversariis occasione auctam, nune demum erudito orbi obtulit; cujus singula capita, sive eorum summas, ex indice est cogno- scere.

Atqui ob assertam hune in modum Deitatem Sal- vatoris nostri tanto majorem clarissimus auctor noster meretur laudem, quod quidam haud ignobiles theo- logi istius ecclesia, quee sola se ὃ. Patrum doctrinam tenere ac recte intelligere vane gloriatur, horum antiquissimorum suftragia Arianis temere largiti,

vill PRAFATIO

causam hance turpiter deseruerint, et nullus illorum argumentum pro catholica hac fide ab apostolica traditione petitum debite deduxerit, ac solide vindi- caverit. Unde ipsos illius ecclesia, Romane vide- licet, praesules aliquos, eruditione ac candore pre aliis claros, doctissimi auctoris nostri priores duos tractatus hance in rem editos maximopere commen- dasse, ex ore et literis eorum, qui cum illis conver- sati sunt, una mecum plures norunt. Ceeterum non modo novis Arianis atque Socinianis, sed et ponti- ficiis quibusdam sophistis telum, quod identidem evi- brare solent, hac opera omnino ereptum est. Nam quamvis hi, ubi cum imperitis, solam Scripturam, aliquando etiam imperite, allegantibus, res ipsis est, S. Patres, velut optimos sacrarum literarum inter- pretes ac certos apostolicze traditionis testes audien- dos, perpetuo crepare soleant; tamen, ubi pruden- tiores pariter ac sapientiores offendunt adversarios, qui ex ore primevorum ecclesiz doctorum se suam- que causam judicari haud refugiunt, dissonam plane canunt cantilenam, non tam antique catholicarum ecclesiarum traditioni, quam presentis Romane se- dis definitionibus, post motam controversiam factis, staudum esse oggannientes, ac cum priscis Judseis, idololatriz ob thuris incensum creaturis oblatum con- victis, nunquam non clamantes, Templum Domini, Lemplum Domini, Templum Domini, Jer. vii. 4. Non perihit lew a sacerdote, nec consilium a sa- prente, nec sermo a propheta, Jer. xviii. 18. Quos ubi de tam absurda responsione redargueris, mox audias hoe eque vel magis absurdum effutientes,

AD LECTOREM. ix

(expertus heee scribo,) Patres in concilio Niceno “olim congregatos contra plurimorum antiquiorum « Patrum sententiam τὸ ὁμοούσιον et συναΐδιον Filii Dei definivisse; ac proinde in aliis controversiis idem episcopis ac doctoribus Romane ecclesise precterito “seculo in synodo Tridentina convenientibus factu opus vel licitum fuisse.” Istiusmodi vitilitigatori- bus quomodo os obstruendum sit, illi solum, illi sal- tem optime noverint, qui memorata doctissimi Bulli seripta diligenti manu versaverint.

Progredior ad alteram classem tractatuum reve- rendi auctoris nostri de JSustificatione; quos licet prius scriptos, posteriori tamen loco ponendos existi- mavi, quod in controversiis minus necessariis enodan- dis atque decidendis versentur. Et quidem primus horum, scilicet Harmonia A postolica, seu binee Dis- sertationes, quarum in priore doctrina D. Jacobi de Justificatione ex operibus explanatur ac defenditur ; “in posteriore consensus D.Pauli cum Jacobo liquido “ς demonstratur ;” is, Inquam, abunde prestat, quod titulus pollicetur, ac sanctissimos apostolos, quos prava aliorum interpretatio tanquam inimicos inter se pug- nantes commiserat, ad amicam redegit concordiam, imo illos nunquam discordes vel sibi adversos fuisse luculenter ostendit. Cum autem Animadversiones in hune librum scripsisset Thomas Gatakerus, Londi- nas, ac eidem Harmoniz occinuisset Thomas Tullius, S. theologie professor, atque Aule 5. Edmundi apud Oxonienses preefectus, edita, quam inscripsit, JSustificatione Paulina, reverendus Bullus duos hosce adversarios duplici tractatu refutavit, Kwamine sci-

Χ PRAFATIO

licet Censure, seu Responsione ad quasdam Ani- madversiones ante dicti viri, atque Apologia pro Harmonia ejusque Authore, contra Declamationem Thome Tullii, &c. quorum prior in egregia plane Appendice ad Examen Animadversionis XVII. occurrit etiam 1). Trumanno, qui adversus doc- trinam, in laudata Harmonia propositam, Anglice evulgaverat libellum cum hae inscriptione, Conatus corrigendi invalescentes quasdam Opiniones Doctrine Ecclesiae Anglicaneé contrarias ; ac preecipua istius libri fundamenta evertit. Caeterum tribus hisce tractatibus doctissimus auctor noster doctrinam de justificatione cum annexis, ac precipua 8S. Pauli de illis dicta, vel in se quadantenus obscura, vel novellis quorundam commentis, qui se incognitam quasi de ceelis lucem iis intulisse gloriabantur, magis adhue obscurata, adeo mirifice illustravit, ac modo dictas adinventiones ita clare refutavit, ut jam, Deo sit gratia! vix ullum hic in Anglia noverim theo- logum alicujus nominis vel doctrine, qui non cum reverendo Bullo in omnibus, vel saltem precipuis thesibus consentiat ; quod et de mea_ tenuitate profiteri haud erubesco, imo hoe gloria mihi duco. Fuere quidem, qui cum primum laudata seripta in lucem prodiissent, aperto ore clamitarunt, eorum auctorem a primorum reformatorum, Lutheri pre- cipue ac Calvini, nee non multorum celeberrimorum olim in ecclesia Anglicana theologorum placitis longe discessisse, ac Insuper honori illorum, si forte erra- verint, male consuluisse, dum lapsus eorum publice confiterl, imo dogmata ab istis magno cum zelo

AD LECTOREM. ΧΙ

defensa impugnare haud reformidavit. Sed illorum clamores aliquanto post cessarunt, ac bona tandem causa, Deo propitio, hac in parte triumphavit.

Ast quid tamen ad objectionem istam, quam ex- teros quosdam protestantium doctores clariss. Bulli scriptis de Justificatione adhucdum obvertere novi, respondendum est? Respondit ipse jam pridem in Apologia contra Tullium, sect. I. clare professus, iniquum prorsus, ac Anglicans quoque ecclesia prin- cipiis incongruum esse, ut veritati, in S. Scriptura et unanimi catholicze ecclesize consensu fundate, neoterici cujuspiam doctoris, quisquis etiam ille fue- rit, auctoritas preeferatur; siquidem canone in syn- odo provinciali anno 1571 sancito, et a regia Eli- zabethze majestate confirmato, concionatoribus ac proinde etiam reliquis doctoribus injunctum sit, Ne “quid unquam doceant pro concione, quod a populo religiose teneri et credi velint, nisi quod consenta- “neum sit doctrine Veteris aut Novi Testamenti ; quodque ex illa ipsa doctrina catholici Patres ae veteres episcopi collegerint.” Allegat etiam ibidem Jacobi I. constitutionem, ac plura przestantissimo- rum <Angilicanorum theclogorum suffragia, quibus testati sunt, semet, post S. literas, Veterum docto- “rum consensum ambabus ulnis amplexos fuisse,

σ΄.

‘neque quicquam sive in doctrina, sive in regimine ecclesiastico, quod ab eo alienum esset, admittere unquam voluisse.” Annumerat iisdem doctissimum Saraviam, ac ex ejus Defensione contra Bezam, cap. 7. hee citat verba, digna que hic recitentur; For- “tassis negat dominus Beza, et quotquot cum eo sentiunt ; at Patres rem tamen aliter intellexe-

ΧΙ PRAFATIO

‘runt, quorum concordi et unanimi sententiz, ab- “sit, ut Bez, aut Calvini, aut alius cujuspiam ex neotericis praeferain judicium, et hos sapere, illos “vero desipuisse judicem.” Atque utinam plures, idem sentientes, suas ac antecessorum suorum sen- tentias atque 5. Scripture: expositiones ad hune Ly- dium lapidem, catholicam scilicet traditionem, exa- minarent! tune sane de pace ac meliori statu Chris- tianee reipubl. bene sperare liceret. Verissimum quippe est, quod Rev. Bullus loc. cit. ᾧ. 3. seripsit; Hlane esse optimam, imo hane unicam rationem “esse, infelicissimas, quze ecclesiam Christi hodier- “nam tot in partes sciderunt, controversias finiendi, “si post S. Scripturas primeevam ac puriorem anti- quitatem unice colamus ac revereamur ipsi, aliis- que authores simus, ut ejus consentiens judicium, ubi reperiri potest, (ut in omnibus certe reperitur, ““ quee majoris momenti sunt; in czeteris vero libe- “yum cuique judicium suum, salva pace ecclesiastica

a

‘et Christiana, relinquendum,) religiose sequantur.” Ast quamdiu pastores ac doctores quilibet id 510] negotii datum credunt, ut majorum suorum ac ejus, cui addicti sunt, partis placita atque statuta, sive vera et recta, sive falsa et prava fuerint, quacunque ratione defendant vel excusent potius, quam ingenue confiteantur ac debite corrigant ; atque ita se optime de manibus defunctorum antecessorum, deque statu ecclesia, in qua vivunt, mereri putant, et ab aliis putantur ; quamdiu, inquam, res isto stant loco, in- sanabiles sunt ecclesiarum scissure, ac desperata prorsus earum mala.

Sed, inquiunt aliqui, nonne in defunctos, vel etiam

AD LECTOREM. ΧΗ

vivos Patres nostros impii sumus ac Chamo similes, si errores vel defectus eorum publice confiteamur, hosque emendare conemur, cum id citra dedecus illorum vix fieri possit? Equidem concedo, impios esse filios, qui verenda dormientium sive dormitan- tium Patrum suorum temere detegunt ; attamen ubi ea jam ab aliis detecta, vel ab ipsis illis aperte expo- sita fuerint, pietatis officium esse existimo, aversis quidem protervis oculis, ne illorum dedecus videntes rideant, sed potius lugentes fleant, modeste illa con- tegere. Tune autem vere peccata nostra nostro- rumve tegimus, quando humili confessione Deum flectimus, ut faciem suam ab iis avertat, ac seria emendatione defectuum facimus, ne amplius isti us- piam appareant; quippe guz abscondit prevarica- tiones suas, haud prospere aget; qui autem confessus fuerit, et reliquerit eas, misericordiam consequetur, Proverb. xxviii. 13. Optandum itaque, ut hee verissima divine sapientize regula ab omnibus Chri- stianis, ipsisque ecclesiarum doctoribus et rectoribus, magis observetur quam vana humane prudentiz dictamina, quae ideo prohibent plerumque, vel sal- tem egre permittunt, ut nostros ac antecessorum nostrorum errores atque defectus libere confiteamur et corrigamus ; ne scilicet maligni quidam adversarii ansam inde insultandi atque ex proprio ore nos judicandi protinus capiant. Quasi vero Christianos deceret, iniqua mortalium hominum opprobria, qua forte tali facto ad breve tempus incurrimus, magis vererl, quam justum immortalis Dei judicium, quod certissime ista via in eternum effugimus. Sed ista hae oceasione obiter.

X1V PRACFATIO

Redeo ad institutum, atque ad finem preefationis properans, brevibus indico, quod meum studium, que mea opera in hoe, quod modo prodit, volumine fue- rit. Primo omnes, priusquam prelo darentur, libros prioris editionis perlegens, plurima menda, quin por- tenta aliquando typographica, (de quibus ipse doctis- simus auctor in Harmonize Apostolicz Postscripto ad lectorem conquestus est,) e medio sustuli; deinde singula quaque nove bujus editionis folia relegens, sphalmata, que festinans correctoris oculus preeteri- erat, omnia emendare conatus sum, ita ut pauca re- manserint, eaque mea quidem, sed non typothete manu debite emendata, ac proinde in fine operis de- signata. Czeterum non modo breves notas ad infe- riorem paginz oram excusas subinde inspersi; qui- bus, verbi gratia, ista in aliis reverendi auctoris nostri tractatibus loca, ubi eandem sententiam suam ube- rius explicavit, atque adversus aliorum censuras stre- nue defendit, debite indicavi, vel alia ad illustratio- nem dictorum pertinentia, tribus, quod aiunt, verbis observanda proposui; sed et prolixiora pluribus, 118- que precipuis, Defensionis praesertim Fidei Nicene ac Harmonie Apostolicae capitibus subjeci Anno- tata, quibus theses ab auctore assertas aliis quando- que S. Scripture οὐ S. Patrum testimoniis ac novis argumentis qualibuscunque confirmare, aut ea, que ibi allata fuere, ab objectionibus atque corruptelis adversariorum vindicare conatus sum. Sie quoad loca e scriptoribus apostolicis, 5. Barnaba, Herma, et Clemente pro Filii Dei zpotrap&e ante conditum mundum ac ὁμοουσίῳ ejusdem, sectione I. et I. Defen- sionis Fidei Nicaenee citata, illum qui in hisce depra-

AD LECTOREM. XV

vandis operam abusus est suam, Lucam Mellierum, pre aliis refutandum censui, quod nova quedam, a clarissimo auctore nostro pariter ac ab aliis intacta, licet magna ex parte futilia, attulerit. Vide Anno- tata ad sect. I. 2. et sect. II. 2. et 3. Sed Robertum Clarcke*, Anglum, missum feci, partim quod is cram- bem bis imo seepius coctam in suo, quem inscripsit, Antenicenismo apposuerit, et nihil fere opposuisse primo intuitu mihi visus sit, ad quod non responsio jam in ipsa Fidei Nicene Defensione data sit, vel ejus ope facile dari queat ; partim quod properanti- bus typographis haud tantum temporis mihi super- fuerit, ut confusam testimoniorum atque objectio- num 6 8. Patribus congeriem illius in certas classes distribuere, nedum iis refellendis manum admovere potuerim. Librum denique Anglice editum quod attinet, cui titulus, Jadzciwm Patrum circa Doctri- nam de Trinitate, D. Georgi Bulli Nicene Fidei Defensiont oppositum, neque istum oppugnandum sumpsi, quod id jam pridem clariss. Alixius peculiari libello fecerit, ac ipse reverendus Bullus quoque haud paucas istius auctoris strophas in tractatu nune primum edito, Primitiva et Apostolica Traditio, &e. refutaverit.

Ad ultimum, de generalibus indicibus, ad caleem hujus voluminis annexis, profiteor, eos non mex, sed reverendi Dn. Samuelis Grascome, ecclesize An- glicane presbyteri, diligentize deberi, ac proinde illi pro lis gratiam habendam esse. Ego vero nullam

[Debuerat dicere Gilbertum Clerke, cujus Antenicenismo in

fine ultimi voluminis respondetur. |

ΧΥῚ PRHFATIO

aliam pro meo qualicunque labore a te, lector benevole, expeto, nisi ut, quandocunque aliquem ex eo fruc- tum ceperis, mihi bene optare, ac devota prece apud divinam Majestatem pro externa salute mea interce- dere haud graveris. Atque ad hance ut tu quoque per rectze fidei et vere justitia tramitem ductu Spiritus S. pervenias, det misericors et omnipotens Deus per merita Jesu Christi, Θεανθρώπου, unici Domini ac Servatoris nostri, Amen. Scripsi, properante calamo, Londini, die 8. Junii, anno Christi Mpccttt.

[Sero post hunc tomum prelo emissum, comper- tum habui asservatum esse in Bibliotheca Bodleiana Harmonie Apostolice exemplar, in cujus margine plurime notz adscriptz sunt; et e MS. Hearniano (in eadem Bibliotheca reposito) discimus Notarum authorem fuisse Thomam Barlow, dominze Marga- rete apud Oxonienses Prelectorem Theolog. et postea Lincolniensem episcopum, (de quo et pra- lectionibus ejus contra Bullum habitis v. Vita Bulli, p- 90. 181.) Hearnius quidem de hisce annotationi- bus Grabio vel ignotis vel preetermissis queritur: at sine causa; illud enim omnino agebat annotator, ut Bulli hypotheses penitus convelleret et refutaret. Doctissimum et sanctissimum virum contra ecclesix Anglicanz doctrinam et articulos scripsisse acriter contendit; et (quod magis admiratione dignum est) Bullum quasi Socini et Socinianorum fautorem pluri- mis conviciis insectatur. Nihil igitur dolendum est, si in editione cum Grabiana tum nostra annotatio- num, imo potius objurgationum, harum nulla fiat

AD LECTOREM. XVI

mentio. Cui enim bono, singulis paginis et tantum non singulis argumentis alia argumenta vel dicta subseribere, quae authoris nostri hypotheses flocci faciunt ? Nempe is erat annotator, ut cum Bullo loquar, qui Solifidianorum partes γυμνῇ κεφαλῇ pro- pugnarit ; et ut lectores nostri de his ejus castiga- tionibus aliquid sapiant, e margine Hpistole Nun- cupatorie et Premonitionis ad Lectorem has ob- servationes exscripsimus, ut que censoris stylum et ingenium satis indicent, necnon (si modo vera sint, que notaverit) de Harmonie Apostolice authore et libri edendi ratione quedam a Nelsono omisse suppeditent.

Epist. Nuncup. p. iv. Neque td festinanter. Do. episc. Glocestrensis contrarium plane asseruit epi- scopo Wintoniensi? Farnhame mense Junio 1670, dixitque se solum cursorie quadam (non omnia) le- gisse. Ulterius etiam dixit (episcopo Winton. an approbaret Bulli hypotheses rogitante) se non ap- probare sequentes Bulli hypotheses, sed plane oppo- sitas scriptis suis publico editis docuisse?.

Prem. ad Lect. p. vii. Demum. Recte. Nam 1°. vice-cancellaris Oxon. (D°°. D". Say) librum hune prelo permittendum obtulit, sed remisit vice-cancell. scriptumque (ipsis ecclesix Anglicane articulis et Homiliis contradictorium) damnat. 2°. Demum ideo illis obtulit quibus cure non erant, vel non lecti, vel

Georgio Morley. Vid. Vita Bulli. p. 89. » Sed videat lector que de hac re ipse Bullus denuo_ professus est in Apologia VIII. 5. p. 470. vol. LV. h. ed. et praef. ad Examen,

p- Iv.

BULL, VOL, 11]. B

XVII PRAFATIO AD LECTOREM.

parum intellecti ecclesiz Anglicanz articuli, iisque permittentibus, non sine veritatis et ecclesiz damno, prodiit hoe scriptum, in multis (si quid judico) er- roneum et apocryphum.

P. viii. Adversus Solifidianismum istum. Quem Solifidianismum intelligit, nescio, sed adversus ve- rum Christianismum (scio) pro Socino et Socinianis- mo animo fidenti sed imbelli militat.

Ib. Queque a nemine adhuc, &c. Kuge! primus ideo hane heeresin justo volumine injuste propugnat : sed fallitur vir bonus; Fran. Turretinus (ut alios non paucos mittam) tractatum multo justiorem de hoe ipso themate prius scripsit, et ob veritatem docte vindicatam utiliore. ]

HARMONTA APOSTOLICA,

SEU,

BINA DISSERTATIONES,

QUARUM IN PRIGRE

DOCTRINA D. JACOBI DE JUSTIFICATIONE EX OPERIBUS EXPLANATUR AC DEFENDITUR:

IN POSTERIORE

CONSENSUS D. PAULI CUM JACOBO LIQUIDO DEMONSTRATUR.

-.- «ὦ»...

AUTHORE GEORGIO BULLO,

ANGLICAN.E ECCLESLE PRESBY'TERO, AC SUDDINGTONi*, QU NUNCUPATUR SANCTA MARIA, IN DICCESI

GLOUCESTRIENSI RECTORE.

-----..ὕ.ὕἅ0ὕ.....

σ. Ψ \ > , , \ , A δ ὧν n Ἅπαντα ὀρθὰ ἐνώπιον τῶν συνιέντων, φησὶν γραφή᾽ τοῦτ᾽ ἔστι τῶν c 5 > A cal a n Ee? A x > ὅσοι UT αὐτοῦ σαφηνισθεῖσαν τῶν γραφῶν ἐξήγησιν κατὰ τὸν ἐκκλησια- στικὸν κανόνα ἐκδεχόμενοι διασώζουσι' κανὼν δὲ ἐκκλησιαστικὸς συνῳ- δία καὶ συμφωνία νόμου τε καὶ προφητῶν τῇ κατὰ τὴν τοῦ Κυρίου παρου- σίαν παραδιδομένῃ διαθήκῃ. Clem. Alexand. Strom. 6. [p. 803. |

Οὐδὲν λανθάνει ὑμᾶς, ἐὰν τελείως εἰς ᾿Ιησοῦν Χριστὸν ἔχητε τὴν πίστιν,

\ \ ? / a > \ > \ a \ re > \ \ , , καὶ THY ἀγάπην, ἥτις ἐστὶν ἀρχὴ ζωῆς καὶ τέλος. ᾿Αρχὴ μὲν πίστις, τέλος δὲ ἀγάπη. Τὰ δὲ δύο ἐν ἑνότητι γενόμενα, Θεοῦ ἐστίν. Τὰ δὲ ἄλλα πάντα εἰς καλοκαγαθίαν ἀκόλουθά ἐστι. Ignat. Epist. ad Ephesios. [c¢. 14.

p. 15-]

no

Imprimatur. Tho. ‘Tomkyns, RR. in Christo Patri ae Domino, Dee Gilberto, divina Providentia archiepise. Cant. a sac. dom.

χ wd. Lambeth. Apr. 19, 1669.

REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO SUO, SUMME HONORANDO DOMINO

GULIELMO, [NICHOLSON]

GRATIOSA BONISQUE OMNIBUS GRATISSIMA DEI PROVIDENTIA GLOUCESTRIENSI EPISCOPO.

HownoratIisstME DoMINE,

IBELLUS iste, qui tuis sub auspiciis pre-

lum adiit, pralo emancipatus ad te reverti- tur; fretusque benevolentiz tuz Jam experte fiducia, atque adeo de eadem in futurum im- petranda pene securus, ad nominis tui lauda- tissimi umbram ac patrocinium se tuto recipit. Mirum in modum mihi placebat Ignatianum illud?: Μηδεὶς χωρὶς τοῦ ἐπισκόπου τὶ πρασσέτω τῶν ἀνηκόντων εἰς τὴν ἐκκλησίαν" ideoque certum erat, nihil theologicum, te inconsulto, in lucem edere. Has itaque Dissertatiunculas in chartulis (iisque minus nitide, quam potui tamen nitidissime, exaratis) adhuc latitantes tibi imprimis sistendas curavi, pro sententia tua vel e«ternis tenebris occultandas, vel prelo excudendas. Perlegisti (neque id festinanter) singula utriusque Disser- tationis capita, patientia tua prolixitatis taedium devorante ; perlecta comprobasti tuo calculo, quin et (pro benevolo, quo me meaque omnia

Epist. ad Smyrn. p. 6. edit. Vossii. [c. 8. p. 36.]

ΧΧΙ EPISTOLA NUNCUPATORIA.

complecti solitus es, affectu) tuis laudibus con- decorasti. |

Quid cause est igitur, quaamobrem aspectum tuum reformidet scriptum hoc nostrum, ty pogra- phia egressum, quod tibi prius adeo placuerit ?

Hac autem qualicunque opella, reverend tuz paternitati consecrata, velim omnibus testa- tam meam adversum te gratitudinem. Quanto me favore complexus sis, jamdudum norunt fere omnes, quotquot me noverint. Tua imprimis ope in hac dicecesi sors mihi obtigit vivendi non incommoda; tu nobis, ut studiis istis vacaremus, otium fecisti.

At quorsum hec commemorem? tot ac tam preclare in te virtutes reluxerunt, ut vel eorum, quibus neque de facie, neque wlo (quod aiunt) beneficio innotescis, amorem tibi atque adeo venerationem conciliaveris. Eruditionem tuam scripta testantur palam edita; prudentiam, ant- mum moderatum, modestiam, summam gravi- tatem smeulari comitate conditam, illibatam denique vitz sanctitatem exosculatur non modo Gloucestria tua, sed et Anglia pene universa.

Deum Opt. Max. ut has tibi eximias animi dotes conservet atque augeat, diu te huic cathe- dr incolumem custodiat, nobisque serum tui in coelos reditum indulgeat, ex animo veneratur,

Reverendz tuz paternitati devinctissimus,

(2B.

PRAMONITIO

AD LECTOREM.

$$

ISSERTATIONES hasce alio fine (quem ut co- gnitum habeas, parum refert) primum inceptas, ac pro brevicula tantum et horaria exercitatione pro- positas, dein profluente copia et quasi wstu imven- tionis, et (quod in tam foecunda materia usu venisse nihil mirum est) alia ex alia subnascente difficultate, ad hane usque molem perductas, typis demum excusas tibi, lector benevole, tuoque candori exhibemus. Si audaciz me insimulas, quod opus adeo impolitum in lucem emittere, doctique hujus seculi limatis judiciis subjicere non sim veritus, factum non defendo tritis scriptorum apologiis. Id fecimus, non tam victi ami- corum importunitate, (quanquam neque eorum de- erant suffragia,) quam persuasione adducti, fore, ut ex hoc nostro qualicunque labore tyronibus saltem in S. Theologia atque in Paulinis Epistolis minus exercitatis aliqua accederet utilitas. Horum judiciis in hac summe necessaria controversia rite formandis si opus hoc levidense vel tantillum inserviat, si ad 5. Paulum legendum (assidua certe lectione dignis-

ΧΧΙΝ PRAMONITIO

simum) ita iis adjumento futurum sit, ut ne δυσνόητα, que apud eum (in hae imprimis questione) non pauca occurrunt, in suam, gregisque suz cure in posterum tradendi, perniciem distorqueant ; si deni- que adversus solifidianismum istum, seu verius liber- tinismum, (quem nonnulli in hac temporum fece propalam et γυμνῆ κεφαλῇ docuerunt, plerique inani- bus distinctiunculis inerustatum in concionibus, in scriptis, auditoribus, lectoribus suis insinuarunt, at- que etiamnum insinuant,) opportunum iis antidotum porrexerit, satis superque habeo ; aliorum suas semel receptas hypotheses perdite amantium supercilia, odia, convitia floececi fecero. In materia certe utilissi- ma versamur, queeque a nemine adhue (quod sciam) pleno ae justo volumine adornata sit. Itaque dum prodeant meliora, his mecum utatur lector candidus; sed ea lege, ne expectet vel lautitias ac veneres vo- cum, rerum perspicuitate (in argumento presertim tam aspero, tam difficili) contentus: vel methodum accuratam ; siquidem proprii ingenii ductum secuti, nobisque magis quam aliis scribentes, singula fere, prout occurrebant atque in mentem venerunt, expli- cavimus. Hine queedam loco non suo (quanquam, ut spero, non prorsus alieno) reperies. Alicubi (in poste- ΤΟΥΤῚ imprimis Dissertatione) παρεκβάσεις offendes et διεξόδους satis prolixas, que ne tibi offendiculo sint, memineris, neque inutiles eas esse, neque omnino ἀπροσδιονύσους. Si preeterea, in Paulinis Epistolis explicandis, loci unius aut alterius sensum minus feli- citer assecutus sim, ab aequo lectore (qui ad summam rei et scopum «apostoli attenderit) veniam me facile impetraturum confido.

AD LECTOREM. _ ξεν

Quod reliquum est, si quid fructus ex hoe scripto nostro perceperis, de eo primum Deo omnis boni Fonti ac Largitori gratias agas; dein autorem, de evangelica licet justitia disputantem, peccatorum ta- men (quod res est, et ex animo loquitur) maximum, fervidis apud Dominum precibus adjuvato, ac vale in eodem Domino.

CAPITULA

UTRIUSQUE

DISSERTATIONIS.

DISSERTATIONIS PRIORIS

INTRODUCTIO. SUSCEPTI operis difficultas. Methodus observanda. P.1.

CAP. I.

Sensus Jacobi exponitur. Quid significet δικαιοῦν in Novo Testamento. Multis testimoniis evincitur, vocem istam accipi sensu forensi pro justum censere, seu pronunciare. Particula ἐξ apud Jacobum notat tantum causam sine

qua non, sive conditionem precedaneam .........+6. P. 4. Tre a hase as stern nag siquencnats apaacyeative Eis,

Cie. LL,

Conclusio Jacobi argumentis adstruitur. Argumentum pri- mum ab aliis Scripturarum testimoniis. Quorum due classes ; prima eorum, que de obedientia tanquam ad justificationem necessaria generatim loquuntur: altera corum, que opera pcenitentie speciatim postulant. Oc- curritur exceptioni adversariorum. Fidei et pcenitentia idem est in justificationis negotio respectus. Utraque conditio tantum, sive instrumentum morale. Que sit illa fides, cui tantum in Scripturis tribuitur? Quo re-

CAL ui. Argumentum secundum a notione Justificationis. Justi- ficatio tria involvit, judicem, clientem, legem. Que sit illa lex, ad cujus normam justificatio vel condemnatio

XXVlil CAPITULA

nostri peragenda sit, ostenditur. Argumentum inde FOPMMAUUL 224, ean τ το oe ge eee P. 38. Ababa ee τ a ee ee ee P. 42.

CAP ΤΥ.

Argumentum tertium a natura ipsius fidei. ‘Tres fidei actus a theologis vulgo assignati (notitia, assensus, fidu- cia) expenduntur. Ostenditur nullum ex iis esse, cui justificatio necessario nexu conjuncta sit ........-... P. 47.

CAT Sy:

Argumentum quartum a processu Dei in ultimo judicio. Judicium Dei in futuro seculo per omnia respondet justificationi divine in hac vita. Opera nostra in judicio Dei spectantur non ut mera fidei signa, sed ut pars, ea- que maxima, conditionis in feedere evangelico pre- EVI; ο ee eee ee P55,

PUES ΤΥ ὙΠ Ἄνυτος "00.

CAP. Vi,

Argumentum quintum atque ultimum ab implicita adver- sariorum confessione. Due hypotheses reformatis theologis unanimi consensu comprobate: 1. Fidem eam, que justificat, vivam, ἢ. 6. bonorum operum feecundam esse debere: 2. Opera bona esse ad salutem omnino necessaria. Ex utraque hypothesi necessitas bonorum operum ad justificationem evincitur .............0e ee P. 60.

DISSERTATIONIS POSTERIORIS CALL

Varie theologorum sententie de conciliatione inter Jaco- bum ac Paulum proponuntur. Refutatur prima opinio eorum, qui de justificatione fidei hominis coram homini- bus aliis, non de justificatione hominis ipsius coram Deo, ϑαροῦπηι Titer oretaniur sa, τον ect οι a 716

δ ΉΉΉΗΗΕΨΠΨΠΠΨΕἘΕΠΨΠΨΨΠΠΠΨΕΠΨἝἘΕἝἝἝ ΠΕ ΠῚ τι (0.

CAP, IL Expenditur secunda sententia eorum, qui Jacobum de falsa et fucata, Paulum de vera ac viva fide loqui arbitrantur.

UTRIUSQUE DISSERT. XXIX

Multis argumentis obruitur ἰδία opinio. Satisfit ob- jectionibns adversariorum. .......... 66 ζνννννυζο νον κεν Ῥ. 78.

CAP. III.

Expenditur tertia sententia eorum, qui Jacobo et Paulo inter se conciliandis distinctionem quandam_justifica- tionis in primam et secundam adhibent. Breviter osten- ditur, sententiam istam tum falsum supponere, tum ab utriusque apostoli scopo alienam esse. Idem fit judi- cium de quarta atque ultima Josue Placei sententia, de duplici accusatione, a qua in justificatione absolvimur CuO VRIN UID fete. eras hy evisu es ctv otense navies P37,

TEO ALES aM Vee iy cies teouee cst cetews.2cehiseee Pog.

CAP. TY.

Ad veram nodi solutionem via sternitur: Paulus ex Ja- cobo, non Jacobus ex Paulo interpretandus. Duplex apud Paulum ambiguitas ; altera in voce fidei, in voce operum altera. Quid per fidem Paulus intelligat. Fidem ipsi denotare universam illam, que evangelio exhibetur, obedientiam, argumentis clare ostenditur. Grotii argu- mento pro contraria parte respondetur. ............ P. Oe.

DAL. iY Fundamentum ejus locutionis, qua fides pro universa, qu evangelio exhibetur, obedientia accipitur; nempe, quod sit et initilum et radix totius evangelice justitie. Ex- ponitur locus ad Rom. x. 11. coll. cum ver. 12, 19. Ea- dem fere de causa universa pietas cognitio sive scientia appellatur in §.Scripturis. Causa, cur Paulus in de- scriptione conditionis, quae ex parte nostra ad salutem requiritur, nomine fidei tam libenter uti soleat, ulterius investigatur. Ka duplex potissimum est; ut istius condi- tionis, 1. exprimatur facilitas, 2. tollatur meritum. P. 102. RTO CA Gels rice ah atpiebien connate Sebi seiateuwses koreans sac’ P. 119,

CAP VI.

(Quid per opera intelligat Paulus. Ex precedentibus col- ligitur, ipsum de operibus loqui non quibuscunque, sed certi cujusdam generis; nempe, de operibus legis Mo- saice. Idque ex scopo Pauline disputationis in Epistola

XXK CAPITULA

tum ad Romanos, tum ad Galatas evincitur. Legem dein Mosaicam ita oppugnat Paulus, ut etiam dogmata Judeorum ipsi addita perstringat. Denique quia etiam cum gentium philosophis ipsi res erat, contra opera quoque legis naturalis, ἢ. e. ex meris nature viribus profecta, obiter et quasi aliud agendo disputat. P. 113.

CALE. Vil.

Argumenta, quibus ipsam Mosis legem a justificatione re- jicit Paulus, enucleantur. Disputatio apostoli etiam ad precepta legis quae vocantur moralia pertingit ; at non simpliciter considerata, sed eatenus tantum, quatenus pars erant conditionis in feedere Mosaico prescripte. Hinc argumenta duplicis generis; vel que ad totam legem pertinent, vel que partem ejus tantum ritualem respiciunt. Argumentum primum universam Mosis le- gem eque respiciens, a defectu gratiz condonantis sive remissionis peccatorum, An lex Mosis sub ulla con- sideratione lex obedientiz usquequaque perfecte dici potuerit? et an hoc fundamento argumentatio apostol1, Rom. iii. 20. et Gal. 11. 10. nitatur? Pars questionis negativa argumentis adstruitur. Argumentis contrarize partis ες λιν τ τ . Sp sicisvance: τ: τ Gus P. 119,

CAP, ὙΠ.

Vera argumenti apostolic: fundamenta aperiuntur; que duo sunt: 1. Tam Judos, quam gentes indiscrimina- tim, atque omnes ex utraque natione universim, gra- vium peccatorum reos fuisse, atque adeo judicio atque ire divine obnoxios: 2. Nullam im lege Mosaica veram ac perfectam peccatorum remissionem, sive ab ira divina ac morte eterna peccatis debita liberationem promitti.

Hine quomodo conclusionem suam inferat apostolus BUONO 5. aun Aree ea as ere ἮΝ Ρ. 194.

ἀπ. Alterum apostoli argumentum ab infirmitate legis, sive a gratie auxiliaris defectu in lege sumptum. Loca que- dam eo spectantia notantur. Imprimis cap. vil. Epistole ad Romanos latius aperitur. Clare ostenditur, Paulum ibi agere de homine sub lege constituto, et evangelii

UTRIUSQUE DISSERT. XXX1

gratia destituto. Argumentis pro contraria parte re- spondetur. Exponitur locus ad Gal. v.17. ... P. 145.

CAP. X.

Argumentum apostoli ab infirmitate legis distinctius ex- plicatur. Lex duplici auxilio caruit, sc. promisso vite eeterne, ac dono Spiritus Sancti. Quantus fuerit prior ille defectus. Loca nonnulla proferuntur eo spectantia. Dubia quatuor in ista materia solvuntur. ...... P. 175.

CAP. XI.

Altera legis Mosaice infirmitas, quod Spiritus 8. dono ca- ruerit. Loca quedam illud ipsum testantia explicantur. Solvuntur etiam ea de re questiones due. Ostenditur, apostolum justificationem ex evangelio, opposite ad le- gem, adstruere apodictico argumento a donis illis Spi- ritus S. conspicuis, que fidem evangelil in primeva ecclesia passim sequebantur. Lux inde affertur Grotii observationi satis frequenti, Spiritum sc. Sanctum in

Ded OO τὺ τον ΝΕ ΠΥ ΕΝ 100, CAP. XII.

Consectaria duo ex ls, que in tribus precedentibus capi- tibus de infirmitate legis explicantur, deducta. Quorum prius est, Apostolum ejusmodi tantum opera a justifi- catione ἁπλῶς secludere, que sine gratia evangeli, vi legis Mosaice, et (consequenter) naturalis facta sunt. Id porro triplici argumento ex ipsis Pauli Epistolis de- monstratur. ‘Tribus Parei argumentis pro contraria parte ita respondetur, ut lux inde clarior deducto con- Ἐς Ἐπ᾿ ce nseeselcieesaees Ῥ. 901.

ον ΡΤ ροοΠΕέΕέΕέΨέψΨΝὄὄΝἝὍ ΠΡ P. 235.

CAP, AUT.

Consectarium alterum ex argumento apostoli ab infirmi- tate legis elicitum, nempe, tantum abesse, ut a Paulo necessitas bonorum operum ad justificationem tollatur, ut e contra scopus ipsius sit ostendere, veram operum justitiam esse omnino ad justificationem necessariam ; atque evangelium esse unicum illud efficax instrumen- tum, quo ad justitiam illam adduci quis possit. Loca

xxxii CAPITULA UTRIUSQUE DISSERT.

queedam eo spectantia notantur. Primarium inter legem et evangelium discrimen ostenditur. ............... P. 238.

CAP. XIV.

Loca quedam, in quibus apostolus legem imprimis ritua- lem oppugnat, indicantur. Externum et ritualem legis cultum a justificatione ita rejicit, ut in ejus locum in- ternam ac spiritualem evangelii justitiam substituat. Argumentum inde contra Solifidianos invictum. P. 242,

CAL. X.Y.

Notantur dogmata Judaica, de ratione justificationis ac salutis obtinende, a Paulo perstricta. Primus eorum error, quod vel nimiam humano arbitrio vim ac liberta- tem tribuerint, vel saltem gratiz divine necessitatem ignorarint. Quod ex rabbinis et Josepho ipso ostendi-

tur. Insignis Jacobi locus i. 13. et seqq. illustratur. P. 245.

CAP. AY I.

βὰ .

Secundus Judeorum error, quod spem salutis suze posuerunt in civili illa justitia, que in lege disertis poonis sancita erat. Hine factum, ut substiterint in obedientia, vel 1. negativa, vel 2. externa, vel ad summum 3. partiali ac dimidiata. Quorum singula ex S. Scripturis et He- breorum scriptis explicantur ac demonstrantur. P. 263.

CAP. XVII.

‘Tertius error Judeorum, imprimis Phariseeorum, quod in frivolis quibusdam ritibus atque institutis πατροπαραδότοις justitiam ponerent, lisque summa Dei mandata post- ponerent. Item quartus atque ultimus, quod larvata ἰδία justitia contenti de Messia non cogitarent, qui me- liori ipsos justitia impertiret. Denique ex ista dogmatum Judaicorum descriptione consectaria quatuor ad Paulum recte intelligendum perutilia deducuntur. ...... P. 271.

CAP, ΧΎΗΙ.

Epilogus, brevem exhibens totiusoperis ἀνακεφαλαίωσιν, nec non scrium lectori monitum, ut a quadruplici errore in hac de justificatione controversia scdulo sibi caveat. P. 279.

HARMONIA

HARMONTA APOSTOLICA.

DISSERTATIO PRIOR

In Jae. 11. ver. 24.

n a \ 3. Ps “Opare τοίνυν ὅτι ἐξ ἔργων δικαιοῦται ἄνθρωπος, Kal οὐκ ἐκ πίστεως μόνον.

Videtis igitur ex operibus justificari hominem, et non ex fide tantum.

INTRODUCTIO. Suscepti operis difficultas. Methodus observanda.

i. UM apud omnes, qui vere Christiani audiunt, tum Scripture. totius infallibili authoritate, tum partium ejus inter se perfectissima harmonia nihil magis in confesso sit ; nimis tamen (proh dolor!) compertum est, non paucas ἐναντιοφανείας, ac nodos pene inextricabiles, in sacro illo volumine reperiri. Materizene sublimitati, an stylo plane singulari, an dogmatis ac moribus eorum, (quibus ex occasione non minima Scripture pars destinata erat) haud probe cognitis, (utpote jam longissimo temporis in- tervallo pene obliteratis,) an nostra ipsorum vel he- betudini in sacris illis libris intelligendis, vel socordix in scrutandis, an denique omnibus his simul sumptis, vel alii cuicunque cause illud tribuendum sit, ingui- rere hic non est instituti nostri. Rem atque effectum ipsum sentire ac flere cogimur. 2. Εχ ingenti autem textuum sacrorum numero, VOL. Il. B

2 HARMONIA APOSTOLICA.

specie tenus cum aliis locis pugnantium, haud fa- cile alterum reperias, qui theologorum ingenia seque torserit, ac locus hic Jacobi, quem preze manibus ha- bemus. Quas distinctiunculas, que copa φάρμακα, quas strophas, quas artes ad conclusionem hane Ja- cobi cum Paulinis Epistolis conciliandam adhibu- erunt interpretes ! Opus quidem apprime necessarium ageressi sunt; quippe ἐναντιοφάνεια heee non in facti alicujus, nedum circumstantie narratione, sed in articulo fidei Christiane maximi momenti conspi- οἷα. At infelix plerumque fuit laboris eorum exitus. Lucem enim non exiguam polliciti, Epi- stolis Jacobi ac Pauli crassiores revera tenebras offu- derunt. Imo (quod maxime dolendum est) ipsam justificationis doctrinam, (alioquin satis planam ac facilem,) tot distinctionibus, tot subtilitatibus invol- verunt, ut jam in universa theologia articulum alium intellectu difficiliorem vix reperias.

3. Quod videntes nonnulli (qui neque in recepta sententia acquiescere, neque in meliori investiganda pertinaci diligentia perseverare poterant) nodum hune plane Gordianum iis visum, cui solvendo non essent, dissecare agegressi sunt, authoritatem ejus Epistolee, cui Jacobi nomen inscribitur, vel in dubium voeando, vel aperte rejiciendo*. Imo repertus est nonnemo, qui eo audaciz atque adeo impietatis pro- cessit, ut in authorem ejus Πρ βίο! calamum liberius strinxerit, eumque falsitatis ac mendacii arguerit. Is fuit Althamerus, qui (citante Grotio>) in scrip- torem non modo innoxium, sed et divinum hee verba indignabundus effudit: Directe,” inquit,

a Pro quibus (quod mirum est) ipse Scultetus multis argu- mentis pugnat, Exercit. 5. ad 2 Tim. ili. 13. > Discuss. Rivetiani Apologetici, p. 170.

INTRODUCTIO. 3

“contra Scripturam agit, citat Scripturas falso, et solus Spiritui Sancto, Legi, Prophetis, Christo, Apostolisque omnibus contradicit. Testimonium ipsius vanum est.” Atque iterum: Suis ipsissi- “mis verbis scimus nescivisse, quid sit fides.” Imo audaciore adhuc blasphemia, recte,” inquit, “‘ menti- “tus est in caput suum.” Que, cum aliis id genus blasphemiis (quas horreo referens) legat qui volet apud eundem Grotium.

4. Est itaque nodus hic vindice dignissimus, si modo accesserit par nodo vindex. Quod, ut de me ipse spondeam, cum parum deceat, illud tamen sine ulla κενοδοξίας nota liceat profiteri, me, seposito par- tium studio, atque animo ab omnibus affectibus (ex- cepto tantum veritatis amore) prorsus libero, tum caput secundum Jacobi, tum Epistolas Pauli, ad Ro- manos presertim et Galatas, quam diligentissime potui, evolvisse; non neglectis interim, qui penes me erant, doctissimorum virorum commentariis : indeque spem concipere, dicturum me aliquid, quod scopum saltem utriusque apostoli attingat, atque zequioribus judiciis faciat satis.

5. Sed ne in limine te (lector) diutius morer, rem ipsam σὺν Θεῷ aggredior, cul explicande hane methodum commodissimam censuimus. ° Primo con- clusionis Jacobi tum sensum breviter enucleabimus, tum veritatem argumentis aliquot adstruemus. Ki- que labori assignabitur Dissertatio prior. Deinde Pauli Epistolas aggrediemur, ejusque consensum cum Jacobo nostro in hac justificationis doctrina liquido demonstrabimus. In hae arena versabitur Dissertatio

ς Istam methodum defendit clariss. auctor in Examine Censure Respons. ad Animadvers. I. Grass.

B2

4 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. I.

altera. Quee si prolixior fuerit, et priorem mole longius excesserit, nihil erit quod mireris, cum sum- ma materi ipsius difficultas id pene necessario ef- flagitare videatur.

-«-«ι-..---«..--

CAP, τ

Sensus Jacobi exponitur. Quid significet δικαιοῦν in Novo Testamento. Multis testimontis evincitur, vocem istam accipt sensu forensi pro justum censere, sew pronunciare, Particula ἐξ apud Jacobum notat tantum causam sine qua non, sive conditionem precedaneam.

1. JACOBO igitur primum exorsis ad sensum

conclusionis ab ipso positae (quantum saltem instituto nostro in presenti sufficiat) aperiendum haud longa nobis opus erit indagine. Duo tantum annotabimus.

2. Primo vocem δικαιοῦν (οἱ respondet apud Hebraeos ΡΝ) ab eo in usitatiori suo significatu usurpari, h.e. sensu forensi, pro justum censere sive pronunciare. Eam enim esse vocabuli hujus in sacris literis, praesertim Novi Testamenti, significationem maxime obviam ac familiarem, pene czcus est, qui non videat. Ut mirum sit reperiri virum longe doctissimum, et alioquin in hac ipsa justificationis doctrina de veritate optime meritum, qui id neget, vocem justificationts fere semper in hac queestione (preesertim, ubi fidei tribuitur) purgationem a vitiis, seu liberationem a peccandi consuetudine significare strenue contendens*. Fatetur quidem Grotius?®, (nam illum designamus,) δικαιοῦν a Jacobo in capite secundo sumi pro aliquem ut justum tractare; additque

In Prolegom. in Epist. ad Romanos. > In secundis Annot. ad Jac. li, 21.

sect. 1---ῷ, DISSERTATIO PRIOR. 5

totum ejus sermonis contextum hune sensum ne- cessario exigere. Sed hance esse usitatiorem vocis hujus significationem, presertim in Paulinis Epistolis, omnino negat. Nos autem (quanquam fortasse loeus huic rei alius commodior esset) vocem δικαιοῦν in eo, quem diximus, sensu in Novo Testamento constanter ac fere semper usurpari, facile evicturi sumus.

3. Kegregius ille locus est ad Rom. viii. 33. Quzs intentabit crimina adversus electos Dei ? Deus est qui gustificat: Ubi τὸ δικαιοῦν manifeste op- ponitur τῷ ἐγκαλεῖν, ac proinde necessario significat aliquem accusatum absolvere, atque ab accusatione liberum pronuntiare ac decernere*’. Huic loco ge- minus est ille ex Veteri Testamento sumptus Prov. xvii. 15. Quit jgustificat impium, et condemnat jus- tum, uterque est abominatio Domino; ubi anti- thesis justificationis et condemnationis eundem sen- sum ostendit. Imo hoe sensu Christus ipse usus est hoc vocabulo, Matt. xii. 37. Hw verbis tuis justi- ficaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Sic Rom. v. 16, 18. κατάκριμα et δικαίωμα a Paulo directe opponuntur. Simili plane sensu vox sumitur 1 Cor. iv. 4. ubi cum se nullius rei 5101 conscium fuisse dixerat Paulus, mox addit, ’AXX’ οὐκ ἐν τούτῳ δεδικαίω- μαι, δὲ ἀνακρίνων με Κύριός ἐστι justificationem sui ad Dei solius tribunal, qui de ipso certam laturus erat sententiam, manifeste deferens. Ut merito mireris quid moverit Grotium4, ut hune etiam locum inter eos reponeret, ubi δικαιοῦν a vitits purgare significet.

¢ Vox Hebrza, voci psy opposita, est "πὶ impiificare, qua dubio procul non significatur alicujus impiz qualitatis inditio, sed condemnatio impii, ejusque ad peenam adjudicatio.

4 In Proleg. ad Epist. Rom.

6 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. I.

Ilustris est locus ille, 1 Cor. vi. 11. ᾿Αλλὰ ἀπελού- σασθε, ἀλλὰ ἡγιάσθητε, ἀλλὰ ἐδικαιώθητε, Sed lavati estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Ubi quis non videt purgationem a vitiis a justificatione aperte distingui? Hine Grotius necessitatem vidit, alium vocis δικαιοῦσθαι sensum hoc loco excogitandi ; nempe, ut significet majores in justitia progressus facere, addens, hune sensum suadere verborum or- dinem. Sed frustra est: ordo enim verborum sine hoc commento satis perspicuus est; ut lavatio hic significet primam a vitiis per baptismum purgationem; sanctificatio preeparationem et quasi formationem hominis, per gratiam Spiritus divini, ad opera bona facienda, vitamque sanctam degendam; justificatio denique amorem illum Dei, quo jam sanctam vitam degentes complectitur, eosque in Christo vitae aternze premio dignos censet.

4. Inter omnes autem eminet textus ille, Act. ΧΗ, 38, 39. (quem non immerito totius evangelii summam nuncupavit, et ex quo veram notionem vocabuli δικαιοῦν in Paulinis Epistolis commodissime colligi posse censuit doctissimus Hammondus® noster μακαρίτης,) Cujus verba sic habent: Notum igitur “sit vobis, fratres, annuntiari vobis remissionem ‘“* peccatorum per istum (Christum 56.) et ab omni- *‘ bus, a quibus non potuistis per legem Mosis justi- ficarl, per hunec, credentem quemvis justificari: πᾶς πιστεύων δικαιοῦται." Unde luce clarius apparet, justificationem illam - (que in Christi evangelio publicata et promulgata est) nihil aliud esse, quam gratuitum Dei actum,

In notis ad Rom. ii. (B.)

sect. 4, 5. DISSERTATIO PRIOR. 7

quo propter Christum vere credentes, ἢ. 6. fide for- mataf preeditos absolvit, ac liberat a reatu et poena omnium peccatorum, etiam gravissimorum, et quo- rum ex lege Mosis nulla prorsus venia speranda erat. Contendit quidem Grotius beneficium hic v. 39. sub nomine justificationis commemoratum, non esse idem quod precessit v. 38. sub nomine remissionis, sed aliud quid diversum; nimirum remissionem signi- ficare absolutionem a reatu peccati, justificationem vero denotare liberationem a peccati dominio. At quis non agnoscit manifestam verborum apostoli de- pravationem? Nihil enim magis in aperto est, quam apostolum idem remissionis beneficium, quod v. 38. breviter tantum expresserat, v. 39. latius explicare ; ostendendo tum conditionem ejus, nempe fidem in Christum, tum preestantiam supra eam, quam lex Mosis indulsit, remissionem. Nimirum lex Mosis temporalem tantum concessit remissionem ; evange- lium eternam. Lex Mosis quorundam graviorum peccatorum nullam omnino veniam largiebatur; at evangelium plenissimam ac perfectissimam omnium (etiam gravissimorum) peccatorum remissionem cul- vis credenti annuntiat. Et sic ipse Grotius® alias locum hune optime explicavit.

5. Addam aliud argumentum pro hac nostra sen- tentia, quod mihi quidem insolubile videtur. Vox δικαιοῦν tam apud Paulum, quam apud Jacobum idem plane valet quod μισθὸν λογίζεσθαι, δικαιοσύνην λογί- ζεσθαι, εἰς δικαιοσύνην λογίζεσθαι : mercedem imputare,

f Fidem charitate formatam recte dici, optime ostendit auctor in Examine Censure, Respons. ad Animadv. II. Grass.

& De Satisfact. Christi, c. 10. p. 186.

h Mercedis imputationem justificationi in judicio Dei indivulso nexu junctam esse, contra censorem probavit vir reverendus Resp. ad Animadvy. III. Grass.

8 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. I.

justitiam imputare, ad justitiam imputare. Jam im- putationem notare actum Dei hominem justum esti- mantis, non justum facientis, nimis manifestum est ; neque id Grotius ipse negare aut voluit, aut potuit. Tantum contenditi aliud esse, cum homo dicitur justi- ficari per fidem, aliud cum dicitur fides imputari ho- mini in justitiam. Sed contrarium cuivis patet ex cap. ad Rom. iv. 2. collato cum ver. 3-—6. et ver. 22. collato cum ver. 23, 24, 25. et Jac. 11. 21. collato cum ver. 23. In quem etiam Jacobi locum Grotius* ipse ob- servat, δικαιωθῆναι gustificart, et φίλον Θεοῦ κληθῆναι pro eodem poni; addens locum Rom. v. 1. ubi δικαι- ὠθῆναι per εἰρήνην ἔχειν πρὸς Θεὸν ponitur.

His adjicias locum illum Rom. iii. 20. Διότι ἐξ ἔργων νόμου ov δικαιωθήσεται πᾶσα σὰρξ ἐνώπιον αὐτοῦ, se. Dei. Ubi δικαιοῦσθαι sensu forensi sive judiciario sumi manifestum est, tum ex verbis ἐνώπιον Θεοῦ, quee 222) conspectu, judicio, estimatione Dei significant, tum ex Psal. exliii. 2., (ad quem locum alludere Pau- lum, fatetur Grotius, et res ipsa loquitur,) ubi David rigidum Dei in ipsum judicium humillime deprecatur. Locus hie apprime observandus est, quippe ex quo clare eluceat, quid per justificationem voluerit apo- stolus in tota ipsius de fide et operibus disputatione. Hine enim ita argumentamur: Qualem Paulus justi- ficationem operibus detrahit, talem tribuit fidei; at justificatio quam detrahit operibus est forensis, qua quis in judicio divino justus pronuntiatur: ergo justi- ficatio quam tribuit fidei est ejusdem generis!.

6. Unicum proferunt locum adversarii ex Novo Testamento, ubi alio sensu vocem δικαιοῦσθαι accipi

i In prefat. ad Annot. in Epist. ad Roman. k In prioribus Annot. in Jac. ii. 24. ' Vid. nes νι}. 0. et x) 20. et χη. T4, Rom. ui. 4. δ iL 13:

sect. 6, 7. DISSERTATIO PRIOR. 9

constat, nempe ut significet non justum censeri, sed justum 5671, sive in justitia inherente et habituali novos indies progressus facere. Is est Apoc. xxii. 11. Qui injuste agit, injuste agat adhuc; et qui sordi- dus est, sordescat adhuc; et qui justus est, δικαιω- θήτω ἔτι, justificetur adhuc, &e. Ubi τὸ δικαιοῦσθαι, cum manifeste τῷ ἀδικεῖν opponatur, nihil aliud signi- ficare posse videtur quam justum fieri, seu potius in justitia crescere. Verum enimvero significationem vocis ex loco uno vel altero (licet an ex Novo Testa- mento alter dari possit, adhue dubitem) deducere, atque aliam longe commodiorem, et constanti sacre Seripturae usui convenientiorem neglectui habere, iniquissimi certe disputatoris est. Quid quod de illo ipso loco merito dubitari possit, an ibi vox δικαιωθήτω legenda sit? Manuscripta enim nonnulla exemplaria (in quibus et illud venerande antiquitatis, a Cyrillo, patriarcha Constantinopolitano, Carolo primo, τῷ μα- kapity, dono missum m) pro δίκαιος δικαιωθήτω ἔτι, Ἱοραμῦύ: δίκαιος δικαιοσύνην ποιησάτω ἔτι, Quze quidem lectio locutioni Johannis apprime convenit : alias enim in Epistola prima ποιεῖν δικαιοσύνην in eundem sensum ab ipso usurpatur, cap. ii. 29. et iii. 7. Imo, quod mireris, ita locum hunce legit Grotius, qui tamen eum ad sensum istum suum probandum sepius allegat. Pro certo igitur statuatur, vocabulum Justificationis in hac materia forensem significationem obtinere, atque actionem designare Dei, more judicis, ex lege Christi gratiosa absolventis accusatum, justum pronuntiantis, atque ad praemium justitie, h.e. vitam eternam, acceptantis.

7. Kt certe hee justificationis notio accurate

m {Codex Alexandrinus, in Museo Britannico asservatus. ]

" [Griesbach. in textum admittit δικαιοσύνην ποιησάτω.

10 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. I.

tenenda est, non solum ut pontificiorum strophis occurratur, quibus tum Paulum, tum Jacobum ob- scurarunt, verum etiam quod (ut postea® videbimus) nonnulli usui esse possit ad refellendos Antinomos et Solifidianos, quos ego in hac questione ex altera parte non minus periculose errare semper arbitratus sum.

8. Accedamus jam ad alterum istud, quod bre- viter notandum duximus ; nempe, phrasi illa, ἐξ ἔργων, non id voluisse Jacobum, opera nostra esse justifica- tionis nostrae causam principalem aut meritoriam: illa quippe in mera et gratuita Dei Patris misericor- dia, hzec in Christi solius morte ac meritis unice statuenda est, et ab apostolo revera statuitur. t- enim quamvis particula ἐξ eam nonnunquam vim obtineat, seepe tamen adhiberi solet sensu quodam mitiori, ut notet medium quodcunque rei obtinende, sive conditionem precedaneam, que vulgo causa s7ne gua non dicitur, licet revera vix causae nomen me- reatur. Atque is loquendi modus neque a communi usu abhorret, neque a stylo Scripture alienus est. Ut enim alia taceam, cum dicitur homo ἐκ πίστεως δικαιοῦσθαι, particula ἐκ manifeste hoe sensu sumitur. (Juippe ne ipsa quidem fide tanquam causa princi- pali, imo non ut causa omnino, nisi improprie dicta, justificari aliquis dici potest ?.

Dicitur igitur homo ἐξ ἔργων δικαιοῦσθαι, quia bona opera conditio sunt, juxta ordinationem divinam in evangelico foedere stabilitam necessario in hoe requi- sita, ut quis justificetur, h. e. remissionem peccato- rum per Christum partam obtineat, Deoque ad sa-

ο [v. iii. 3.1

P Hee carpentem adversarium breviter perstrinxit doctissimus auctor in Examine Censure, Resp. ad Animadv. IV. Grape.

CAP, I. ANNOTATA 11

lutem gratus et acceptus fiat. Atque hee de ver- borum sensu dicta sunto.

ANNOTATA J. E. GRABE

A CAP. 1. AD SECT. 2.

1. Ham enim esse vocabuli hujus in sacris literis, pre- sertim Novi Testamenti, significationem maxime obviam.] Forensem verbi δικαιοῦν significationem non perpetuam prorsus, sed maaxime obviam ac familiarem in S. literis esse, pro solita accuratione dicit auctor clarissimus. Nam et altera significatio, qua purgare a peccatorum labe, sive a vitiis animum liberare denotat, identidem reperitur. In Veteris Testamenti libris duo loca notarunt ipsi rigidiores protestantium theologi, nempe Daniel xii. 3. et Ecclesia- stici xvill. 22. Accedit Psalm. lxxiii. 13. ubi Hebrzea verba, saab “mod} LXX. reddiderunt, ἐδικαίωσα τὴν καρδίαν μου. Et Vulgatus Latinus Interpres, Justificavi cor meum. Qui- bus non possum non addere ista Esai lui. 11. Zn scientia sua justificabit PTE wpse justus serous meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ut enim de Chaldzo paraphraste nihil dicam, alium majoris, imo divinee aucto- ritatis interpretem habere mihi videor, S. apostolum Pe- trum, 1 Epist. cap. ii. ubi plura ex citato Esai capite mutuatus est, ut ex collatione vers. 22. cum Esaize vers. 9: 23. cum [sais vers. 7: 25. cum Esai vers. 6. patet. Versus autem 24 apostoli ita sonat: ὃς τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν αὐτὸς ἀνήνεγκεν ἐν τῷ σώματι αὑτοῦ ἐπὶ τὸ ξύλον, ἵνα ταῖς ἁμαρ- τίαις ἀπογενόμενοι, τῇ δικαιοσύνῃ ζήσωμεν" οὗ τῷ μώλωπι αὐτοῦ ἰάθητε. Quorum ultima sunt illa ipsa 1 βαϊοθ vers. 6. τῷ μώλωπι αὐτοῦ ἰάθημεν" priora autem, gui peccata nostra ipse portavit, exacte consonant istis Esaise, τὰς ἁμαρτίας αὐτῶν αὐτὸς ἀνοίσει, ac proinde sequentia, ut peccatis mortut, Jjustitie vivamus, procul dubio sensum exprimunt verbi justificare ; quod idcirco hoe loco de justitia inherente,

12 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. 1.

tanquam eximio fructu in ligno crucis ex passione Christi. nato, accipiendum esse patet.

2. In Novo Testamento preter Apocalyps. xxi. 11. alius est locus in ipsa S. Pauli ad Romanos Epistola vi. 7. ubi ait: yap ἀποθανὼν δεδικαίωται ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας. Par- ticula enim γὰρ, quee hoc comma cum precedentibus con- nectit, et scopus integri textus omnino indicat, phrasin δικαιοῦσθαι ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας, zequipollentem esse ei, que vers. 6. preecedit, μηκέτι δουλεύειν τῇ ἁμαρτίᾳ. Adeo ut heee Pauli sententia quodammodo gemina sit isti, 1 Petri iv. 1. παθὼν ἐν σαρκὶ, πέπαυται ἁμαρτίας. Unde S.Basilius?, dictum Pauli locum citans, istud δεδικαίωται ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας, inter- pretatur, ἀπήλλακται, ἠλευθέρωται, κεκαθάρισται πάσης ἁμαρ- τίας. Imo in ipso iv. cap. ad Romanos versu ultimo: Qué traditus est propter delicta nostra, et suscitatus est propter justificationem nostram, δικαίωσιν ἡμῶν infusionem justitize nobis inherentis significare4, ex protestantibus docent Martinus Borrzeus in Genes. xv. p. 161. Petrus Martyr in Rom. iv. ac Martinus Bucerus ad eundem locum, cujus heee sunt verba Observat. IV. ‘‘ In peccatis nati cum simus, et ‘¢ nihil quam offendere Deum valeamus ex nobis, restitui non possumus, nisi sit, quiet pro peccatis nostris satisfaciat, et deinde spiritu nos afflet justitie. Utrumque perfecit Chri- stus: in morte Christi peccata nostra sanguine ejus esse explata semper cogitemus: in resurrectione ejus, qua “ς vitam inivit coelestem, vivitque jam Dro—agnoscamus ‘nos ad novam et Deo placitam vitam vocatos, eamque ** eum ipsum collaturum,” &c. Ast licet nova justitia activa in δικαιώσει apostoli isto ut et aliis in Jocis simul subintel- ligatur, aut potius preesupponatur, heec ipsa tamen vox ibi

‘ec ve

e

P Lib.1. de Baptismo p. 568. [c. 2. §. 15. vol. II. p. 640.]}

q [Sed delicta nostra in causa erant quare Jesus morti traditus est ; sequitur igitur ex verborum ordine quod justificatio nostra in causa erat quare Jesus suscitatus est. Et ita ἢ. ]. interpretatus est Horsleius (Serm. in 1.) Jesus nempe a mortuis resurrexit, quia justificatio nostra peracta est. V. Grot. de Satisfact. Christi iit. C, 1. |

CAP. I. ANNOTATA. 13

etiam pro declaratione seu approbatione istius justitie ac- cipienda videtur.

AD SECT. 5.

Justificatio quam tribuit fider, est ejusdem generis.| Verbum justificandi forensem habere significationem in Epistolis Pauli, ubi docet, fide hominem justificari, doctis- simus auctor egregie probavit. Cujus tamen argumentis unum atque alterum addere, forte haud abs re erit. Pri- mum suppeditat idem apostolus Hebr. xi. ubi de Abel scribit vers. 4. Hide uberiorem hostiam Abel quam Cain obtulit Dro, per quam testimonium consecutus est esse Justus, ἐμαρτυρήθη εἶναι δίκαιος. Et vers. 7. de Noa: Justitia que secundum fidem est heres factus est, id est, tanquam genuinus heres piorum majorum suorum, preesertim Enochi, (de quo apostolus vers. 5. et 6. agit,) ipse quoque ob fidem justus a Dero est declaratus. Nam et de Noa scriptum Genes. vi. 9. Noe erat vir justus atque perfectus im gene- rationibus suis; cum Dro ambulavit. Quis vero dubitaret Paulum hoc loco idem de Abele ac Noa dicere voluisse, quod alibi de Abrahamo aliisque asseruit, eos fide justifi- cari? Hoe igitur idem est ac testimonium justitie a Dro accipere, sive justum declarari atque predicari. Deinde Judaizantes, contra quos Paulus Rom. iii. et iv. et Galat. il. &e. disputat, non ad habitum justitize acquirendum cir- cumcisionem aliaque Mosaica instituta necessaria esse sta- tuebant, sed hee tanquam eximiam justitiz nostree partem requirebant, qua hominem justum coram Deo censeri, ac zeternam salutem obtinere persuasi erant. Ita enim doce- bant fratres Act. xv. 1. Nise circumcidamini secundum mo- rem Most, non potestis salvarr. Contra quos S. Petrus in concilio primus pronuntiavit vers. 11. Per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi, (Pa- tres,) qua propter et S. Paulus eos oppugnans de statu gra- tie Der et salutis locutus est, asseruitque nos non ob cir-— cumcisionem et legis Mosaicze opera, sed ob fidem et vitam evangelio congruam justos a Deo haberi, sicque salutem adipisci.

14 HARMONIA APOSTOLICA. DISS, 1

AD SECT. 6.

1, Pro certo igitur statuatur, vocabulum justificationis actionem designare Dei, more judicis, ex lege Christi gra- tiosa absolventis accusatum, justum pronuntiantis, atque ad premium justitia, h.e. vitam e@ternam, acceptantis.] Reverendi viri assertio ut melius atque distinctius perci- piatur, notandum est, justificationem, etiam in foro hu- mano, duplicem esse, prout respectum habet vel ad culpam, a qua immunis atque justus pronuntiatur is qui innocens est inventus; vel ad poenam, a qua reus, licet criminis convictus, tamen ob satisfactionem ab altero nomine ejus preestitam quandoque absolvitur. Imo contingit aliquando, ut Judex una eademque sententia utroque modo reum justi- ficet. Verbi gratia, renovatis in republ. legibus, ac promissa a supremo magistratu venia lis qui antehac contra eas pec- caverint, dummodo recenter institutis obtemperent, si quis- piam malignus antiquarum legum transgressor, sed _reli- giosus novarum observator in jus vocetur, is ex tenore posteriorum ac preesenti vitee ratione proprie justificatur, id est, justus a Judice pronuntiatur; simul autem ratione prio- rum et vite anteacte gratis absolvitur, non quidem a culpa, sed a poena, ac hoc quoque respectu justificari dicitur, licet minus proprie; cum justitia, quam reapse non habuit, ei solum imputetur, seu potius priora peccata ob vitam in melius mutatam illi condonentur. Pari modo peccatores, jam ad fidem et meliorem frugem conversi, a Deo justifi- cantur dupliciter, dum ex preesenti cordis integritate cceli- tus eis donata justi a Deo pronuntiantur, ac ut reapse tales tractantur ; respectu autem criminum olim commissorum, nec non preesentium minorum delictorum, justificantur seu potius absolvuntur gratis propter satisfactionem Christi, interveniente nova justitia, qua peccata preeterita quasi te- guntur, nec in eternam eis imputantur damnationem.

2. Utramque hance justificationis nostre partem, ut ita dicam, verbo justificandi complexus est tam Jacobus quam Paulus; quanquam hic posteriorem, ille priorem magis ex- presserit, quod illi contra activee fidelium justitize, huic con- tra gratize Dei adversarios esset certamen. Hine Rom. ii. 24.

CAP. I. ANNOTATA. 15

seq. dicit, nos justificari gratis gratia Dri per redempti- onem Jesu Christi, ad ostensionem justitie sue, per re- missionem precedentium delictorum. Et cap. iv. 5. dicit, quod Devs justificet impium, antehac scilicet talem, eique impute justitiam, id est observationem legis suze, dum peccata sive transgressiones legis ei propter satisfactionem Christi Laud imputat, ac quasi pro non factis habet. Atque hane non-imputationem peccatorum (sit venia verbo) in justificatione hominis libenter admittunt plerique prote- stantium theologorum ; imo quidam hance preecipuam aut unicam ejus partem esse statuerunt, cum tamen sit justifi- cationis proprie dictze, qua vere justi preedicamur, quasi appendix, Dro eorum quos jam justitia ornatos videt, pri- ora peccata quasi post tergum abjiciente, ut eorum non amplius recordetur. Quod autem attinet justitiam a qua justt coram Dro nominamur, et per quam tanquam for- malem causam proprie justificari dicimur, hane plurimi 60- rum ipsam Jesu Christi, quam in his terris operatus est, justitiam esse docent, nobis scilicet imputatam, et quasi nostram factam; non autem eam que nobis inheeret, quamve ipsi in Christo per Spiritum ejus operamur. At- qui imputatam istam justitiam nostram absurdum esse figmentum, nec in apostolica doctrina fundatum, doctissi- mus auctor noster prolixe probavit in Examine Censure, Respons. ad Animadvers. XI. ubi et nos quedam addemus. Ex justitia autem ccelitus nobis donata, quamque Spiritu Dei acti operamur, nos coram Deo justos pronuntiari, iti- dem facile demonstrari potest. Et hic quidem in anteces- sum tribus verbis probabo, hance fuisse 8. Jacobi doctri- nam, imo ipsam ejus thesin, quam cap. 11. Epistole suze adeo acriter defendit ; in addendis autem ad sequentia capita idem ex aliis 8. Scripturze locis, ipsisque Pauli epi- stolis, aliisque argumentis confirmabo.

3. Quod hee phrasis, Hominem ex operibus justificari, S. Jacobo idem sit ac ev actibus justitie justum declarari atque predicari, illi ipsi, contra quos disputamus, haud eunt inficias. Id solum excipiunt, nos operibus justos de- clarari et ostendi coram hominibus, non coram Dro. At

16 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. I.

vero inane hoe effugium ipsis prorsus preclusum est Dis- sertatione II. cap. 1. ubi aliquot argumentis evincitur, quod Jacobus de justificatione coram Dero loquatur; quibus unum atque alterum ibidem annectam. Hic id tantum in preesentem rem addo, quod Jacobus frater Domini procul dubio pari ratione ac eodem sensu dixerit, nos ex operibus justificart, quomodo ipse Dominus ait Matt. xii. 87. ἐκ τῶν λόγων σου δικαιωθήσῃ, Hx verbis tuis justificaberis ; (nisi quod hic loquatur de extremo judicio, ille de eo quod in hac vita preecedit, sed eadem ratione procedit, ut sequenti cap. 11. probatum est.) Verborum enim et factorum nulla in hoc negotio est differentia; unde S. Jacobus de utrisque scribit hoc ipso cap. 1.12. Sic loguimini et sic facite, tan- quam per legem libertatis judicandi. Atqui istius Serva- toris dicti non alius fingi potest sensus, nisi quod ex verbis nostris, si bona atque utilia ea fuerint, justitize laudem eique annexum eterne salutis premium a Dero simus reporta- turi ; ergo et ex operibus bonis nos eodem modo justos a Deo preedicari, indeque salvari docuit Jacobus: quod erat demonstrandum. AD SECT. 8.

Phrasi ila ἐξ ἔργων, &e.| Particula ἐξ non causam principalem, puta efficientem aut meritoriam, sed eam que vulgo causa sine qua non, aut potius conditro dicitur, tam a Jacobo, quam a Paulo, ubi fidei et operibus fidei justifi- cantibus preeponitur, denotatam esse, rectissime vir reve- rendus asserit; respectu scilicet habito ad posteriorem, quam ante diximus, justificationis nostree partem, remissi- onem peccatorum ac jus ad eeternee salutis preemium conse- quendum, sicut semetipsum in fine hujus sect. explicat. Ast si priorem justificationis nostree partem spectes, propriam- que hujus verbi notionem, qua significat justum jam vere talem ac novee legis observatorem declarare ac pronuntiare justum, preepositione ἐξ formalis causa denotari mihi vi- detur, quando homo ex fide et operibus justificari dicitur. Fides enim et relique Christiane virtutes, atque actiones inde profectze, sunt ipsa hominis justitia, per quam 1. for- maliter justus coram Deo censetur, et per quam 2. tan-

CAP. II. ANNOTATA. Le

quam per medium, sive conditionem prestitam, gratuitum remissionis peecatorum ac vite eterne donum obtinet. Atque hee ipsa est distincte et, nisi fallor, recte exposita S. Jacobi assertio, quam in universa S. Scriptura firmissi- me fundatam esse, ex sequentibus capitibus, tibi, Christi- ane lector, manifestissime patebit, si attente ac citra preejudicium, uti veritatis tueeque salutis ratio poscit, ea legeris, nec oculos adversus clarisstmam veritatis lucem clauseris.

CAP. II.

Conclusio Jacobi argumentis adstruitur. Argumentum promun ab aliis Scripturarum testimoniis. Quorum due classes; prima eorum, que de obedientia tanquam ad justificationem necessaria generatim loquuntur: altera corum, que opera penitentie speciatim postulant. Oc- curritur exception adversariorum. Fide et ponitentie adem est im gustificationis negotio respectus. Utraque, conditio tantum, sive instrumentum morale. Que sit illa Jides, cur tantum in Scripturis tribuitur ? Quo respectu fides ceteris prestet virtutibus ?

1. PERGAMUS jam ad illud Dissertationis nostra membrum quod seeundo in loco positum erat ; nempe, ut hane Jacobi hypothesin, de necessitate bonorum operum ad justificationem obtinendam, argumentis aliquot muniamus.

2. Primum igitur argumentum ducetur ab 8118 Scriptura: testimoniis, que hance ipsam veritatem non minus clare asserunt ac defendunt. Neque enim putandum est, sanctum Jacobum paradoxum aliquod aut sibi peculiare dogma venditare. Nihil minus. Quod loquitur, vox est Spiritus Sancti ubi- que idem personantis. Idem testantur prophets, idem apostoli, idem Christus ipse. Heee doctrina sa-

crarum Scripturarum utramque fere paginam com- BULL, VOL. III. Cc

18 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. 11.

plet; ut ausim dicere, aliam ullam vix dari posse, quee in sacris libris tam clare asseritur, aut toties inculeatur. Sed ne temere vagetur oratio nostra, tes- timonia hee in duas classes dispertire visum est.

3. Prima classis eorum erit, que generatim de bonis operibus, de pietate, de sanctitate, de obedi- entia (qua omnia eodem recidunt) loquuntur, tan- quam conditione necessario requisita, ut quis Deo ad salutem gratus sit, i. e. justificetur ; (ista enim sy- nonyma sunt.) Agmen ducet locus ille Isaiz i. 16, 17, 18. Lavate vos, purificate vos, amovete maligni- tatem actionum vestrarum e conspectu oculorum meorum: desinite malefacere, discite benefacere, querite jus, beate oppressum; jus dicite pupillo, suscipite causam vidue. Venite yam, et disceptemus, nquit Sehova: st fuerint peccata vestra velut dibapha, tanqguam niv evalbescent; si rubra fuerint velut coccineum, similia lane erunt. Huie geminum est illud Ezek. xxxiii. 14, 15, 16. Quum divero emprobo, Omnino moriturus es; st vreversus a peccato suo ewercuertt gudicium ac gustitiam, pignus vrestituerit tmprobus, raptum reddiderit, in statutis vite ambulaverit non faciendo imiqui- tatem, omnino vivet, non morretur: omnia pec- cata ejus, quibus peccavit, non memorabuntur er ; judicium et justitiam ewxercuit, omnino vivet. Quis non videt hisce in locis quasi cumulum bono- rum operum, que si quis non preestiterit, el spes veniz ac remissionis peccatorum omnis omnino in- tercluditur; atque in genere requiri, ut desinamus malefacere, benefacere discamus, ut in statutis vite ambulemus? Dicet (forsan) aliquis: Vetus hee Tes- tamentum sapiunt; quid hee ad nos? Imo vero (inquam ego) ipsissima est haee evangelii vox; lex

sEcT, ---ὖ, DISSERTATIO PRIOR. 19

enim peceatorum, preesertim (qualia in locis istis commemorantur) graviorum, veniam perfectam nul- lam indulsit, ut modo’ obiter dictum est, et postea’ suo loco fusius demonstrabitur.

4. Hee autem si quis prefracte negat, audiat ipsius Servatoris vocem, Joh. xiv. 21. Qu? tenet precepta mea, et observat illa, is est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et et conspiciendum ewxhibebo me ipsum. Et ver. 23. Si quis diligit me, meum ser- monem observabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et apud eum habitabimus. Hie talein dilectionem, que mandatorum Christi obser- vationem pariat, requiri, ut quis Dei amore fruatur, h. e. justificetur, ipsa luce clarius est. Notabilis est et iste locus Matt. xi. 28, 29. et eo notatu dignior, quod solennem feederis evangelici promulgationem aperte continet. Verba sunt: Venzte ad me omnes qui fatigati estis et onerati, et ego faciam ut re- quiescatis. Altollite gugum meum in vos, et discite a me, quod mitis sum, et humilis corde: et inveni- elis requiem animabus vestris. Jugum Christi est lex ejus (vide 1 Joh. v. 3.): hoe quisquis non attol- lit, ἢ. 6. legem Christi in se prastandam suscipit, ei nulla anime requies, nulla a peccatis liberatio pro- mittitur. Clara sunt etiam verba Christi Joh. xv. 14. Vos amici mei eritis, si feceritis quecunque ego precipio vobis. Nemo igitur Christi amicus, nisi hac lege, ut universa ejus mandata observet.

5. Audivimus Christum; consulamus jam Christi apostolos. Et loquatur primus (ut par est) aposto- lorum princeps Petrus, Act. x. 34, 35. Οὐκ ἔστι προσ-

r (I. 4.) 5. (Diss. Post. vil. ro. ] Cz

20 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IL,

ὡπολήπτης Θεὸς, ἀλλ᾽ ἐν παντὶ ἔθνει φοβούμενος αὐτὸν καὶ ἐργαζόμενος δικαιοσόνην δεκτὸς αὐτῷ ἐστί. * Deus nul- lius personam respicit ; is omnis et solus ei ad sa- lutem δεκτὸς, acceptus est, qui justitiam operatur*.” Quid clarius? Idem docet sanctus Johannes, 1 Epist. i. 7. St in luce ambulamus, sicut ipse est in luce, com- munionem habemus cum eo mutuam ; et sanguis Jesu Christi Filit eyus purificat nos ab omni peccato. Nulla igitur cum Deo communio, nulla per sangui- nem Christi a peccatis purificatio (hac autem quid aliud quam justificationem sonant ?) nisi illis qui in luce ambulant, h. e. sanctitatis opera faciunt. Insignis est et locus ille Heb. x. 14. Μιᾷ yap προσφορᾷ τετε- λείωκεν εἰς TO διηνεκὲς τοὺς ἁγιαζομένους. Onica enim oblatione consummavit in perpetuum eos qui sanctifi- cantur. Vox τελειοῦν (ut de aliis ejus significationibus taceam, quas notarunt critici) hic et alibi apud hune authorem significat evpiare, idque tam perfecte, ut qui ita expiatus sit, ei nihil desit, nulla alia oblatione sive sacrificio, imo ne sacrificii quidem ejusdem ite- ratione indigeat. Isto sensu vox manifeste sumitur hoc ipso capite ver. 1. sicut et hujus Epistolee cap. vil. 11. Jam itaque expiationem sive a peccatis libera- tionem Christi morte factam liquido restringit divinus author ad ἁγιαζομένους, h. e. eos qui et corde et opere sancti sunt; clare innuens, merito Christi justificari, non nisi qui Spiritu Christi prius sancti redduntur. Justificatio nimirum sanctificationem (saltem primam et imperfectiorem) sequitur. Quod et Petrus etiam clare ostendit Epist. 1. cap. i. 2. ubi pulchre hu- mane salutis ordo describitur. Praecedit prius ἁγια-

τ Hanc verborum Petri paraphrasin vir reverendus mascule de- fendit in Examine Censure, Respons. ad Animadv. V. Graze.

sEcT. 5—7. DISSERTATIO PRIOR. 21

σμὸς Πνεύματος εἰς ὑπακοὴν, sanctificatio Spiritus ad obedientiam ; deinde sequitur ῥαντισμὸς αἵματος ᾿Ιησοῦ Χριστοῦ, aspersio sanguinis Jesu Christe; scil. ad justificationem". Confer 1 Cor. vi. 11. Pene infini- tus essem, si loca omnia Novi Feederis huc pertinen- tia citarem. Quisquis vel fortuito sacros illos libros aperuerit, fere necesse est ut in aliquid incidat, quod si serio legat et sincere expendat, in hance veritatem ipsum quasi manu ducet.

6. Progrediamur igitur ad secundam classem tes- timoniorum, eorum sc. in quibus opera queedam spe- cialia tanquam ad justificationem omnino necessaria preescribuntur.

Huc pertinent loca, que penitentiam sive resipt- scentiam exigunt, ut conditionem preecedaneam, sine qua nemo peccatorum veniam a Deo obtineat. Talia passim occurrunt in Novo Feedere, et satis nota sunt ; citationum igitur multitudini supersedebimus, loco uno vel altero contenti: Act. 11. 38. Fesipiscite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomen Sesu Christt in remissionem peccatorum, et accipietis do- num Spiritus Sanctt. Et Act. iii. 19. Restpiscite igi- tur et convertite vos, ut deleantur peccata vestra, postquam venerint tempora refrigerationis a con- spectu Domini. His in locis, preter fidem, etiam resipiscentiam a peccatis, et conversionem ad Deum, ad remissionem peccatorum sive justificationem ne- cessarlo requiri, nemo est qui non videat*.

7. Id porro notandum est, resipiscentiam non esse

Adversus hee cavillanti adversario clariss. auctor respondit in Examine Censure, Respons. ad Animadvers. VI. ubi et nos quedam addemus. GRABE.

X Que huic argumento objecit Censor, ea prolixe discussit doctissimus auctor in Respons. ad Animady. VII. Grae,

10

22 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. II.

opus unicum, aut simplex, sed multorum aliorum operum quasi complexionem. Suo enim ambitu comprehendit sequentia opera, nec pauca, neque ig- nobilia. 19. De peccatis tristitiam, 2 Cor. vii. 10. 2%, Humiliationem sub manu Dei, qua quis se ire divine obnoxium humiliter agnoscit, Jac. iv. 10. 3°, Peccatorum odium ac detestationem, Ezek. vi. 9. et xx. 43. et xxxvi. 81. 4°. Peccatorum confessio- nem, 1 Joh. i. 9. 5°.Ardentem ae supplicem misericor- dize divine implorationem, Act. viii. 22. 6°. Amorem Dei, Exod. xx.6. 7°. A peccatis cessationem, Prov. xxviii. 13. Esai. i. 16. 8°. Firmum nove obedien- tiz propositum, Act. xi. 23. 9°. Male partorum restitutionem, Ezek. xxxiil. 14, 15. Levit. vi. 1—7. Lue. xix. 8, 9. quod quidem poenitentiz opus ad remissionem peccatorum absolute necessarium esse in eo, cul restituendi facultas suppetit, adeo apud omnes in confesso est, ut inde ortum sit tritum axi- oma, theologoram omnium caleulo comprobatum : Non vemittitur commissum, nist vestituatur ab- fatum. 10°. Remissionem eorum, que in nos pro- ximi peccarunt. Hane tanti facit Servator, ut non semel profiteatur, peccatorum veniam a Deo nemini sperandam esse, qui eandem proximo non ultro ac lubens concesserit, Matth. vi. 14,15. 11° Opera beneficentize, sive eleemosynas. Qu quanti valeant ad remissionem peccatorum a Deo impetrandam, satis liquet ex celebri loco Dan. iv. 27. ubi sanctus propheta regi Nebuchadnezzari adhue in peccatis heerenti salubre hoc consilium suggerit: Peccata tua eleemosynisY redime, et iniquitates tuas miseri-

y pop Chaldeum respondet Hebreo 75. vide 2 Sam. iv. g.

Num. iil. 49. et xvill. 15. Recte ergo Theodotion vertit, λύτρωσαι. Vide Grot. in locum.

sect. 7, 8, DISSERTATIO PRIOR. 23

cordiis pauperum. Sie versio vulgata, secuta LXX. interpretes, qui vocem Hebraicam p7¥ per ἐλεημο- σύνη (ex orientali nimirum idiomate) reddiderunt. Sed parum refert, quam versionem sequamur, cum de misericordia erga pauperes in posteriori clausula agi omnes consentiant. His consentaneum est illud, quod in Novo Testamento docet Jacobus noster hoc ipso capite 2°. ver. 18. Damnatio absque miseri- cordia et, qui non prestiterit misericordiam. Qua- lem autem misericordiam intelligat, liquet ex se- quentibus ver. 15, 16. Consule Lue. xi. 41. (et Gro- tium in locum,) Esaiz i. 17. Lue. xvi. 9. 1 Tim. vi. 17, &e. 1 Pet. iv. 8. Heb. xiii. 16: ut vere dixerit Chrysostomus (oratione de poenitentia) Meravora χωρὶς ἐλεημοσύνης νεκρά ἐστι καὶ ἄπτερος. Atque hine (ut id obiter notem) ortus est mos ille in veteri ecclesia observatus, quo ab iis, qui delictis gravioribus in ecclesiasticam censuram iIncidissent, ut absolutionis capaces fierent, exigebatur non tantum peccatorum confessio, et vitz ante actae emendatio, sed et mi- sericordia opera, ab iis ἀγαθοεργίαι dicta. Vides quam late se diffundant poenitentize opera; vides ea omnia ad veniam peccatorum consequendam a Spi- ritu Sancto omnino necessaria statu.

8. Hee qui agnoscunt, (nemo autem nisi qui in Libertinorum castra se totum dederit, ea ausit negare,) mirum est, quo σοφῷ φαρμάκῳ paradoxum suum de justificatione per solam fidem (ut fides ab lis a poenitentiaze operibus divulsa accipitur) valeant defendere. Dicent fortassis (ut revera solent dicere) penitentiam solummodo requiri ut dispositionem precedaneam, qua peccator ad remissionem pecca- torum preeparetur; fidem vero esse unicum illud mnstrumentum, quo remissio ista quasi manu acci-

24. HARMONIA APOSTOLICA. CAP. I.

piatur; ideoque non immerito dici, nos fide sola justificari. Verum egregie hic hallucinantur, idque duplici nomine. 1°. Quod manifeste statuant poe- nitentiz opera fidem preecedere, quod falsissimum est. Neque enim de peccatis dolere, ea detestari, propositum nove vite suscipere, et cetera prius dicta poenitentize opera (quee ἀξίους τῆς μετανοίας καρ- ποὺς eleganter dixit Baptista [ Matt. iii. 8.1) perficere aut possit, aut velit, qui non seriam Christi evan- gelio fidem prius habuerit. Liceat ergo tali dilem- mate eos urgere: Si fides sola et per se justificat, hoe officium prestat vel ante poenitentize opera pro- ducta, vel non nisi postea. Si antea dicunt, quo- modo ergo poenitentia ab iis dicitur dispositio prze- cedanea ad justificationem quomodo etiam poeni- tentiz opera ad justificationem a Spiritu Sancto ne- cessaria statuuntur ei, qui fide sola jam ante justifi- catus fuerit?? Si vero respondeant, fidem non nisi post hee opera producta justificare, in unam harum absurditatum incidant necesse est, ut dicant, vel fidem ante poenitentiz opera non extitisse, vel, quod ad justificationis effectum attinet, otiosam fuisse. Dices: [tsi poenitentia a fide fluat, atque adeo fides ordine naturee sit poenitentia prior, possint tamen et fides et poenitentia in uno eodemque temporis momento simul existere. Respond. Illud mire ab- surdum, imo plane impossibile est: fieri non potest, ut fides peenitentiam eliciat in instanti. Ut enim quis de peccatis doleat, ea detestetur, humiliet se sub manu Dei, actum amoris erga Deum exerat, propositum nove vitz concipiat, tempore et serie

2 Vide de his Examen Censure, Respons. ad Animadvers. VIII. GRABE.

sect. 8, 9. DISSERTATIO PRIOR. 25

quadam pii discursus omnino opus est. Subtiliora hee esse fateor; sed dignum est patella operculum ; objectioni quadrat responsio: cum λεπτολόγοις istis λεπτολογεῖν plane necesse fuit.

9. 24, Quod jactant de instrumentalitate fidei in justificationis negotio, nihil etiam quam meram et inanem subtilitatem redolet*. Preterquam enim quod extra Scripturas hie Joquuntur, si instrumen- tum stricte et proprie sumatur pro causa efficiente minus principali, clarum est, fidem justificationis in- strumentum nullo modo dici posse. Nam primo, cum justificatio sit actio Dei solius®, eaque tota extra nos producta, quomodo vel fides nostra, vel queevis nostra actio ad justificationis effectum producendum physicam ullam efficientiam habeat, prorsus ἀκατά- ληπτον est. Deinde omnis causa instrumentalis (ut jam innuimus) suo modo in effeetum influit, eique effecti productio proprie attribui potest. Jam vero, cum justificatio nihil aliud sit quam gratiosus Dei actus, quo peccata nostra nobis condonet, ac nos ad salutem acceptet, valde absurdum esset dicere, vel fidem, vel opera nostra, vel quidvis aliud nostri aut remittere peccata nostra, aut personas nostras ac- ceptare: quod tamen, si instrumentalis causa justi- ficationis fides sit, plane dicendum esset. Annon igitur (inquies) recte dici potest, fide nos Christum accipere, ac beneficium justificationis ab ipso partum amplecti? Resp. Quanquam, an ista Christi ac- ceptio non sit potius charitatis actus, quam fidei, a nonnullis non immerito dubitetur; de eo tamen (in presenti) cum quoquam contentionis serram reci-

Hoc doctissimus auctor egregie defendit in Examine Cen-

sure, Resp. ad Animadv. [X. Grasg. b Vide Eccles. nostra Homil. de Salute, Par. II. p.17.

11

26 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. 11.

procare nobis non est animus. Pro confesso id su- matur. Quod regerimus, hoc est: hune actum am- plectendi Christum a justificationis actu dis διὰ πασῶν et toto coelo distare; cum sit actus noster, justifi- catio vero solius Dei. Ktiamsi igitur concederemus, habitum fidei esse instrumentum istius actus, quo Christum amplectimur; qui tamen inde intulerit, fidem esse etiam justificationis instrumentum, mani- festissimae certe inconsequentiz reus tenebitur. Ut ergo quod res est dicam, si fidem instrumentum esse velimus, fieri non potest, ut concipiatur alio modo instrumentum esse, quam quatenus opus est ex prescripto et per gratiam Dei a nobis prestitum. Conditio enim, quatenus preestita est, aliquo modo medium, sive instrumentum dici potest, quo con- sequimur rem, que sub conditione promittitur: et vocatur hoe a nonnullis instrumentum morale. Et si hoc sensu instrumentum sumatur, (nempe pro conditione sive instrumento morali,) fidem esse uni- cum justificationis instrumentum omnino negamus : cum (ut jam° satis evicimus) etiam pcenitentize opera non minus necessaria ad justificationem obti- nendam a Spiritu Sancto diserte statuantur.

10. Dices: Si haee vera sint, quanam est fidei illius, de qua toties et tam magnifica loquitur Seri- ptura, supra cetera pietatis opera preestantia ? Quid periculosius, quam fidem non solum ut ex se ad justificationem prorsus insufficientem rejicere; sed et in eundem censum cum ceteris operibus redi- gere, et non minora istis quam fidei ipsi tribuere ? Resp. Ad hane objectionem plerique, veluti ad Gor- gonis caput, ipso aspectu contremiscunt; nec diffi-

¢ (II. 6.]

sect. 9, 10. DISSERTATIO PRIOR. Q7

teor eam esse prima fronte satis terribilem. Verum enimvero quisquis animum recipiens ad eam propius aeccesserit, inane spectrum ac puerile prorsus terri- culamentum illico persentiscet. Fides enim illa, cui tot et tanta tribuuntur in Novo Testamento, (ut id in antecessum dicatur,) pro unica ac simplici virtute nequaquam sumenda est. Suo enim ambitu (quod suo loco clare ostenditur) omnia Christiane pietatis opera comprehendit. Ubicunque autem accipitur ut opus per se distinctum, atque ab aliis omnibus vir- tutibus disjunctum, tantum abest ut οἱ primas tri- buat Spiritus Sanctus, ut post charitatem fere ter- tio loco ab ipso Paulo collocetur, 1 Cor. xii. ult. Novi δὲ μένει πίστις, ἐλπὶς, ἀγάπη" μείζων δὲ τούτων ἀγάπη. Neque id solum intelligendum de duratione charitatis in vita futura, quasi eo tantum nomine fidei preestaret (quod video nonnullorum esse κρησ- φύγετον) ; quippe que in hac ipsa vita fide longe utilior atque excellentior ab apostolo ver. 2. diserte statuatur. Concedimus nihilominus, alio respectu fidem ipsa charitate, atque adeo aliis omnibus vir- tutibus superiorem evadere, in hoc sc. quod aliorum operum omnium radix ac fundamentum sit, et quasi mater ceterarum virtutum ; non quod eas necessario pariat, sed quod parere apta nata sit, quin etiam, si vis ejus crebra ac seria consideratione excitetur, et quasi foveatur, tantum non certo producat: (qui enim rebus evangelii tum firmo assensu credit, tum attento eas animo expendit, pene impossibile est, ut is non pius exinde evadat:) denique quod nulla virtus in homine existere possit, quae non ex hujus fidei quasi utero prodeat. Jam matrem, licet alias infe- riorem, hoc ipso tamen quod mater sit, filiae pra- stare quis nescit ? Atque hue proculdubio referenda

12

28 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. I.

sunt, que de fide copiose disserit autor ad Hebrzeos cap. xi. per totum; ubi multa atque adeo magnifica fidei tribuit, nec non egregia omnia piorum, qui in Veteri Testamento claruerunt, facinora ex fide pro- fecta esse pulchre ostendit. _Denique verissima hee est causa (ut id in antecessum etiam dicatur) cur universa Christiane pietatis opera ab apostolo Paulo in suis Epistolis fere sub fidei nomine comprehen- dantur: nimirum ab eo fructus in semine censetur.

ANNOTATA J. E. GRABE nD CLT rk.

AD SECT. I.

1. Per bona opera, speciatim per actus poenitentia, nos gratiam Derr ac remissionem peccatorum impetrare, vir reverendus pluribus sacrorum Seriptorum testimoniis soli- dissime probavit. Non abs re autem fore puto, si aliqua Scripturee preemittantur dicta, quee demonstrent, fideles ex bonis operibus justos in Der judicio declarari, sicque ple- nam ejus gratiam ac perfectam peccatorum remissionem adipisci. Sane a nemine melius ac certius discere possu- mus, ex quo aliquis justus in foro divino declaretur, quam ab ipso Deo judice, sententiam pronuntiante. Ita vero is Kizech. xvi. 5. seqq. Vir, inquit, si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem pro- ximi sut non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit, et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nil rapuerit, panem suum esurienti de- derit, et nudum operuerit vestimento, ad usuram non com- modaverit, et amplius non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit imter virum et virum, et in preceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic justus est, N. B. vita

CAP. Il. ANNOTATA. 29

vivet, ait Dominus Deus. Et ver. 21. seq. Vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vive. Quibus verbis Deus ita clare pronuntiat, se ex bonis operibus et observatione mandatorum suorum homi- nem justum censere ac declarare, et quidem in ordine ad concedendam veniam preeteritorum peccatorum et gratiam future vitze; ut qui hee non perceperit, is audiens non audire, et videns non videre mihi videatur. Idem vero populum Judaicum jam ante docuit Der interpres Moses Deuteron. vi. ult. Hritque nobis justitia, id est, in eo jus- titia nostra consistet, custodierimus et fecerimus omnia precepta ejus coram Domino Dro nostro, sicut mandavit nobis. De Pineha sacerdote David Psalm. evi. 31. canit: Et stetit Pinehas, οἱ judicavit, et cessavit plaga, et repu- tatum est ev in justitiam im generationem et generationem usque in sempiternum. Quod ne in respectu ad opinionem hominum, sed ipsius Der judicium dici putes, accipe verba divini Numinis Num. xxv. 11. seq. Phinees filius Hlea- φαγὶ, filii Aaron sacerdotis, avertit ram meam a filiis Is- rael, quia “οἷο meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Idcirco loquere ad eum: Lece do δὲ pacem foderis met, et erit tam ipsi quam semint ejus pactum sacerdotit sempiternum, quia zelatus est pro Dro suo, et expiavit scelus filiorum Israel. Imo aliquando Seriptura, dum bona fidelium opera memorat, eosque inde appellat justos, expresse addit: coram Dro. Sic Lue. 1. 6. de Zacharia et Elisabetha: Hrant autem ambo justi coram Dro, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini irreprehensibiles. Et ver. 75. In sanctitate et justitia coram ipso.

2. Pree aliis autem N. T. locis clarissimus est, et maxi- mam meretur considerationem ver. 7. cap. iii. Epist. 1. Joannis, ita sonans: Filioli, nemo seducat vos. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ipse justus est. Clarissimus, inquam, est hic locus, quia disertis verbis eum, qui operatur justitiam, exinde justum pronuntiat, et quidem perinde ut Christus juste agendo justus fuit; non solum coram homi-

13

20 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. 1.

nibus, sed et coram Dero. Consideratione autem maxima dignum dixi, quia prefatur apostolus, “οἶδ, nemo vos seducat ; respiciens ad Simonem Magum vel potius suc- cessores ejus, quibus totam istam S. Joannis Epistolam oppositam esse, alibi prolixe probavi, atque ultimum etiam apostoli monitum, Liliolt custodite vos a simulacris, ex- posui de imaginibus Simonis et Helenee juxta figuram Jovis ac Minervee factis, atque ab heereticorum istorum caterva adoratis, teste Irenzo lib. I. 20. [c. 23. p. 99, 100.] Nam impostor iste inter alia docuit; ‘“ Secundum ipsius gratiam ‘‘ salvari homines, sed non secundum operas justas; nec ἐς enim esse naturaliter operationes justas, sed ex accidenti, quemadmodum posuerunt, qui mundum fecerunt, angeli,”’ prout Irenzei de eo verba sonant loco citato. Contra que S. Joannes docet, Peccatum nihil aliud esse quam ἀνομίαν, id est, transgressionem legis a Deo posite ; in actionibus autem ad ejus normam compositis justitiam nostram con- sistere, coram ipso Deo scilicet, et quidem in ordine ad eeternam salutem: istud enim Simonianos negasse, ex alle- gatis Ireneei, nec non aliorum Patrum verbis constat; ac proinde Joannem eos oppugnantem id affirmasse, nullum est dubium.

3. Sed ad apostolum Paulum tandem deveniamus, dispi- cientes utrum non et ipse ex bonis operibus nos Justificari, id est, justos coram Deo censeri doceat. Certum est, quod nos justificari velit ex ista justitia Dei, cujus aliquoties mentionem facit, ubi hac de re disputat. Per illam itaque si justitiam a Deo donatam, sive quatenus eam operamur, sive quatenus ea in judicio divino approbatur, apostolum intellexisse probavero, ex illa nos coram Deo justificari, juxta ejusdem doctrinam necessario consequetur. Primo justitie Drr mentionem facit Rom. 111. 21. Nune autem justitia Der manifestata est, testificata a lege οἱ prophetis. Atqui activam justitiam testimonio suo commendasse le- gem et prophetas, ex ante allegatis Mosis et Hzechielis locis constat : que quidem Paulus in mente habuisse, pre- cipue autem respexisse videtur locum Deuteron. xxx. unde queedam citans, sequenti cap. x. 6. ita seribit: Que est ex

CAP. Il. ANNOTATA. 31

fide justitia, ita dicit: Ne dixeris in corde tuo, Quis ad- scendet in colum? id est Christum deducere; aut Quis descendet in abyssum? hoc est Christum a mortuis redu- cere. Sed quid dicit? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Hoc est verbum fidei, quod predicamus. Ver- bum autem quod Moses prope esse dicebat, erat preeceptum justitize activee, siquidem post ista: Prope est verbum in ore tuo; e im corde tuo, continuo, nulla voce interposita, addit¢, ut facias illum. Et mox ver. 16. distinctius semetipsum explicat, dicens: Precipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, οὐ ambules in viis ejus, οἱ custo- dias mandata illius ac ceremonias atque judicia, et vivas. Deinde Paulus Rom. vi. 13. ait, Hvhibete vos Dro tan- quam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitie Dero. Mox ver. 18. Liberati autem a peccato, servi facti estis gustitie. Ubi justitiam inheerentem ipsi adversarii intelligunt. Porro cap. x. 3. apostolus scribit : Zqnorantes enim justitiam Dr, et propriam justitiam querentes sta- tuere, gustitie Det non sunt subjecti, οὐκ ὑπετάγησαν. Quod verbum ὑποτάσσεσθαι quomodo ad justitiam imputatam qua- dret, perspicere nequeo ; activee autem vel ejus preceptis in evangelio datis optime congruere, nemo non videt; si- quidem ὑποταγὴ, subjectio, manifeste respectum habet ad legem. Unde sicut hic dicit, Judeos propriam justitiam querentes statuere justitie Det haud subjectos esse; ita precedenti cap. ix. 31. ait, Lsrael sectando legem Justitia, (nempe Mosis, in tabulis scriptam,) ad legem justitie non perventt ; legem scilicet, justitiz Christi, per Spiritum Der cordibus fidelium inscriptam. De hac enim precedenti cap. vil. 2. seqq. ait, Lex Spiritus vite in Christo Sesu hiberavit me a lege peccati δὲ mortis (quam cap. vii. 23. dixerat in membris ejus existere). Nam quod impossibile erat legi, siquidem infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati, et pro peccato, condennavit peccatum in carne, ut justificatio legis imple- retur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed

d [(Scil. Moses in Deut. xxx. 14.]

14

92 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. 1.

secundum Spiritum. Ex quo loco lux accedit quoque isti S. Pauli dicto Galat. in. 21. ϑὲ data fuisset lex, que posset viorficare, vere ex lege esset justitia; id est, si cum lege Spiritus S. vivificans nobis communicatus fuisset, tune ex ista lege veram operati fuissemus justitiam, ex que justos nos Deus pronuntiasset. Satis clara quoque sunt verba apostoli Philipp. ui. 9. de semetipso dicentis: Non habens meam justitiam, que ex lege est, sed illam que per fidem est Christi, cam que ex Deo est, justitiam in fide. Hie enim iterum przepositio ἐκ justitize Christi a Dro nobis im- putatee non convenit ; ad istam vero, quam ex dono Der reapse accipimus, optime quadrat. Ad quam etiam digi- tum intendit, continuo addens, Ut cognoscam eum (Chri- stum) ef virtutem resurrectionis ejus; quam declarat Rom. vi. 4. seribens, Ut quomodo Christus suscitatus est a mor- tuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vite ambu- lemus. Denique quis credat Paulum justitiam Det in alio sensu accepisse vel tradidisse, quam quo ipse Servator, hu- jusque frater Jacobus, de ea locuti sunt? Atqui ille Matt. vi. 33. ait, Querite primum reqnum Det et Jjustitiam ejus (Det). Hie eap.i. Epist. ver. 20. Ira hominis justi- tram Der non operatur. Justitia itaque Der, cujus men- tionem apostolus de nostra coram Deo justificatione tra- ctans identidem facit, est justitia quam per gratiam atque auxilium Der operamur; ac proinde ex illa nos coram Dro justificari juxta ejus doctrinam plane constat.

4. Dices, Paulum tamen Rom. 111. 24. docere, quod justi- jficemur gratis gratia Det propter redemptionem Christi. Et cap. iv. 3. seqq. quod fides Abrahamo imputata sit, no- bisque pariter imputetur in justitiam, non secundum debi- tum, sed secundum gratiam: unde sequitur, hominem non ex fide et reliquis virtutibus justum a Deo censeri. Licet enim he a Deo gratis nobis donentur, tamen non gratis, sed merito ac debito jure inde justi declararemur, si in illis nostra coram Deo justitia consisteret. Resp. τ. Si rem ipsam in se considerarem citra respectum ad objectos apostoli locos, dicerem quod gratis justi declaremur propter redemptionem Christi, quia justitia nostra suos habet de-

CAP, I. ANNOTATA. 33

fectus, quatenus nempe cum originali integritate nobis con- creata comparatur, et partim cum minoribus delictis est conjuncta: quos tamen bonorum operum defectus et pec- catorum reatus Deus gratis propter Christum non imputat, dum nos justos pronuntiat. Ast licet hoe in se sit verissi- mum, valde tamen dubito, imo inficias eo, apostolum in allegatis textibus isthue respexisse; siquidem non de ve- nialibus peccatis cum justitia consistentibus, hujusque im- perfectione in stricto Dex judicio ibi agit, sed de criminibus ante justificationem commissis, (quee προγεγονότα ἁμαρτήματα appellat,) iisque grandibus, quibus naturalis et legalis justi- tia est deturpata, ut ex eorum enumeratione cap. 1. et 11. ac repetitione cap. iii. 9. seqq. liquido patet. Aliter igitur respondeo, sc. 2. consequentiam in objecto argumento non esse validam, eique repugnare istud vulgatum: quod est causa cause vel antecedentis, id etiam est causa causati sive consequentis. Unde si ex gratia Der propter meritum Christi fides ac justitia nobis donatur, quare non etiam gratiz Der ac satisfactioni Christi adscriberetur, quod justi in judicio Der declaremur? Sane ipse Paulus ita raticcina- tur Rom. iv. 16. [deo ex fide, ut secundum gratiam ; quia scilicet ipsa fides est gratuitum Derr donum, prout alibi docet ; seq. ipsum magis explicat his verbis Ephes. u. 8. Gratia estis salvati per fidem, (οἱ hoe non ex vobis; Derr est donum,) non ex operibus, ne quis glorietur. Quorsum etiam pertinent verba Christi Joan. vi. 29. 7706 est opus Dei, (non hominum,) wt credatis in eum quem ipse misit. Recte igitur dicimur gratia Der propter redemptionem Jesu Christi justificari, quia justitia, ex qua justi declara- mur, nobis gratis propter meritum sanguinis Christi est donata. Sed 3. quando apostolus dicit, nos gratis propter satisfactionem Christi justificari, respectum preecipue vide- tur habere ad posteriorem justificationis partem, qua a reatu atque poena priorum criminum absolvimur, et quasi pro justis habemur, cum tamen revera peccatores fuerimus. Unde priori loco Rom. iii. 25. expresse addit : διὰ τὴν πάρε- σιν τῶν προγεγονότων ἁμαρτημάτων, quomodo et Hebr. ix. 15. dicit mortem Christi factam εἰς ἀπολύτρωσιν τῶν ἐπὶ TH πρώτῃ BULL, VOL. II. D

1ὅ

94 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. 1.

διαθήκῃ παραβάσεων. Similiter posteriori loco, ubi dicit idem Abrahamo imputatam fuisse in justitiam, item nobis justi- tiam imputari non secundum debitum, sed secundum gra- tiam, haud de preesenti eorum qui justificantur justitia lo- quitur, vel id vult, quod fides illis in justitiam imputetur, qua alioqui impreesentiarum careant ; sed respectum habet ad preeteritam eorum vitam, quando erant ἀσεβεῖς, (ut ex- presse appellat,) id est, irreligiosi ac maligni divinarum legum transgressores, et loco justitiz, qua tune prorsus destituti erant, eis preesentem fidem ac vite integritatem imputari docet, hacque preeterita scelera quasi tegi et obli- terari. Unde mox verba Davidis Psalm. xxxii. 1. seq. citat: Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Domi- nus peccatum. Quibus tamen cum Psaltes continuo sub- jungat: ΜῈ in spiritu eorum non est dolus, de preesenti eorum integritate satis testatur. Ob preteritorum igitur peceatorum veniam, quam Deus largitur, simul ac nova hominis justitia coram facie ejus apparet, impium secun- dum gratiam justificari, ac justitiam οἱ imputari dixit apo- stolus, id est, peccatum ei non imputari; quas duas phrases tanquam eequipollentes ab apostolo usurpatas esse, ipsi ad- versarii concedunt, imo szepe ad suze cause defensionem, licet frustra, urgere solent. Sed satis ad hance objectionem. Quid vero ad aliam ex istis locis, ubi apostolus negat, ho- minem ex operibus justificari, petitam sit respondendum, ex Dissertatione IT. benevolus lector abunde discere pot- erit. AD SEOT. 3.

Perpetua est adversariorum exceptio, quod conversio a peccatis ac bona opera ab Ezechiele aliisque prophetis re- quirantur ut necessaria ante justificationem, sed non ad justificationem ; quodque in homine quidem justificando ea preesto sint, (ob veram scilicet fidem, a qua bona opera separari haud posse fingunt,) attamen quod per illa haud justificetur, sed sola fide. Hane enim unice, non vero bona opera Deum in actu justificationis respicere, indeque per prophetam dicere, Judicium et justitiam fecit, vivendo

CAP. II. ANNOTATA. 35

vivet; non autem, quia judicium et justitiam fecit, &e. Sed mirum est, homines adeo vanis commentis sibi aliisque imponere, ac Dro quasi in os contradicere. Equidem isto Ezechielis loco, quem clariss. auctor allegat, cap. xxxiii. 16. scilicet, particula causalis non est addita in Hebrzeo textu ; eam tamen 101 habent LX X. ὅτι κρίμα καὶ δικαιοσύνην ἐποίησεν. ἐν αὐτοῖς ζήσεται, nec non Arabicus interpres, et ipse Lutherus, princeps solius fidei justificantis patronus, in Germanica versione. Sensus quippe et connexio textus eam omnino requirit, adeo ut a quovis subintelligatur, licet non sit expresse addita. Imo vero est addita ab ipso pro- pheta in loco parallelo cap. xviii. 19. ΔῈ dicis, Quare non portavit filius iniquitatem patris? Quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia precepta mea custodivit, et fecit illa, vita vivet. Ita enim vaw preefixum voci flius recte reddiderunt omnes interpretes, siquidem respondet preecedenti YD quare. Pergit Deus ver. 20. Justitia justi super eum erit, et impictas impii erit super cum. Et ver. 22. In justitia sua, quam operatus est, vivet ; perinde ut ver. 24. de impio, Ln peccato suo morietur. Denique ver. 27. seq. Cum averterit se impius ab impietate sua, quam ope- ratus est, et fecerit judicium ac justitiam, ipse animam suam vivificabit. Considerans enim et avertens se ab omni- bus miquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, ef non morietur. Coneurrit igitur conversio peenitentis ad effectum salutis animze, ac per illam vivit, sicut impoenitens ob pec- cata moritur.

AD SECT. 4.

Ut modo memoratze exceptioni hoe quoque loco ocecur- ratur, istis Christi verbis, quibus favorem Patris sui polli- cetur diligentibus eum Joan. xiv. jungendum aliud Serva- toris dictum sequenti cap. xvi. Joannis evangelistze ver. 27. Ipse enm Pater amat vos, quoniam vos me amastis, et credidistis quod a Patre egressus sim. Ubi Jesus, quasi preevidens frivolum effugium, huic preecludendo particulam ὅτι usurpavit, et amori ejus pariter ac fidei in ipsum φιλίαν De: Patris adscripsit. Czeteruin illustris quoque locus est, Matt. xix. 16. seqq. ubi ad queestionem juvenis cujuspiam,

dQ

16

36 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. I.

Magister bone, quid boni faciam, ut vitam eternam ha- beam? Servator diserte respondet, Si vis ad vitam in- gredi, serva mandata. Et similiter Luc. x. 28. legispe- rito, post recitatum de amore Deri ac proximi preeceptum, ait, Fac hoc, e vives. Quibus in locis quamvis non de ipsa justificatione, sed vita eterna Christus loquatur, pro illa tamen, perinde ac pro hac, per preeceptorum Dei ob- servationem obtinenda argumentum depromere licet, sal- tem ex hypothesi istorum Solifidianorum, qui utriusque eandem volunt esse rationem, ac neutram bonis operibus nos consequi contendunt. Ridenda autem est, imo potius execranda violenta detorsio verborum Christi, qua fingitur, illis per errorem conantibus bene operando vitam seternam acquirere, juxta errorem eorum hoc sensu respondisse, St ista bonorum operum via vis ad vitam ingredi, fac pericu- lum, et serva mandata: item, Fac hoc, si possis, et vives : subintelligendum autem utrobique, Sed mandata servare haud poteris, ac facere quod vane imaginaris, ideoque te misere deceptum tandem videbis. Quibus refutandis ap- prime apta sunt verba Irenzei mei, hzereticos haud multum absimilia de Christo et apostolis commentos ita redarguen- tis lib. IIL. 5. Dicunt hi, qui sunt vanissimi sophistze, quo- ‘*niam apostoli cum hypocrisi fecerunt doctrinam secun- ‘dum audientium capacitatem, et responsiones secundum ἐς interrogantium suspiciones, czecis czeca confabulantes se- cundum cecitatem ipsorum, languentibus autem secun- « dum languorem ipsorum, et errantibus secundum erro- rem eorum. Hoc autem non est sanantium, nec vivi- ficantium, sed magis gravantium et augentium ignoran- ‘‘ tiam ipsorum.” Et paulo post de ipso Servatore: Quo- niam Dominus medicus venit eorum qui male habent, ipse ‘“‘ testificatur, dicens, Mon est opus sanis medicus, sed “male habentibus. Non vent vocare justos, sed peccato- “ves ad penitentiam.—Non igitur jam secundum pristi- “nam opinionem loquebatur eis, neque secundum suspI- ‘‘cionem interrogantium respondebat eis, sed secundum ‘“ doctrinam salutarem.” Deinde dicant qui nobis contra- dicunt, anne etiam apostolis per talem ironiam, qualem

CAP. Il. ANNOTATA. 37

allegatis in locis fingunt, dixerit Christus Joan. xii. 17. Si hee scitis, beati eritis, si feceritis ea: et Joan. xv. 10, 14. Si precepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut ego precepta Patris mei servavi, eb maneo in

ejus dilectione.—— Vos amici mei estis, si feceritis que ego precipio vobis. Id sane dicere nolent, scio. AD SECT. 5.

Clare innuens, merito Christi justificari, non nisi qui Spiritu Christi prius sancti redduntur.] Nec obscure hoe innuit apostolus Tit. i. 6, 7. de Spiritu S. scribens, Quem effudit (Deus) in nos abunde per SJesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificate gratia ipsius haredes simus secundum spem vite eterne. Quasi haud justifice- mur, nisi Spiritu S. prius in nos effuso renovati. Frustra ergo sunt, qui ex 1 Corinth. 1. 30. ubi justitia sanctifica- tiont preeponitur, probant, justificationem sanctificatione priorem esse. Nam in eadem Epistola vi. 11. ordine in- verso scripsit Paulus, Sed sanctificati estis, sed justificati estis: ut de Luc. i. 75. aliisque Scripture locis nihil di- cam, nec in genuinum sensum objecti loci 1 Corinth. i. 30. nune accurate inquiram, ex quo forte contrarium colligi posset.

AD SECT. 7.

De eleemosyna sive misericordia erga pauperes, ad ve- niam peccatorum impetrandam maxime proficua, notandum quoque dictum Salomonis Proverb. xvi. 6. Wisericordia et fide redimitur miquitas. Cui consonum est istud cap. xv. 27. juxta LXX et vulgatam Latinam atque Arabicam ver- sionem, Per misericordiam a fidem purgantur peccata; citatum a S. Cypriano sermone de eleemosyna, “‘ Loquitur ‘‘in Seripturis divinis Spiritus S. et dicit, Hleemosynis et fide delicta purgantur.” Sed quicquid de posteriori loco statuatur, priori Salomo jungit misericordiam et fidem, (sic- ut et ipse Servator fecit Matt. xxiii. 23. ea tanquam βαρύ- Tepa τοῦ νόμου commendans,) ac utraque iniquitatem sive peecata redimi docet. Impetratur,” inquit Piscator ad hune locum, ‘‘a Dro remissio iniquitatis, ac proinde omissio

98 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IL.

** poenee.” Porro, missis apocryphis V. T. Scripturis, pro- duco insuper ex N. T. verba Jacobi cap. 11. 13. ubi ait, Kara- καυχᾶται ἔλεος κρίσεως" et cap. v. ver. ult. de spirituali elee- mosyna, conyersione videlicet hominis a veritatis tramite aberrantis, Kai καλύψει πλῆθος ἁμαρτιῶν: quod dictum, uti plura alia, S. Jacobus mutuatus est a 8. Petro, qui de cha- ritate, fonte omnis eleemosyne, 1 Epist. iv. 8. seripsit, “H ἀγάπη καλύψει πλῆθος ἁμαρτιῶν. A quo idem edoctus quo- que S. Clemens, ab eodem ordinatus Rome episcopus, loco infra Dissert. II. cap. xii. sect. 27. citato scripsit, per ‘‘charitatem nobis peccata remitti;” mox citans verba Davidis, Beati, quorum remisse sunt iniquitates, &e.

i

CAP. III.

Argumentum secundum a notione JSustificationis. STuste- ficatio tria wnvolvit, judicem, clientem, legem. Que sit lla lex, ad cujus normam justificatio vel condemnatio nostri peragenda sit, ostenditur. Arqumentum inde for- matur.

1. ALTERUM argumentum ad hypothesin Jacobi stabiliendam peti potest ab ipsa notione ac natura justificationis. Hoc ut melius intelligatur, enuclea- tius explicandum est, quod superius sicco quasi pede preterivimus: nempe vocabulum justificationis esse forense, sive guridicum, atque adeo prima sul no- tione juris processum aperte connotare. In omni autem juris processu tria saltem statuenda sunt, Ju- dex, qui sententiam fert; reus, (quo nomine perso- nam accusatam intelligo, qui talis apud Ciceronem appellatur, etiamsi criminis insons sit, et petitori opponitur,) qui in jus vocatur; ac denique lex, ad cujus normam judicium peragitur. Pariter in omni justificatione tria hee reperiuntur, aut certe eorum

singulis aliquid analogum. Sic v. g. cum dicitur

ΒΕΟΤ, 1.2... DISSERTATIO PRIOR. 39

homo ex operibus legis, aut ex fide Christi in Dei conspectu justificari, reus hic est homo; judex Deus; norma, ad quam judicium dirigitur, est vel (ex altera parte) lex Mosaica, vel (ex altera) lex Christi, ali- cubi lea fidei dicta, sc. Rom. iii. 27. Nec quis jus- tificari dici potest, nisi ad normam istius legis, per quam judicatur, absolvatur ; sive sit ea lex Mosaica, sive Christi. Verbo dicam, nemo justificatur sive absolvitur, nisi qui legem, ad cujus normam judi- catur, impleverit.

2. Restat igitur unicum illud inquirendum, nempe, quenam sit illa lex, cujus judicio nobis Christianis standum sit? Respondet hie pro nobis Jacobus no- ster hoc ipso capite, ver. 12. οὕτω λαλεῖτε, καὶ οὕτω ποιεῖτε, ὡς διὰ νόμου ἐλευθερίας μέλλοντες κρίνεσθαι. Lex igitur, per quam judicandi sumus, est νόμος ἐλευθερίας, lex libertatis, triplici nomine sic dicta; primo quod liberet nos a servili ceremoniarum Mosaicarum jugo ; deinde quod per ipsam solam a reatu ac poena pec- eati liberemur; ac denique νόμος ἐλευθερίας vocatur, (imo ideo precipue,) quod a dominatrice vi ac ty- rannide peceati nos liberet, sub cujus jugo, qui in lege Mosaica manserunt, sine ulla liberationis spe frustra ingemuerunt: quam liberationem efficit in nobis Spiritus Christi, qui legem Christi individuo nexu comitatur. Hee ideo a nobis obiter notata, ne quis 6 Libertinorum fzece, cum de libertatis lege audiverit, illico Jacobum sibi adblandiri suspicaretur. Ut igitur e diverticulo in viam revertamur, νόμος ἐλευθερίας procul dubio eadem lex est ac νόμος βασι- λικὸς, lew regia, i.e. Christi Regis nostri, de qua loquitur divinus author, ver. 8. Ha vero cujusmodi sit, verba in eodem versu immediate sequentia satis liquido ostendunt: ᾿Αγαπήσεις τὸν πλησίον cov ws

40 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IL.

σεαυτόν. Nimirum de Decalogo, sive lege decem pree- ceptorum, intelligendus est Jacobus. Quod adhue manifestius apparebit, si quis ver. 11. consulat, ubi nonnulla ejus legis preecepta speciatim enumerantur. Verbo dicam, νόμος βασιλικὸς et νόμος ἐλευθερίας“, lex regia et lew libertatis, de qua loquitur Jacobus, et per quam nos judicatum iri affirmat, non est nisi ipsis- sima lex moralis, prout sc. eam et exposuit et perfecit Christus ipse, atque a monte (Sinai succedaneo) tan- quam legem suam discipulis tradidit; addita sanc- tione, qua ut obedientibus firmissima immortalitas promittitur, ita immorigeris ineluctabilis denuntiatur interitus, Matt. vil. 24. et deinceps.

8. Hoe ideo curiosius observandum, ne errorem erremus, quem Lutherus, et post eum nostratium theologorum plerique', in disputationibus suis de

18 justificatione contra pontificios, nimio contradicendi wstu abrepti, in ecclesias reformatas maximo earum malo invexerunt: sc. evangelium ex puris putis promissis constare ; Christum dedisse mundo legem nullam ; id tantum egisse, ut legem prius latam ex- poneret, atque a pessimis Scribarum ac Phariseeorum commentis assereret; legis moralis usum eum nune esse unicum, ut per ipsain homines ad fidem Christi adducantur, vel saltem ut sit arbitraria queedam vi- vendi regula, a Christo quidem nobis commendata, cui obtemperare ex gratitudine teneamur, nequa- quam vero sub periculo anime, aut tanquam con- ditio Novi Foederis ad salutem observatu necessaria, nobis imposita Ex his principiis, incautius ab iis

e Vide Jac. i. 25. ubi eadem lex appellatur νόμος τέλειος τῆς ἐλευθερίας.

' Nostrates theologos quosnam vocaverit, declarat reverendus vir in Examine Censure, Resp. ad Animadvers. X. GRABE.

sEor. 8,4. DISSERTATIO PRIOR. 4]

positis, atque a theologorum vulgo avide arreptis, per necessariam consequentiam deducta fluxerunt execrabilia Antinomorum, Libertinorum, Familista- rum atque ejusdem farine aliorum dogmata, de quibus fortasse boni illi viri ne per somnium quidem cogitarunt. Verum utut sit, qui talia docent et ta- men in Libertinos magnis clamoribus vociferantur, quid aliud agunt, quam ut, dum illos damnant, se- ipsos condemnent ? Quippe in preemissas consentiunt, conclusionem tantum respuunt. Ut huic pessimo errori obviam eatur, illud pro certo statuendum est, Christum in concione a Matthzo cap. v, vi, vii. tradita legem moralem non tantum exposuisse, sed etiam ut legem suam posuisse, ejusque observatio- nem, gratia evangelica temperatam, ab omnibus Christianis tanquam conditionem foederis sui om- nino necessariam postulare. Neque de hoe dubitari amplius potest ab eo, qui concionis istius epilogum non prorsus oscitanter legit. Idem quoque clare li- quet ex seria illa asseveratione, quam suze illi legis vindicationi preemittit Dominus noster, Matt. v. 20. Pico vobis, Nist abundaverit vestra justitia plus quam ila Seribarum et Phariseorum, vos nequa- quam ingressuros in regnum celorum. Quibus verbis illud extra omnem dubitationis aleam_ po- nitur, Servatori propositum fuisse, legem moralem non tantum a pessimis Scribarum ac Phariszeorum commentis vindicare, sed et ita vindicatam discipulis suis sub periculo anime observandam imponere.

4. Kix his jam premissis exsurgit tandem contra Antinomos ac Solifidianos argumentum (meo qui- dem judicio) invictissimum 8 ;

& Hoc argumentum contra adversarium defendit doctissimus auctor in Examine Censure, Respons. ad Animadv. XII. Grase.

19

42 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. 1.

Quisquis a Deo per Christum justificatur, per legem Christi absolvitur ;

At sola fide sine operibus nemo per legem Christi absolvitur: Ergo, &c.

Minor sola hujus syllogismi probatione indiget ; ea vero ita facile confirmatur ;

Quicunque per legem Christi absolvitur, eam le- gem impleat necesse est ;

At fide sola sine operibus nemo legem Christi im- plet : Ergo fide sola sine operibus nemo per legem Christi absolvitur.

Major propositio hic etiam ex se satis manifesta est. Ad minorem quod attinet, quisquis eam nega- verit, in hance manifestam absurditatem impingat necesse est, ut dicat, fidem solam esse totam illam justitiam quam lex Christi postulat, sive nihil per legem Christi nobis sub periculo anime mandari preeter fidem. Hoc autem qui (post ea que tum in hoc, tum in priori* argumento diximus) serio affir- maverit, plane indignus est qui argumento refutetur ; eat Anticyras, helleboro purgandus.

ANNOTATA J. E. GRABE AD) Cae i,

AD SECT. 3.

Ne errorem erremus, quem Lutherus et post eum nostratium theologoruim plerique invexerunt: Christum dedisse mundo legem nullam ; rd tantum egisse, ut legem prius latam exponeret, &c.] Leges novas Jesum Christum tulisse, diversas a legibus Mosaicis, non solum instituta ab eo Novi Foederis sacramenta, sed et morale interdictum

111}

CAP. Ill. ANNOTATA. 43

polygamize ac divortii extra casum adulterii, manifes- tissime evincunt; nee non loca Pauli Hebr. vii. 12. ubj translato V. T. sacerdotio legis quoque translationem fac- tum expressis verbis docet; et 1 Corinth. ix. 21. ubi se respectu legis Mosaicze ἄνομον, attamen Χριστῷ ἔννομον esse profitetur. Quod vero legibus Christi poenze sint annexe, non modo allegata hac sect. verba Servatoris Matt. v. 20. ut et 22. 26. 29. 30. demonstrant ; sed et Joan. ili. 5. Amen, amen dico tibi, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Der. et Joan. vi. 53. Amen, amen dico vobis, Nisi manducaveritis carnem filve hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Bene autem factum, quod doctissimus auctor plerosque, non omnes, protestantium doctores hujus erro- ris accusarit: quippe aliqui rectius hac in parte senserunt, quorum nomina partim, partim verba adduxit is, quem semper tanquam egregium in hae aliisque pluribus contro- versiis moderatorem, et vere apostolicum Edinburgensis ecclesize preesulem summopere veneratus sum, Guilielmum Forbesium dico, in considerationibus pacificis ac modestis, lib. [V. de justificatione cap. 2.

AD SECT. 4.

Argumentum reverendi auctoris, quo concludit, nemi- ‘nem sola fide sine operibus a Deo justificari,” pro medio termino habet, ‘* absolvi per legem Christi.” Atqui si de absolutione a poena intelligatur, haud gravatim majorem propositionem concesserint adversarii; preesertim voce legis Christi juxta proprium eorum sensum accepta. Ast absolutionem sive immunitatem culpa, que praesupponit moralis Christi legis impletionem, omnino inficias eunt, hance impossibilem esse contendentes. Contendant vero necesse est cum apostolo Galat. vi. 2. scribente, ἀναπληρώ- gare τὸν νόμον τοῦ Χριστοῦ" quin cum ipso Christo Matt. v. 19. dicente, Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno calorum ; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur im regno celorum: et Joan. xv. 14, Vos amici mer estis, si

44 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. I,

feceritis que ego precipio vobis: denique Luc. xvii. 10. Cum feceritis omnia que precepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus, quia quod debuimus facere fecimus. Quibus verbis Servator apertissime docet, nos facere posse quee preecepta sunt, queeque facere tenemur: alioquin im- possibilem supponeret conditionem, et juberet nos mentiri dicendo, Fecimus quod facere debuimus. Absit vero ut talis blasphemia cuipiam in mentem veniat. Imo tantum abest, ut lex Christi sit observatu impossibilis, ut jugum ejus suave, et onus ejus leve ab ipso appelletur Matt. xi. 90. ac mandata ejus non gravia esse dicantur a S. Joanne 1 Kpist. v. 8. Dices, Nonne etiam justi peccant, ac pro- inde pro remissione peccatorum orare docentur a Davide Psalm. xxxii. 6. et ab ipso Christo Lue. xi. 4. quid autem peceatum est aliud quam ἀνομία, transgressio legis? juxta 1 Joan. ili. 4. Resp. Si peccatum accipiatur pro trans- gressione legum moralium Veteris aut Novi Foederis, (qua- rum ille fuere laxiores, he autem strictiores sunt,) justi non peccant; aut si peccent, tales esse desinunt, et per serlam poenitentiam renovari opus habent. Nam omnis qui natus est ex Dro peccatum non facit, quoniam semen qpsius in eo manet, et non potest peccare quoniam ex Dero natus est. 1 Joan. 111. 9; et sequenti cap. v. 18. Se7- mus, quoniam omnis qui natus est ew Dro non peccat. Smiliter Petrus 2 Epist.i. 10. ως enim facientes non 20 peccabitis aliquando, juxta Vulgatam, ex Greco οὐ μὴ πταίσητέ ποτε, non labemini unquam. Hine David de semetipso ait Psalm. exix. 11. Jn corde meo abscondi elo- quia tua, ut non peccem tibi: et generatim de justo Psalm. xxxvii. 31. Lew Der ejus in corde ipsius, et non nutabunt gressus ejus. Wine Manasses in oratione, 77; Domine Deus justorum, non posuisti ponitentiam gustis, Abraham, Isaac, et Jacob, vis qui tibi non peccaverunt ; quomodo et Servator Luc. xv. 7. de justis ait, quod non indigeant ponitentia. Verum quatenus peccatum latius sumptum denotat aberrationem seu deviationem, ut ita dicam, a primzeva perfectione homini concreata, eatenus utique non est homo, qui non peccet, 1 Reg. viii. 46: Non

CAP. Il. ANNOTATA. 45

est homo justus im terra, qui faciat bonum (perfecte) et non peccet, Keclesiastz vii. 20. Delinquunt igitur justi, etiam pro tempore, quo tales sunt, haud violatis tamen legibus evangelicis, quibus eternee damnationis poena an- nexa est, et ex quibus Devs nos olim judicabit; sicut ipsius S. Jacobi testimonio dilucide probatum est sect. 2. hujus capitis. Firma igitur stat major propositio doctis- simi auctoris nostri: Quicunque a Deo per Christum justificatur, is per legem Christi absolvitur ;” scilicet non a pcena solum preeteritorum criminum, atque veni- alium delictorum cum vera justitia consistentium, (quam in antecedentibus posteriorem justificationis partem dixi,) sed et a lethali culpa, adeo ut integer atque justus propter observatas novas leges, sub poena sempiterni exitii latas, a Deo pronuntietur.

2. Atque respectu hujus a culpa absolutionis (que pri- orem justificationis partem constituit) tale quoque formari posset argumentum, quo probetur, fideles ex operibus seu justitia activa justos coram Deo declarari :

Quicunque legem, secundum quam a Deo judicatur, juste agendo implet, is ex activa justitia justus coram Dro pronuntiatur ;

Atqui fideles legem Christi, secundum quam a Deo judicantur, juste agendo implent :

Ergo fideles ex activa justitia justi coram Dro pronun- tiantur.

Majorem propositionem adversarii utraque largiuntur manu. Minorem inficiantur, rati nullas leges morales a Christo latas esse ; aut si sint, eas a nobis impleri haud posse; aut denique si impleantur, nos tamen non ex lis a Deo in justificationis actu judicari, sed secundum legem perfectissimee justitiz primo homini concreate. ‘Atqui cum ad refutationem priorum duarum hypotheseon satis dictum sit, liceat ad absurditatem postreme theseos osten- dendam hoe denique subnectere argumentum :

Quicunque secundum legem perfectissimze justitize, qua- lis Adamo concreata erat, judicatur, is in hae vita non justificatur a Dzo ;

21

40 HARMONIA APOSTOLICA. DISS, T.

Atqui fideles in hae vita justificantur a Dero:

Ergo fideles secundum legem perfectissime justitize, qualis Adamo concreata erat, non judicantur.

Minoris propositionis veritas ab utraque parte in hac controversia supponitur. Et sane de non-ente disputa- retur, nisi fideles reapse a Deo in hac vita justificarentur. Major propositio itidem sole clarior est, et expressis ter- minis, ut scholastici vocant, in S. Scriptura asseritur Psalm. exlii. 2. Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. (Vivens, inquit; Qui enim mortuus est, justifi- catus est a peccato, Rom. vi. 7.) Similiter Job. xxv. 4, 5, 6. Numquid gustificart potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus qui natus est de muliere? Ecce luna etiam non splendet, et stelle non sunt mund@e in conspectu ejus ; quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis et preeced. cap. ix. ver. 2,3. Vere scio, quod ita sit, et quod non justificetur homo comparatus Dero. St voluerit contendere cum eo, non poterit οἱ respondere unum pro mille. Ubi istis verbis, δὲ voluerit contendere cum eo, haud obscure innuitur, quod Deus id non faciat, nec intret in judicium cum servis suis ex stricta lege perfectee sanc- titatis, qua Adamus ante lapsum preaditus erat; sed ex tenore preeceptorum postea datorum, quorum observatores pronuntiat justos ac eternee vitee charismate dignos ; trans- gressores autem eorum, tanquam enormium peccatorum reos, ad ignem perpetuum condemnat.

3. Excipient contradicentes, in majori propositione haud recte preedicari simpliciter, ‘* is in hae vita non justificatur ‘a Dro;” sed addendum esse, ex operibus :” licet autem homo, dum secundum legem perfectze justitize judicatur, non justificetur ex propriis operibus, justum tamen a Dro declarari ex aliena justitia, scilicet Christi, quam Deus ei propter fidem imputat. Resp. Si id velint Drum justi- tiam Christi imputare fidelibus in remissionem pecca- torum, ita ut preeterita crimina ect preesentia delicta quasi pro non factis habeantur, dicunt, quod S. Scripturee con- gruum, et a ratione non est alienum, sed nec nostre argu- mentationi adversum. Ast si justitiam Christi a fidelibus

CAP. III. ANNOTATA. 47

ita apprehendi, ac a Deo ipsis ita imputari contendant, ut propria eorum justitia formaliter fiat, ac ex ea justi a Dro pronuntientur ; tum istud asserunt, quod sane rationi non minus ac nostre ratiocinationi repugnat, et in S. Scrip- tura nuspiam docetur, prout in Examine Censure, Resp. ad Animadversionem XI. ac is, que ibidem annotavi, cla- rissime probatum est. Quocirca ut benevolus lector istum locum adeat, rogamus. Hic interim firma rataque maneat S. Jacobi assertio, Hominem non ex sola fide, sed et reli- quis virtutibus bonisque operibus, quibus legem Christi implet, justum a Deo censeri.

CAP. TY.

Argumentum tertium a natura ipsius fide. Tres fider actus a theologis vulgo assignati (notitia, assensus, fiducia) expenduntur. Ostenditur nullum ex vis esse, cur justificatio necessario nexu conjuncta sit.

1.ARGUMENTUM tertium mutuabimur a na- tura ipsius fidei, hoc modo: Si fides per se atque a ceteris virtutibus distincta concipiatur, nullus est ejus actus qui salvificus sit, vel qui in improbum ac prorsus injustificatum non possit cadere: ergo fide sola sine czeteris virtutibus plane impossibile est ut quis justificetur. Consequentia sole clarior est. Ad antecedens quod attinet, sane qui fide sola nos justificari tam acriter contendunt, semper mihi visi sunt (absit dicto invidia) vel nescivisse, vel saltem non meminisse, quid sit fides. Fidem supra omnem fidem extollunt, qui ei soli tantum tribuunt. Quod ne quis a nobis temere dictum putet, observandum est, tres omnino fidei actus a theologis vulgo statui, notitiam, assensum, ac fiduciam. Singulos horum percurramus.

2. Ad notitiam quod attinet, apud omnes fere in

48 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IV.

confesso est, eam etiam in pessimis reperiri posse ; ut mira, nova, ac plane singularis sit doctissimi Cameronis nostri sententia de cognitione quadam electis peculiari, quee ex sua natura semper sit effi- cax et salvifica, et quam alicubi appellat ducem di- rigentem, ac denique ex qua totam hominis ad Deum conversionem necessario pendere affirmat. Hoe certe nomine ab Episcopio' meritissimo jure vapulat ; neque ab Episcopio tantum, sed et a sy- nodis Dordracena, Aleziana, et Charentonensi ea sententia in terminis damnata est, ut luculenter ostendit idem Episcopius* ibidem. Actum igitur hic non agemus.

3. De assensu mentis res non minus clara est: quippe certum est, nudum mentis assensum non tantum in reprobis hominibus, sed etiam in diabolis reperiri. Fateor esse non paucos, eosque doctos, qui statuunt hune assensum, si modo firmus sit, atque in hominis mente altas egerit radices, pietatis praxin et mandatorum Christi obedientiam post se plane necessario trahere. Neque exigui sunt ponderis ar- gumenta, quibus id probatum eunt. Atqui argu- menta in contrariam partem preeponderare mihi vi- dentur ; imprimis illud ex 1 Cor. xiii. 2. desumptum, ubi supponit Paulus fieri posse, ut quis habeat omnem fidem, (que procul dubio summum hune fidei gra- dum continet,) et tamen charitatem non _habeat. Neque enim audiendi mihi videntur, qui apostolum ibi loci impossibile aliquid supponere statuunt. Sed de hae re non necesse est ut multum litigemus. Dato enim viris doctis, quod contendunt, nostra sententiz illud nihil officit; modo hoc etiam agno-

i Exam. Sentent. Cameron. c. 2. k Cap. 3.

SECT: 35; DISSERTATIO PRIOR. 49

scatur, (quod illi ultro fatentur,) hune assensum nude consideratum, et sine ἰδία. quam post se trahere di- citur pietatis praxi, apud Deum nihil quicquam valere. Atque eadem de Cameronis sententia dici potuissent.

4. Restat itaque tertius atque ultimus fidei actus, quam fiduciam vocant; et in hoc maximam ponunt fiduciam Solifidiani. In iis igitur, que hic dicunt, expendendis diutius immorabimur!, Ac primo qui- dem opere pretium esset inquirere, quid per fidu- ciam istam velint. Res enim hee miris verborum involucris ab lis tegitur, ut pene C4dipo opus sit interprete. Ingens acumen et plane ὑπερβάλλον μέγε- Bos τῆς ἀγχινοίας ei lubens detulerim, qui eorum hac de re locutiones intelligibiliter explicare atque inter se conciliare valeat. Experiatur qui dubitat, ac verum esse quod dicimus vel invitus fatebitur. Dabimus tamen operam, ut veritas ex istis nubibus in apertam lucem proferatur.

5. Sciendum est igitur, quod cum fides in Novo Testamento (ubi spectatur a cateris virtutibus di- stincta) in assensu mentis unice statuatur, ut sit nihil aliud quam assensus talis quo Christum eredi- mus passum, mortuum, atque excitatum a mortuis, ac propterea vera esse, qua Dei nomine sive pre- cipiendo sive promittendo nobis attulit, (consule Rom. iv. 20, 21, 24. Heb. xi. 1. 1 Joh. v. 4, 5. Joh. vill. 24.) assensus tamen iste post se fiduciam ali- quam trahere aptus natus sit. Fieri enim non potest,” ut Grotii verbis utar™, quin qui credit a Deo profecta que Christus dixit, inter que et

1 Confer de his Examen Censure in Respons. ad Animadvers. XIII. Grass. m Discuss. p. 41 et 42. [vol. III. p. 689. ed. 1679.]

BULL, VOL. Hl. KE

ris) PAS)

50 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IV.

“hoe est, omnes secundum evangelium viventes “wtam ceternam consecuturos, is non simul con- fidat sibi id bonum eventurum, si eam viam in- sistat. Sed hee fiducia est conditionata adhuc, &e. * Posteaquam vero aliquis jam vivit Christiane, pur- gatus a vitiis, incipit illa fiducia fieri absoluta pro “eo tempore: que spes solet dici in S. Literis. Hee spes justificatum sequitur, ac propterea non “est pars ejus fidei per quam justificamur.” Ex his Grotii verbis (quibus certe totam hane rem di- lucide et succincte definivit) ita argumentari licet: fiducia ista, quam statuunt fidei justificantis prima- rium actum, est vel conditionata, vel absoluta: si priorem intelligunt, nihil manifestius est quam eam in quovis homine, qui veram esse Christi doctrinam credit, reperiri ; ab assensu enim illo necessario fiuit. Dices: At fiducia, que est fidei justificantis propria, talis est, quee in hominis intellectu solo non hereat, sed in cor ipsius ac voluntatem potenter influat ; unde fit ut ad Christum veniat, et In ipsum pro sa- lute obtinenda toto corde recumbat: vel (ut verbis utar viri doctissimi") Est talis fiducia, que, (cex- “teris omnibus abdicatis,) in Mediatorem recum- bens, totum cor sive totam animam ad Christum trahit, Christoque agglutinat.” At (pace reverendi patris) liceat interrogare, quid 5101 velint phrases istee, ad Christum venire, ad Christum toto corde “atque animo trahi, Christoque agglutinari?’ he enim locutiones (ni fallor) non tam fidei aut fiducize quam charitatis actus sonant. Is ad Christum venit, qui fide prius Christi doctrine habita, et poenitentia de peccatis peracta, ei se totum dedit, atque in

n Determ. Qu. 37. p. 167,

SECT. 5. DISSERTATIO PRIOR. 51

discipulum tradit, ut sic per ipsum peccatorum veniam vitamque aternam consequatur. Ad Christum ille toto corde atque anima trahitur, Christoque agglu- tinatur, qui sincero affectu Christum amat; quique immensa illa bona, per Christum oblata, non levi aut evanido sed ardenti et constanti desiderio an- helat, ac (modo Christum lucrifaciat) czetera omnia, que miratur ac plane deperit occecatus mundus, flocci facit ; qui denique doctrinz ac preeceptis Chri- sti constanter adhzerescere decrevit : haec qui fecerit, is procul dubio Deo per Christum gratus est ad sa- lutem, h. e. justificatur. Si aliter exponantur phrases iste, fateor me eas non capere. Utut sit, certum est, conditionatam hance fiduciam ad justificationem ac salutem hominis nihil quicquam valere posse, nisi statuas, eam in voluntatem atque aflectus agere actum aliquem charitatis ex animo eliciendo, atque adeo totum hominem fortiter extimulando ad que- renda bona illa evangelii, quae et esse credit, et se consecuturum confidit. Scilicet nee fides, nec fiducia quicquam valet, que non sit dv’ ἀγώπης ἐνεργουμένη, per charitatem efficar, seu potius ad effectum producta et consummata, Gal. v.6.° (participium enim évep- γουμένη 101 loci passive sumendum, sicut et alias fere semper in Novo Testamento, facile crediderim.) Atque hac de causa nullus dubito, quin charitas recte dici possit fidei justificantis forma; fidei, in- quam, justificantis; quia fidem per se propriam suam habere formam in confesso est: at fides que et qua- tenus justificat, vera charitate informetur omnino est necesse.

© Hunc apostoli locum, ac consequentiam inde deductam, ampliori luce donavit auctor in Examine Censure, Resp. ad Animadv. Il. Grape.

EY

23

52 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, IV.

6. Pergamus jam ad membrum dilemmatis nostri alterum, quod est de fiducia absoluta. Ea vero est talis animi certitudo, qua quis, nulla omnino condi- tione suspensus, credit peccata sibi actu remissa esse, seque Deo ad salutem acceptum haberi. Atque de hac absoluta certitudine plerosque omnes refor- matarum ecclesiarum theologos, (presertim exteros,) qui de fiducia tanquam formali actu fidei justifi- cantis loquuntur, intelligendos esse, nimis (proh dolor!) manifestum est. Fuit hee doctrina jam a multis annis ipsissimum reformatze ecclesiz oppro- brium ac dedecus; neque est alia ulla, quam vel magis rideant ac ludibrio habeant vel severiori stylo exagitent pontificii. Neque id immerito; est enim error non levis, error putidissimus, error (pene dix- erim) in fide. Det tandem misericors Deus, ut hu- jusmodi dogmata e nostrorum scriptis, vel saltem catechesibus, in aternum deleantur. Sed argumentis hic, non precibus aut lachrymis, agendum.

7. Dico igitur, absolutam hane fiduciam nullo modo esse posse fidei justificantis actum, nedum actum principalem. Quod hoc unico argumento facile probari potest. Nemo de justificatione sua absolute certus esse potest qui non omnia, que ad justificationem requiruntur, prius praestiterit, atque adeo jam revera justificatus fuerit: ergo fiducia ab- soluta non est actus fidei justificantis, sed justifica- tionem sequitur. Consequentia est per se clara. Ad antecedens quod attinet, quero, quo funda- mento nixa sit absoluta illa, de qua loquuntur, fidu- cia? num Christi evangelio? At quomodo quis ex evangelio certus esse possit de justificatione sua, qui non omnia prius que in evangelio ad justificatio- nem requiruntur preestiterit, plane ἀκατάληπτον est.

SECT. 6—8. DISSERTATIO PRIOR. 53

An igitur particulari aliqua extra evangelium reve- latione ea certitudo nititur? At quid est, si non hoe sit, firmam ac solidam sanctorum fidem in merum enthusiasmum, h.e. inanem phantasiam, transfor- mare? Porro particularis hzec revelatio vel verbo Christi consentanea est, vel non. Si non, plane re- Jicienda est; si consentaneam dicunt, in priorem absurditatem relabuntur. Nemo enim per verbum Christi de remissione suorum peccatorum certus esse possit, nisi qui conditionem in verbo isto ad remis- sionem requisitam impleverit. Plura hujusmodi ar- gumenta facile esset coacervare; (idque a multis jam factum est ;) sed qui unica hac ratione contentus non fuerit, eum nullis argumentis cessurum mihi persuasissimum est.

8. Rem totam paucis conficiam. Fiducia in Chri- sto (conditionatam an absolutam intelligas parum refert) piis cum impiis communis est; ut si hee sit fidei justificantis ἀκμὴ, certe pessimus quisque de sa- lute sua sibi jactabundus gratuletur. Nimis enim (proh dolor ἢ) exploratum est, eorum qui Christo no- mina dederunt, maximam partem de Dei miseri- cordia, de Christi meritis, de salute sua securos in utramque aurem dormire; cum interim a vita vere Christiana longissime absint. Operibus suis bonis (αι nunquam fecerunt) nuntium remittere, se pec- catorum omnium miserrimos agnoscere, in Christum pro salute obtinenda Mediatorem placide recum- bere; hee ut faciant nullo iis negotio persuaseris, in hane fiduciam ruunt precipites. Imo vix alius major iis, qui curam gerunt animarum, incumbit labor, quam ut ab hac arce (qua muniti nullum non animarum periculum securi contemnunt) miseros homines dimoveant. Atqui, inquies, id isti non

54 HARMONIA APOSTOLICA. cap.ry.s.g.

sincere faciunt; fiducia heee ab ea, quee justificatorum propria est, immane quantum distat! Cur vero? in- quam ego: an quia fiduciam, quam non habent, mentiuntur? illud iis nunquam persuaseris. Se Christi meritis vere non simulate confidere, et no- runt, et sibi gratulantur. Imo res ipsa loquitur, in hae fiducia vivunt, in hac vel mori parati sunt, atque adeo nimis sepe moriuntur. Vere igitur Christo confidunt ; sed non recte id faciunt, quia nullo jure faciunt. Christi meritis nituntur, mandata spernunt ; promissa evangelii avide amplexantur, de preceptis nihil soliciti. Unicum hoe est inter piorum atque impiorum fiduciam discrimen, aliud frustra queesi- veris. Denique qui sit vera et Christiana fiducia, optime nos docet S. Johannes 1 Epist. iii. 19, 20, 21. Et per hoc cognoscimus (per charitatem se.) nos ew veritate esse, et coram ipso secura reddemus corda nostra. Nam si nos condemnet cor nostrum, nempe potentior est Deus corde nostro, et novit omnia. Dilecti, si cor nostrum nos non condemnet, fiduciam appellandi Deum habemus, Nimirum secura animi fiducia est bone conscientia filia; ex operibus bonis exsurgit; tantum abest, ut sine bonis operibus quicquam valeat.

9. Ut igitur argumentum hoc tandem absolvam, cum nullus sit fidei actus, per se ac nude consider- atus, cui justificatio necessario nexu conjuncta sit ; cum notitia sine praxi, assensus mentis sine amore cordis, fiducia in evangelicas promissiones sine sin- cero conatu conditionem earundem implendi, nihil apud Deum valeant; omni fide credendum est, fide sola sine ceteris virtutibus neminem prorsus in Dei conspectu justificari.

cap.v.8.1,2. DISSERTATIO PRIOR. 55

CAP. V.

Argumentum quartum a processu Det in ultimo judicio. Judicium Dei im futuro seculo per omnia respondet justifications divine in hac vita. Opera nostra in ju- dicio Det spectantur non ut mera fider signa, sed ut pars, eaque maxima, conditionis in federe evangelico prescripte.

1. ARGUMENTUM quartum esto sumptum ab illo Dei processu, quo in hominibus judicandis usurus est in die ultimi judicii.

(uomodo quisque in futuro seculo a Deo judica- bitur, eodem plane modo in hac vita a Deo justifi- catur:

Atqui ex operibus (non fide sola) quisque in futuro seeculo a Deo judicabitur :

Ergo ex operibus (non fide sola) quisque in hac vita a Deo justificatur.

Aut ego egregie fallor, aut argumentum hoc insolubile est?.

2. Ad majorem propositionem quod attinet, ea hisce evidentissimis rationibus, ab ipsa natura futuri judicii desumptis, suffulta est.

1°, Futurum illud judicium (quod ad nos saltem spectat, qui sub evangelio vivimus) nihil aliud revera erit, quam publica, aperta, ac solennis in conspectu totius mundi Christi Judicis per sententiam declara- tio, qua quinam secundum tenorem pacti evangelici in hae vita justi fuerint, quique injusti, liquido ostendetur. Quod ad ios, inquam, spectat; quia eorum, qui evangelium prorsus ignorarunt, alia erit ratio. Neque enim justitize divine congruum

P Que adversus istud objecit adversarius, ea prolixe refutavit cl. auctor in Examine Censure, Respons. ad Animadvers. XIV.

GRABE,

50 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, ¥.

videtur, ut quis ob evangelici pacti violationem condemnetur, qui de pacto isto ne fando quidem inaudiverit. Atque huc pertinet, quod Paulus dicit de iis gentibus, qui legem Dei scriptam ignorarunt, Rom. ii. 12. | |

Sed utut de ejusmodi hominibus statuerit Deus in tremendo illo die, certo certius est, nos Christi- anos non nisi ad tenorem pacti evangelici judicatum iri; adeo ut, quod ad nos spectat, ultimum judicium nihil aliud faturum sit, quam decisiva Christi Judicis declaratio de justitia vel injustitia nostra, secundum evangelil sui legem prius stabilitam, nobisque suffi- cienter revelatam. Unde satis apte a nonnullis hic Christi actus (fideles respiciens) appellatur jzstef- catio declarativa ; opposite nimirum ad justificatio- nem, quam per legem Christi in hac vita habemus, que non male ab iisdem vocatur justifcatio consti- futiva. Jisdem convenit utraque justificatio, idque sub iisdem legibus; h. 6. quiequid requiritur, ut quis in futuro judicio per Christum justus declaretur, idem plane requiritur, ut in hae vita per legem Christi justus revera constituatur. Declaratio enim Judicis per omnia respondere debet constitutioni legis. Manifestissima ergo est hee consequentia : Si non nisi ex operibus per Christum in futuro ju- dicio justi declaramur, ergo non nisi ex operibus in hae vita per legem Christi justi constituimur.

3. 2°. Est etiam alter futuri judicii actus, qui ad fideles spectat, priori necessario nexu conjunctus ; quo sc. iis premium seterne vite palam adjudicatur. Neque in hoe minus quadrat actus Dei in ultimo die judicantis ad actum Dei in hac vita justificantis.

25 Quis enim ausit negare, collationem juris ad pre- mium ceeleste esse precipuum justificationis actum ?

5ΒΕΟΥ. 3—5. DISSERTATIO PRIOR. 57

Certe id clare evincunt -apostoli verba de justifica- tione disputantis Rom. iv. 3. coll. cum ver. 4. ubi quod prius dixerat, ἐλογίσθη εἰς δικαιοσύνην, postea hae phrasi exprimitur, μισθὸς λογίζεται. Nimirum im- “putare aliquid alicui in justitiam,” et imputare alicui ob aliquid premium,” eadem plane sunt, vel saltem in eadem justificationis notione continentur. Est itaque hujus actus ultimi judicii eadem ratio eum priori. Etenim cum in hac vita justificamur, nobis ex lege Christi jus ad vitam eternam revera confertur; cum in futuro szculo judicamur, idem jus per solennem Judicis sententiam definitur ac deciditur.

4. Hane esse judicii divini in futuro saeculo ipsis- simam notionem (nempe ut sit tum justitiz nostre, tum juris ad vitam eternam inde consecuti, quod ex lege Christi hic consequimur non nisi per sententiam Judicis, decisio ac declaratio) ex multis iisque claris- simis N. T. locis manifestum fit. Consule Rom. ii. a, 0, 12, 12, 16. 1 Cor iv. 5. et im. 13, Matt. xii. 36, 37. sed notatu dignissimus est locus ille quem (alia de causa) superius4 Jaudavimus, 1 Cor. iv. 4. Οὐδὲν yap ἐμαυτῷ σύνοιδα, ἀλλ᾽ οὐκ ἐν τούτῳ δεδικαίωμαι" δὲ ἀνακρίνων με. Κυριός ἐστι 1. 6. Nullius enim ret miht conscius sum, sed non per hoc gustificatus sum; Dominus autem is est, qui me dijudicat: quale autem Dei judicium intelligat, liquet ex sequentibus ; ver. 5. sc. de futuro judicio loquitur, clare innuens, Dei tune judicantis opus hoc futurum, ut de justitia vel injustitia nostra in hae vita certo atque infalli- biliter pronuntiet. Et de majore hactenus.

3. Ad minorem descendamus; hane autem quisquis

ΠΡ]

58 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. V.

negaverit, ei caecutiunt oculi in clarissima Scriptu- rarum luce. Quoties enim id in terminis asseri- tur, Deum unumquemque judicaturum secundum opera ipsius? imo ipsa ratio et causa sententiae istius, qua justis vita eterna adjudicatur, ab operi- bus eorum manifeste desumitur Matt. xxv. 21, 23, 34, 35. que loca ideo accuratius notanda, ut futili quorundam exceptioni occurratur, qui dicunt vitam eternam adjudicari operibus nostris solummodo ut fidei signis atque effectis. Nam ex locis citatis pla- num fit, opera nostra in hoe negotio considerari ut ipsum illud, propter quod (ex gratioso nempe Dei in Christo foedere) vita eterna nobis donetur. Nemo melius hane rem expressit, quam vir clariss. Jo. Gerard. Vossius’ his verbis: Queritur, An operi- “bus promittatur merces ut fidei signis? nos et nimium dicere putamus, qui eam operibus promitti censent ut cause meritoriz ; nec satis dicere judi- camus, qui tantummodo ut signis fidei promissio- “nem factam arbitrantur. Siquidem multa sunt Seripture loca, quibus planuin fiat, opera nostra in “salutis negotio spectari ut causam sine qua non, “sive ut conditionem precedaneam, que premium “vita eterne individuo secum nexu trahat.” Ac thesin suam probat vir doctissimus ex locis modo allegatis, aliis nonnullis etiam additis; sc. Apoe. vii. 14, 15. 2 Cor. iv. 17. Gal. vi. 8. Phil. 11.12. Hee omnia optime: nimirum extremum utrumque omni cura vitandum ; tum eorum, qui opera nostra per se vite eterne meritoria statuunt, (error iste pontifi- clorum quorundam toto animo detestandus est,) tum

tr De bon. operum meritis, Thes. 10. [vol. VI. p. 370. Op. ed. 1701.]

sect. 5, 6, DISSERTATIO PRIOR. 59

eorum etiam, qui eadem opera ullam aliam cum cee- lesti premio connexionem habere preter hance, quod sint fidei ejus, cui salus promittitur, signa, omnino negant. Hee enim sententia non paucis lisque cla- rissimis Scripture: testimoniis (ut vidimus) apertum bellum indicit. Media itaque via hic tenenda est, ut dicamus, relationis istius, quam ad vitam eternam habent opera nostra, unicum illud esse fundamen- tum, quod sint conditio in foedere evangelico requi- sita, cui preestitee ex eodem gratioso foedere pra- mium cceleste indulgeatur.

6. Porro bona opera non ut mera fidei signa in salutis negotio spectari, optime probat Grotius® hac ratione: Que ut signa spectantur, ea in se minus “sunt quam res significata. At dilectio, que ista prestat opera, ac per figuram quandam in ipsis operibus intelligitur, plus est fide, 1 Cor. xii. 13.” Denique idem evincitur ex eo, quod a Jacobo dicitur cap. ii. 22. Hw operibus fidem perfict, atque opera Jidet cooperari. Quid enim? An perfectio rei si- enatz a signo pendet ? an cooperatur signuni cum re signata? Piget certe tam manifestis ineptiis 1m- morari: pergamus igitur.

ANNOTATA J. E. GRABE

rob Be Or eee AD SECT. 5.

Ad minorem descendamus.| Minor propositio prolati ar- gumenti clarissime asseritur ab ipso Servatore, Matt. χα]. 36, 37. Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die

s Discuss. p. 45. [vol. III. p. 6go. Op.]

60 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, VI-

judicit. Ex verbis enim tuis justificaberis, ed ex verbis tuis condemnaberis. Accedit S. Pauli disertissimum testi- monium, Rom. ii. 12, 19. Quicunque sine lege (Mosis) peccaverunt, sine lege peribunt. Ht quicunque im lege peccaverunt, per legem judicabuntur: Non enim auditores legis justi sunt apud Drum; sed factores legis justifica- buntur. De quo dicto confer Dissert. I]. cap. 4. ὃ. 8.

GAP Vi

Argunentum quintum atque ultimum ab timplicita adver- sarworum confessione. Duce hypotheses a reformatis theo- logis unanimi consensu comprobate: 1. Fidem eam, que justificat, vivam, h.e. bonorum operuin fwcundam esse debere. 2. Opera bona esse ad salutem omnino necessaria. Ex utraque hypothesi necessitas bonorum operum ad justifi- cationem evineitur.

1. AD quintum nostrum argumentum atque ulti- mum jam deventum est. Illud autem ab implicito omnium consensu, atque adeo ab ipsa adversariorum confessione, extorquebimus. Ea quippe est veritatis vis, ut non raro a se dissentientes in suas partes trahat, et invitos, et inscios: solet error non magis veritati quam sibi ipsi repugnare. Idem hic usu venit. Sunt enim nonnulle hypotheses, quas suo caleulo reformati theologi fere omnes comprobarunt, quibusque concessis, haec de necessitate bonorum ope- rum ad justificationem hominis doctrina negari nec possit nee debeat. Prius autem quam hujus argu- menti tractationem aggrediamur, par est ut lectorem moneamus, nos hie de publicis ecclesiarum reforma- tarum confessionibus non agere, sed de_privatis doctorum quorundam opinionibus, qui se confessio-

ΒΕΟΊ. 1. DISSERTATIO PRIOR. ‘61

nes istas sequi profitentur. Nam quod authenticas ecclesiarum reformati nominis confessiones attinet, certum est, eas omnes, vel saltem earum primas ac nobilissimas, a nostris partibus veluti ex professo stare. Quippe etiamsi ille quoque doceant, ex fide sola sine opertbus hominem justificart, effatum tamen illud eo sensu explicant, quem nos pronis_ ulnis amplexamur: scil. disertis verbis monent confessio- num authores, sententiam istam figurate accipiendam esse, ita ut in fidet nomine gratia, que ei ex ad- verso respondet, intelligatur, atque idem sit sola fide justificart, quod sola gratia, non ev operum merito, justificari : ac, proprie loquendo, fidem ceterasque virtutes bonaque opera ad justificationem eque va- lere atque esse necessaria ; nec quicquam majus fidei in isto negotio tribuendum, quam ceteris virtutibus ; adeoque se, quatenus a justificatione bona opera ex- cludunt, eatenus et fidem ipsam rejicere. Qui dubi- tat, illud ipsum ad calcem posterioris Dissertationis (cap. xvili. ᾧ. 6.) prolixe demonstratum _reperiet. (Juicquid igitur seu caliginis sive erroris accreverit huic luculentissimze de justificatione hominis doctri- nee, quatenus ea a protestantibus hodie docetur ; illud fere totum privatorum quorundam theologorum hal- lucinationibus, qui purioris ac primitivee (si ita loqui fas sit) reformationis sententiam perperam accepe- runt, imputandum est. Neque tamen vel isti theo- logi (utcunque alias claram hanc et perspicuam doctrinam scholasticis suis ineptiis obscurarunt) ita a veritate abierunt, quin (Deo laus sit) calculo comprobarint suo hypotheses nonnullas, ex quibus efficiatur, sententiam nostram tam veram esse, quam quod verissimum: hujusmodi duas tantum hic nota- bimus.

62 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. VI.

2. 1°. Quotquot sunt ecclesiarum reformatarum theologi, (pauculis fortean e rigidioribus Lutheranis exceptis, vel eo saltem nomine indignis, qui in refor- matorum albo recenseantur,) 11 omnes consentientibus suffragiis agnoscunt, fidem vivam non mortuam, fidem quee conjuncta 5101 habet bona opera, imo qué sine bonis operibus nec est, nec esse potest, fidem illam esse veram ac justificantem, (ut vocant,) que ista proprietate ab historica, et temporanea, ac miraculo- rum fide distinguitur. Quodnam est igitur hic discri- men? certe qui rem expenderit, tandem fatebitur, cardinem controversiz in hac metaphysica subtili- tate totum verti: An scil. fides gue est viva, vel an fides, gua est viva, requiratur ad justificationem ? breviter, redibit res (ut a theologis longe doctissi- mis observatum fuit*) ad particulam istam quatenus, atque ibi pacis et concordix naufragium fiet. A risu certe vix temperet, (nisi in re esset omnium maxima, ) qui in scriptis theologorum, eorumque magni nomi- nis, hee legat : Fides foeta bonis operibus justificat “ante partum :” nimirum parturiunt montes, et pro- dit ridiculus mus: post longas ambages, cum ad ipsum controversiz apicem ventum est, in tenui hoe ac pene inimaginabili distinctionis bivio a doctori- bus relinquimur. Liceret sane per me viris doctis istiusmodi nugis sibi placere, nisi viderem ab iis has λεπτολογίας serio et tantum non ut fidei articulos aliis obtrudi; (quippe orthodoxi nomen amittat pene ne- cesse est, qui hoc shzbboleth sonare nesciat ;) ni etiam tristissima (proh dolor!) experientia comprobatum esset, inanes has distinctiunculas, hae copa φάρμακα, in remedium perniciosissimorum (quos ex eorum doctrina haurit incautum vulgus) errorum frustra

t Exam. Censur. cap. 10. p. £14.

' SECT, 2; 3. DISSERTATIO PRIOR. 63

adhiberi. Sapienter certe dixit Grotius": Locu- tiones incautas res sequuntur perniciosee. Plerique “enim ista legentes, ista audientes,” (sc. fide sola sine ullis operibus nos justificari,) cum in peccatis vivant, neque se corrigant, salutem sibi pollicentur: nimirum quia, ut ipsi loquuntur, Christum credunt “in id mortuum absolute, ut ipsos servet ; et justi- tiam Christi, quee perfectissima est et coelesti digna premio, sibi per fidem applicantes, merita ejus sua “faciunt. Id si ita fieri potest, catera jam sunt supervacua; quomodo vivas, nihil interest; sine conditione, pro poena quam ipsi debent, satisfecit ‘Christus: sine conditione gloriam seternam ipsis est meritus.” Verbo dicam, Quisquis e feece Ro- muli hane hypothesin nude traditam acceperit, se. fidem esse unicum justificationis instrumentum, bona

an

opera in hoc negotio nihil omnino agere ; mille licet postea excudas distinctiones, nunquam ei persuase- ris, esse illi omnino vel ad justificationem vel ad salutem necessarium ut bona ulla opera faciat.

3. Quanquam igitur satis jam* evicimus, bona opera non tantum fidem justificantem comitari, sed etiam ad justificationem, non minus quam ipsam fidem, requiri, idemque causalitatis genus tam operi- bus quam fidei in hoe negotio tribuendum ; (hoe est, et fidem, et opera, conjunctim esse conditionem so- lummodo justificationis in foedere evangelico pre- scriptam;) imo charitati, que catera opera omnia profert, plus dari in Scripturis quam ipsi fidei, fidem- que nihil quicquam valere apud Deum, nisi quando, et quatenus charitatem illam elicit ; liceat tamen ex abundanti paucula hee ex hoe ipso Jacobi cap. ii. adjicere.

" Discuss. p. 47, 48. [vol. III. p. 691.] x [IT 9.]

64 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. VI

4. 1°. Cum a Jacobo diserte dicatur, justificari hominem ἐξ ἔργων, certe particulam ἐξ plus quam otio- sam concomitantiam denotare, manifestum est: si enim fides sola ac per se totum justificationis nego- tium absolveret, (bonis operibus solummodo quasi adstantibus,) ex operibus hominem justificari, nullo modo dici potuisset. 2°. Cum de fide Abrahami lo- cutus author ver. 22. affirmet, ὅτι πίστις συνήργει τοῖς ἔργοις αὐτοῦ, καὶ ἐκ τῶν ἔργων πίστις} ἐτελειώθη, annon manifestum est, fidem et opera in justificationis negotio (de eo enim verbis immediate precedentibus ver. 21. egerat) cooperari; imo fidem ex se imper- fectam esse, et ad finem justificationis non perduci, nisi bonis operibus perficiatur ?

5. Que enim Camero? interpretationi nostra op- ponit, (pace tanti viri dixerim,) nimis diluta sunt. Ad illud συνεργεῖν mire criticum agit: Si mens” (inquit) Jacobi fuisset docere, fidem cooperari ope- “ribus ad justificationem, profecto allis verbis usus fuisset, et dixisset potius, opera cooperari cum fide, quam fidem cum operibus ;” quasi vero hae eadem plane non essent. Vox certe συνεργεῖν conjunctam notat operationem: et qui dicit fidem cooperari cum operibus, is etiam dicit opera cooperari cum fide. Pari ratione negare aliquis possit, verbis illis 1 Cor. ill. 9. Θεοῦ yap ἐσμεν συνεργοὶ, Det enim cooperarti sumus, significari concursum gratia divine cum apostolorum laboribus in evangelio preedicando ; quia sc. tum dicendum potius fuisset, Θεὸς yap ἐστιν ἡμῶν συνεργός.

6. Ad posteriora verba, καὶ ἐκ τῶν ἔργων πίστις

y ““ Perficitur res quaeque, cum effectum 5101 destinatum parit.

‘“* Kum fides consequi non potest ἄνευ ovvatriov.”” Grot. in locum, 2 In locum.

SECT. 6, 7. DISSERTATIO PRIOR. 65

ἐτελειώθη, hee notat Camero: Fides hic a Jacobo dicitur perfici operibus, non quod opera fidem per- ficiant, sed quod fides, dum producit opera, osten- ‘dit quam sit perfecta; quomodo 2 Cor. xii. 9. Christi virtus perfici dicitur im infirmitatibus, quia tum. scil. se maxime exerit et prodit.” Sed facilis est responsio: quicquid enim de loco 2 Cor. xii. 9. statuendum sit, certum est, vocem τελειοῦν in hoe Jacobi loco significare, perfectionem non tantum ostendere, sed et revera adjicere. Patet illud ex phrasi preecedente, qua fides et opera dicuntur co- operart. Hine enim manifestum fit, opera fidem perficere, non solum eam ostendendo, sed et ei co- operando, h. 6. vim ac virtutem aliquam addendo.

7. Haud majoris ponderis est altera Cameronis ratio, qua hane vocis τελειοῦσθαι significationem hic loci oppugnat ; Quomodo (inquit) potest intelligi ** fides perfecta ab operibus, si opera non addiderunt “aliquam perfectionem fidei in negotio justificatio- “nis? At certe clarum est, nullam perfectionem “addi fidei ab operibus in negotio justificationis ; “ὁ siquidem a fide proficiscuntur tanquam a causa, ‘“‘ atque ita bona opera proficiscuntur a fide tanquam “a causa, ut non sit bonum opus, quod a fide non “sit profectum: guzequid enim fit sine fide, est peccatum ; et fide purificantur corda, unde pro- ““ ficiscuntur et zstimantur omnia opera.” Respon- deo, Verum quidem esse, quod fides operibus perfi- ciatur, vix alio sensu intelligi posse, quam quod opera perfectionem fidei addant in justificationis negotio ; atque hoc illud est, quod affirmat Jacobus, et nos contendimus. Argumenta, quibus contrarium it pro- batum Camero, duo sunt. 1. Quod a fide, tanquam causa, bona opera proficiscantur. 2. Quod fide

BULL, VOL. III. F

-

66 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. VI.

eestimentur opera, ac bonitatem suam accipiant. Ad primam rationem quod attinet, ea mire infirma est ; 1. quia supponit nullum causatum excedere posse perfectionem cause sux; quod falsissimum est: sol enim generat animalia, et tamen minimum animal in ordine entium sole est perfectius, quia sensu preedi- tum est, quo sol caret. Pater gignit filium, qui ta- men patrem sepissime forma, robore, sapientia, vir- tute longe superat: ita fides charitatem elicit, que tamen fide nobilior est. 2. Si Cameroni credimus, fides, charitas, catereque omnes electorum virtutes proficiscuntur a cognitione quadam ac scientia, qua mens eorum a Spiritu sancto illuminatur, tanquam causa ex qua necessario pendeant. Quid ergo? An dixisset vir doctus, cognitioni isti a fide, charitate, ceterisque virtutibus nullam perfectionem addi posse in justificationis ac salutis negotio? ita suo se jugu- lavit gladio vir maximus.

8. Altera Cameronis ratio aperte falsa est ; singulee enim virtutes suam formam sortiuntur, per quam virtutes sint atque existant; neque illud, ut virtutes sint, a fide mutuantur. Si qua autem sit virtus uni- versalis, que caeteras omnes bonitate quasi perfun- dit, lisque dignitatem ac gratiam conciliat, ea certe est charitas, verusque Dei ac proximi amor; ex quo quicquid proficiscitur, illud demum Deo fit gratum acceptumque etiamsi alias minoris pretil videatur. Vide Matt. x. 41, 42. et Mare. ix. 41. Loca, que adducit Camero, ad rem nihil faciunt: nempe in textu illo, Quicyuid sine fide fit, peccatum est, non loquitur apostolus de fide evangelica, qualem hic in- telligimus, sed de ea persuasione, qua quis credit, licitum esse id quod facit; ut ex contextu mani- festum est. Locus alter, in quo dicitur, fide puri-

sect. 7--10.. DISSERTA'TIO PRIOR. 67

ficart corda, est etiam a proposito alienus: etsi enim fides sit medium illud, quo Deus utitur in puri- ficando corde; cor tamen ipsum purificatum, ac vera Dei proximique charitate inflammatum, illud demum est quod Deo ad salutem placet. Verum est qui- dem, nullum esse opus vere bonum quod a fide non sit profectum, Heb. xi. 6. sed et sque verum est, fidem per se ad bonum opus non sufficere, nec Deo ad salutem placere, nisi adsit ea charitas, qua quis ad Deum veniat, (ἢ. 6. sincero eum affectu colat,) ipsumque tanquam querentium fidelissimum remu- neratorem haud oscitanter quarat, quod in eodem commate mox subjicitur: eodem plane modo, sine vera divine voluntatis cognitione impossibile omnino est ut quis Deo placeat, ἢ. 6. eandem voluntatem perficiat : qui tamen inde intulerit, cognitionem hane per se Deo placere ad salutem, cique fidem, charita- tem; ceterasque Christiani hominis virtutes nullam hac in re perfectionem adjicere, ac denique ex ea sola bona opera omnia estimari apud Deum, ne is disputatorem se omnibus ridendum propinabit. Ast de insigni hoc Jacobi loco (ad eum a pravis interpre- tationibus vindicandum) satis superque dictum est.

9. 3°. Denique qui fide sola hominem justificari, opera in hoe negotio nihil quicquam agere contendit, perinde absurdus est atque is, qui affirmaret, corpore solo hominem vivere, animam nihil ad vitam ejus conferre ; hac enim ut paria ab apostolo statuuntur ver. 26. Clariora certe hee sunt quam ut ullum patiantur effugium.

10. Porro notandum est, quod, cum causa, cur plerique ad inane hoc κρησφύγετον recurrant, hee sit precipua, quod, si aliter faciant, Paulinis Epistolis (ubi sepius a justificationis negotio opera diserte

F 2

ro

29

68 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, VI.

excluduntur) contradicerent, si quis animum adver- tat, mox viderit, opera, de quibus loquitur Paulus, ab eo non tantum a justificandi actu removeri, sed etiam ut nullo modo necessaria in totum rejici. Clare id liquet ex loco illo Rom. iv. 5. Μὲ vero qui non operatur, sed gui credit in eum qui gustificat im- pium, imputatur fides sua in gustitiam ; que verba ostendunt, hominem non solum sine operibus, sed qui sine operibus sit, per fidem justificari. Nec mi- nus dicit Paulus (nisi ipsius verbis manifestam vim faciamus) in conclusione ista, πίστει δικαιοῦσθαι ἄνθρω- Tov χωρὶς ἔργων, Rom. ii. 28. 101 enim phrasi ista, χωρὶς ἔργων, opera non tantum a justificatione, sed etiam ab ea fide que justificat, atque ab ipso ho- mine qui justificatur, seyungi planum fit; qua- propter σοφὸν φάρμακον eorum, qui opera cum fide justificante, licet non in ipso justificandi actu, neces- sario conjungi statuunt, ut per se absurdum est, ita Pauli verbis nullo modo quadrat, quorum tamen interpretandi gratia excogitatum fuit. Et de prima hypothesi hactenus.

11. Est etiam altera hypothesis a reformatis theo- logis haud minori consensu recepta: sc. Bona opera ad salutem obtinendam esse omnino necessaria. Li- ceat mihi (bona doctorum venia) hine concludere, ergo opera bona ad justificationem etiam non minus necessaria statui debere. Ratio sequele heec est; In justificatione (ut ad argumentum quartum dixi- mus) jus ad salutem seu vitam eternam nobis con- fertur; et hoe omnes agnoscunt; quomodo igitur bona opera ad vitam eternam necessaria statuuntur ei, cui jam per justificationem premium vite eterne sine operibus adjudicatum fuit? Respondent hic nonnulli, Esse quidem bona opera conditionem ad

sect. 10,1). DISSERTATIO PRIOR. 69

ipsam salutem ex promisso Dei consequendam ne- cessariam ; non vero ut quis jus ad salutem conse- quatur ; illud enim in justificatione soli fidei gratis concedi. Sed 1°. Cum agnoscunt boni viri, opera bona esse conditionem preecedaneam ad salutem ne- cessario requisitam, et tamen jus ad salutem ex operibus obtineri negant, clare ostendunt, se vel quid sit conditio nescire, vel sibi ipsis velle contradicere ; conditio enim (qualem hie volumus) est promissio- nis, pacti, sive testamenti conditio; promissum vero, pactum, sive testamentum, jus ad beneficium in eo contentum concedit non nisi conditione prestita ; atque adeo conditio semper ad jus aliquod obtinen- dum refertur: qui itaque concedit, bona opera esse conditionem necessario preestandam, ut quis ex di- vino promisso vitam eternam consequatur, is eadem opera fatetur, jus ad vitam eternam sine operibus nequaquam obtineri. 2°. Qui jus ad salutem ex operibus negat impetrari, claro ac diserto Spiritus sancti testimonio se opponit; audi enim ipsius Ser- vatoris vocem, Apoc. xxii. 14. Μακάριοι οἱ ποιοῦντες Tas ἐντολὰς αὐτοῦ, ἵνα ἔσται ἐξουσία αὐτῶν ἐπὶ τὸ ξύλον τῆς ζωῆς, Beati qui prestant ejus precepta, ut sit eis jus in arborem vite. Tuie testimonio addi possunt omnia illa Ν. Τ᾿. loca, in quibus vitam eternam a Deo operibus nostris ex justitia dari clare asseritur, 2 Thes. 1. 7. Heb. vi. 10. 2 Tim iv. 8. Hine enim sic licet argumentari, Si merces vite eterna operi- bus nostris ex justitia detur, ergo ex operibus nostris jus ad mercedem istam consequimur; (tale scil. jus, quod in gratioso Dei per Christum foedere funda- mentum suum unice habeat;) sunt hee τῶν πρός τι καὶ ἀντίστροφα᾽ cui merces ex justitia datur, ille jus ad mercedem illam habeat necesse est, οὐ vice versa.

30

70 HARMONIA APOSTOLICA. cap. vi. 8.12:

12. His plura adjicere haud difficile esset; sed quem ratio et veritatis amor non prorsus fugerunt, ex lis que jam diximus, is facile videbit, hypothesin nostram ex illa adversariorum concessa per conse- quentiam sole clariorem deduci. Ac profecto, qui necessitatem bonorum operum ad salutem ex pro- misso Dei obtinendam agnoscunt, mirum est, cur ab illa, quae nostra est, hypothesi (nempe bona opera ad justificationem etiam necessario requiri) tantopere abhorreant ; jlisdem enim argumentis, quibus, ut hane rejiciant, animum inducunt suum, alteram il- lam ut respuant (si modo sibi ipsis consentire velint) ommino necesse est: quorsum enim negant, bona opera ad justificationem necessario requiri? nempe 1. quia sic Christi meritis detrahitur; 2. quia sic Pauli verbis contradicitur ; at quis non videt, haec argumenta non minus aperte contra alteram illam hypothesin (quam tamen agnoscunt) militare? ad merita enim Christi quod attinet, iis salus nostra non minus quam justificatio tota debetur; gratis salva- mur, gratis justificamur: quod vero ad Paulum spectat, manifestum est, opera, de quibus ille dispu- tat, ab eo haud minus ab ipsa salute quam a justifi- catione removeri; que ab alterutra excludit opera, excludit ab utraque; ex multis Pauli locis id liquet : nominatim confer Tit. ii. 5. Eph. ii. 8,9. sed de his et id genus aliis Pauli locis jam tempus est ut videamus.

HARMONIA APOSTOLICA.

DISSERTATIO POSTERIOR

In Rom. ii. ver. 28. coll. cum Jacob. 11. ver. 24.

Λογιζόμεθα οὖν, πίστει δικαιοῦσθαι ἄνθρωπον χωρὶς ἔρνων νόμου.

Colligimus igitur, fide justificart hominem absque operibus legis.

CAP. I.

Varie theologorum sententia de conciliatione inter Jacobum dc Paulum proponuntur. Refutatur prima opinio corum, qui de justificatione fidet hominis coram hominibus aliis, non de justificatione hominis ipsius coram Deo, Jacobum enterpretantur.

1. ONCLUSIONEM 5. Jacobi, de necessitate

bonorum operum ad justificationem, jam satis prolixa argumentorum copia munivimus. [a vero sic probe stabilita ac fixa, reliquum est, ut de concordia inter apostolos Jacobum et Paulum rationem ineamus.

Audiamus utrumque. Conclusio Jacobi hee est:

“Ὁρᾶτε τοίνυν ὅτι ἐξ ἔργων δικαιοῦται ἄνθρωπος, καὶ οὐκ ἐκ

πίστεως μόνον" huic e contra veluti antithesis opponi-

turconclusio Pauli, Rom. iii. 28. Λογιζόμεθα οὗν, πίστει δικαιοῦσθαι ἄνθρωπον χωρὶς ἔργων νόμου" quale hic χάσμα videmus ! quam hee adversis frontibus pugnantia !

2. Verum enimvero bono sis animo, lector, at- tende paulisper; nulli enim dubitamus, quin ambos

31

32

72 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. I.

apostolos, in speciem licet longe dissidentes, amicis- simos tandem relicturi simus. Imo pene ausim spon- dere, (quod tibi fortean incredibile videbitur,) me ex lis 1psis, quee de operibus disputat Paulus, doctrinam Jacobi de justificatione ex operibus fortius adstructu- rum. Prius vero quam hoc opus aggrediamur, utile fortassis ac pene necessarium erit, quas alii alias ex- cogitarunt conciliandi rationes in examen revocare.

3. Primo igitur plerique sentiunt, a Jacobo operi- bus non tribui justificationem coram Deo, (de qua loquitur Paulus,) sed declarationem solummodo atque ostensionem ejus coram hominibus: que fit non per fidem internam, que est invisibilis, sed per opera externa, que tanquam effecta fidei externa internam causam demonstrant; breviter, Paulum statuunt agere de justificatione hominis ipsius coram Deo, quee fit sola fide; Jacobum vero de justificatione fidei hominis coram hominibus aliis, qua ex operibus fit ; atque inane hoc commentum duabus maxime ratio- nibus probatum eunt.

4, 1°. Id patet, inquiunt, ex ipsius Jacobi verbis, ver. 18. Ostende fidem tuam ea operibus; Annon hine clarum est, Jacobum id tantum velle, per opera fieri ostensionem fidei coram hominibus ? Resp. Quod apostolus hie dicit, de ostensione fidei coram homini- bus, primarium ejus scopum non complet : id tantum principali queestioni de justificatione coram Deo sub- jungitur: 4. 4. tantum abest, ut quis fide sola sine operibus apud Deum justificetur, ut ne homines quidem de alterius fide (humano more) certi esse possint, nisi pia facta eam testentur, optima fidei indicia. Veritatem hujus responsionis ex argumentis mox secuturis manifestissimam faciemus.

5. 2°. Argumentantur, Abraham dicitur justifi-

sect. 2—5. DISSERTATIO POSTERIOR. 73

catus per immolationem filii Isaac: at coram Deo multo ante fuit justificatus per fidem, Gen. xy. 6. ergo justificatio hic significat justum coram homini- bus declarari, non coram Deo fieri. Resp. Objectio hee falso nititur supposito, nempe justificationem esse actum (ut loquuntur) instantaneum, uno mo- mento simul ac semel completum; quod nullo modo admitti debet. Hst enim justificatio actus continuus, ac tum demum perfectus et consummatus, cum quis conditionem foederis, per quod justificatur, perfecte et ad finem usque adimpleverit. Etiamsi igitur Abraham fuit ante justificatus, dici nihilominus po- tuit etiam tum justificari, cum filium suum unicum, voto saltem, Deo immolarit; imo tum demum se Deo plenissime approbatum dedit, actu sc. obedien- tix vere admirando, et quo major aut nobilior ab homine vix expectari potuit. Equidem nullus du- bito, quin hee sit ipsissima ratio, cur apostolus huic potius Abrahami operi voluerit insistere; cum alio- qui potuisset altius atque ab ipsa origine rem, de qua agit, deducere. Est enim certum, Abrahamum, cum primum divino favore dignus habitus fuerit, se Deo probatum dedisse non fide sola, verum etiam actu obedientiz non ignobili ; quod se. oraculo divino ob- secutus patrix paternzeque domui valedixerit, atque ad longam, incertam, ac periculose alee plenam peregrinationem se lubens atque alacris accinxerit. Hoe Abrahami factum graphice exornat autor [pi- stole ad Hebrzeos, cap. xi. 8. et fuit is sane actus vere heroicus ; at fuit tamen hoc longe inferior, quo Tsaacum filium suum, filium unicum, filium opti- mum, filium dilectissimum, filium diu expectatum, filium denique promissum, atque in haredem mundi destinatum, ad Dei nutum occidere, (idque propriis

74 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. 1.

manibus,) atque in sacrificium ipsi offerre paratus fuit. Cum hoe faceret Abrahamus, jam ad ipsam fere obedientize ἀκμὴν pervenerat; jam obsequium suum testimonio, quo majus dari vix potuit, Deo commendarat ; jam denique justificatio ejus tantum non complementum suum acceperat, ac pene con- summata erat. Hine Jacobus affirmat, Abrahamum, dato hoe suze erga Deum obedientiz admirando spe- cimine, φίλον Θεοῦ κληθῆναι, amicum Dei vocatum fuisse, ver. 48. Nimirum manifeste alludit apostolus (ut Grotius apposite admodum observavit*) ad ea que habemus Gen. xxii. 16. et sequentibus. Ubi Deus cum Abrahamo, ideo quod filio suo pre Dei amore non pepercisset, foedus novum paciscitur, idque ipsum sancit jure jurando, (quod quanti sit faciendum, vide Heb. vi. 13, &c.) et sic eum in propiorem amicitiz gradum recipit®.

6. Obscuriora hee fortean alicui videri possunt ; attamen argumenta nostra, quibus istam Jacobi in- terpretationem prorsus ineptam esse ostensuri sumus, ipsa (ni fallor) luce erunt clariora. Dicimus igitur, hane interpretationem esse tum ex se absurdam, tum ipsis Jacobi verbis plane incongruam, imo ex diametro fere repugnantem. Per se absurda est, nec vel speciem veri habet; quis enim adeo vecors fuit isto seculo, qui cum apostolo contendere voluerit, an homo justificetur, i. e. declaretur justus in con- spectu hominum, ex fide tantum ? quippe fides est (omnium consensu) actio interna, non nisi in corde hominis producta, atque adeo a cognitione humana

a In prior. annot. ad locum.

» [Adjungit Grotius, Quo et illud spectat quod est Esai xh. 8. et 2 Paral. xx: 7.” et in his locis Abrahamus expresse dicitur Dei amicus. |

sect. 5—7. DISSERTATIO POSTERIOR. 75

plane remota, nisi externis effectis ac fructibus na- ture ipsius consentaneis se prodat.

7. Deinde ipsis Jacobi verbis repugnat hoc com- mentum. Nam 1. notandum est, quod apostolus, licet neget fide sola hominem justificari, fide tamen ex parte justificari concedat ; ἐξ ἔργων, οὐκ ἐκ πίστεως μόνον. Jam vero si justificatio pro declaratione justi- tiz accipiatur, manifestum est, hominem ex fide ne omnino quidem justificari. Quod enim quis in con- spectu hominum justus appareat, id totum operibus debetur, que in hominum sensus incurrunt; nulla autem ex parte fidei convenit, quippe que sit actio interna, ab hominum notitia remotissima. 2. Quid quod hee interpretatio in verbis Jacobi manifestum statuit soloecismum ? si enim (ut modo® eos dicentes audivimus) Jacobus in hac disputatione intelligendus sit de justificatione fidei nostree coram hominibus, tum conclusio hee, videtis ex operibus hominem justificari, non fide sola, sic reddenda esset ; videtis “ex operibus fidem hominis justificari, non fide “sola;” quo quid absurdius, aut tanto apostolo in- dignius? 3. Huic etiam interpretationi manifeste reclamant verba ver. 14. Quid proderit, fratres met, st fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? μὴ δύναται πίστις σῶσαι αὐτόν 3 numguid poterit fides salvare eum? Annon hine manifestum est, loqui apostolum de acceptatione hominis ad sa- lutem apud Deum, non de approbatione hominis apud homines alios? 4. [dem Jacobo est (ut alicubi¢ notavimus) δικαιωθῆναι et φίλον Θεοῦ κληθῆναι, ver. 23. loquitur igitur non nisi de justificatione ejusmodi, qua quis in Dei ipsius favorem atque amicitiam

e173.) d (Diss. Prior. I. 5.]

33

76 HARMONIA APOSTOLICA. DISS. If.

admittatur. 5. Denique justificart apud Jacobum eo- dem sensu usurpatur, quo λογίζεσθαι εἰς δικαιοσύνην ἴῃ Scripturis accipitur, ver. 23. at quis nescit, phrasi ista imputationem justitiz ab ipso Deo, non declarationem justitiae apud#homines significari ? Concludo itaque, hance Jacobi interpretationem, ut palpabilis absurdi- tatis plenam, nequaquam admittendam esse.

ANNOTATA J. GRABE Cx Prede

AD SECT. 5.

Argumentantur.| Ad hujus objectionis vanitatem osten- dendam, verbo solum addo, quod, si ea procederet, nee Pau- lus ex ipso quem citant loco Gen. xv. 6. colligere potuerit, Abrahamum per fidem tune fuisse justificatum ; siquidem jam ante in historia, Genes. xil. se fidelem Deo probavit, ac proinde justificatus fuit. Unde idem apostolus Heb. xi. 8. seribit: Fide vocatus Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exit, ne- sciens quo iret. Quam igitur ad hoc argumentum 8118 darent responsionem, hance sibi ipsi capiant : nempe justifi- cationem non esse actum momentaneum, qui simul atque semel fiat, sed continuum, et indies magis magisque perfi- ciendum, uti vir reverendus hac sect. optime explanavit, et ipse S. Joannes confirmat noto isto dicto, Apocal. xxu. 11. Qui justus est, justificetur adhuc, 1. 6. Maneat et crescat in justitia, ac proinde etiam in favore ac amicitia Dei, juxta ista Servatoris verba Joan. xv. 10. ϑὲ precepta mea ser- vaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut et ego precepta Patris met servavi, et maneo in ejus dilectione. Nam Jesus proficiebat sapientia (quidni justitia quoque) et gratia coram Deo ac hominibus, Lue. 11. 52.

AD SECT. 6. et 7.

Argumentis, quibus vir clariss. probavit S. Jacobum de justificatione, non coram hominibus solum, sed et coram

CAP. I. ANNOTATA. eT

Dero locutum esse, sequentia subnecto. 1°™, suppeditat versus 12 et 13. hujus cap. ii. ubi apostolus ait, Ste loqui- mini, et sic agite, sicut per legem libertatis judicandi. Judicium enim sine misericordia wh qui non fecerit mise- ricordiam ; superenultat autem misericordia judicio. Unde ver. 14. continuo subjungit, Quid proderit, fratres met, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum? ex quibus recte col- ligas, Jacobum in hae disputatione, quam ibi exorditur, de justificatione in Der, non hominum, judicio loqui, coram quo et demones tremunt, jJuxta ver. 19. Quod 2. et ex adversariorum, cum quibus contendit, doctrina colligitur ; Simonianorum puta, de quibus jam supra pag. 30. ex Irenzeo annotavi, quod negaverint, nos secundum opera justos a Dero censcri ac salvari. Addo hic suffragium Theodoreti, lib. 1. Heeret. Fabul. cap. 1. hance, inter alias, Simonis Magi hypothesin recensentis ; οὐ γὰρ διὰ πράξεων ἀγαθῶν, ἀλλὰ διὰ χάριτος τεύξεσθαι THs σωτηρίας, ** Non enim ‘* per bonas actiones sed per gratiam salutem consecuturos.”’ Nisi itaque Jacobus in hae disputatione aerem verberaverit, (quod mihi sane, quidquid aliis videatur, nunquam persua- serim,) eodem sensu justificationem operibus tribuerit ne- cesse est, quo adversarii inficias iverunt, in ordine nimirum ad eternam salutem, ac proinde in divino, non humano foro. Accedit denique 3i™, argumentum, ad quod quid- nam adversarii respondere queant, plane nescire me fateor. Hoe ita propono:

Coram quo Abrahamus per oblationem Isaaci justificatus est, coram illo et nos per opera justificari docuit Jacobus ;

Atqui Abrahamus per oblationem Isaaci coram Dro justificatus est ; Ergo &e.

De majore propositione nemo dubitat; minorem hoc prosyllogismo, ut mihi videtur, insolubili probatam do :

Per quod Abraham promissionem benedictionis in se- mine ejus (id est, Christo) pro se et posteris consecutus est, per hoe coram Deo justificatus est ;

Atqui Abraham promissionem benedictionis in semine ejus, Christo, pro se et posteris per oblationem Isaaci con-

94

18 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. TI.

secutus est; Ergo Abraham per oblationem Isaaci coram Deo justificatus est.

Major iterum extra controversiam est posita, eaque ipsius S. Pauli argumentatio pro justificatione per fidem nititur. Vide Rom. iv.13. Gal. 11.14. seqq. Minoris veri- tas patct ex Gen. xxii. 16. Per memetipsum juravi, dicit Doninus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi—et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, quia obedisti voct mee: quee verba ita clara sunt, ut nullo commentario nulloque alio argumento opus esse videatur.

CA P. Π.

Expenditur secunda sententia corum, qui Jacobum de falsa et Jucata, Paulum de vera ac viva fide loqui arbitrantur. Multis argumentis obruitur ista opinio. Satisfit objectio- nibus adversariorum.

1. SECUNDA sententia est eorum, qui homo- hymiam in voce fidez statuunt. Paulus (inquiunt) loquitur de fide vera ac viva, quae per opcra est effi- cax; Jacobus de fide falsa, fucata, ac denique mor- tua, quee est fidei tantum larva, non vera fides: nihil autem mirum est, Paulum fidei vivee justificationem tribuere ; Jacobum vero fidei mortuze eandem pror- sus detrahere.

2. Priusquam hane sententiam expendamus, illud notatu haud indignum est, hane interpretationem a plerisque cum priore conjungi; ita ut duplicem sta- tuant in verbis Jacobi cum Paulo collatis homony- miam; aliam in voce justificationis, qua justificatio apud Paulum pro justificatione hominis coram Deo, apud Jacobum vero pro declaratione justitiz coram hominibus accipiatur; aliam in voce fide, qua fides

srt. |—-4, DISSERTATIO POSTERIOR. 79

apud Paulum fidem vivam, apud Jacobum fidem mortuam significet. Quam hee confusa, incongrua, ac sibi repugnantia! si enim justificatio Jacobo sit declaratio fidei coram hominibus, et tamen fides ab eo accipiatur non pro fide vera ac viva, sed falsa ac mortua; annon inde sequetur, Jacobum dicere, fidem falsam ac mortuam coram hominibus declarari bonis operibus? quo quid absurdius? Hoe strictim no- tato, istam interpretationem seorsim atque a priore distinctam considerabimus.

3. Primo igitur quod dicunt, fidem intelligi a Ja- cobo que mortua sit ac sine operibus, hac lege con- cedimus, si etiam fateantur omnem fidem per se mortuam esse, et non nisi ex operibus vitam suam accipere, h. e. sine operibus nihil apud Deum valere ad salutem ; quod certe apostolus aperte docet. At- qui illud non sibi volunt adversarii ; quippe qui sta- tuant, fidem esse aliquam, que, etsi ab operibus se- jungi non possit, ejusmodi tamen est nature, ut vim quandam in se habeat justificandi, quam nulla ex parte debeat operibus. Sensus igitur eorum est, Jacobum loqui de fide tali, que in genere fidei im- perfecta sit, ac vera fidei natura plane careat ; verbo dicam, que fidei tantum larva sit, non ipsa fides.

4. Sed hee eorum interpretatio immane quantum a textu apostoli abhorret! 1°. enim Jacobus fidem, de qua loquitur, ut bonam probat, ver. 19. Zu credis Deum unum esse? καλῶς ποιεῖς, bene facis; ergo de fide simulata nequaquam intelligendus est. 2°. Fidem, de qua loquitur Jacobus, ex parte hominem justificare ipse concedit, ver. 24. atqui ex fide si- mulata, et que non vera sit, homo ne omnino qui- dem justificari dici potest. Respondet hic Paraeus®,

Explicat. dubiorum c. 111, ad Rom. dub. 9. in resp. ad obj. 3.

35

80 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. 11.

Apostolum non affirmare, sed negare, fidem justifi- “care solam, ἢ. e. solitariam, seu operibus vacuam ; nec partiri justificationem inter opera et fidem, sed totam operibus tribuere, fidei totam derogare ; ideo- “que non dicere, vedetis etiam operibus, sed vide- “tis operibus gustificart hominem, et non fide tan- “tum.” Mira certe responsio! nam 1. apostolus non dicit, fidem non justificare solam, vel que sola est, sed non justificare solwm, οὐκ ἐκ πίστεως μόνον. 2. Si dicas adverbium μόνον poni pro adjectivo μόνης, res eodem redibit ; quippe manifestum erit, aposto- lum statuere, fidem, de qua loquitur, etsi non solam et sine operibus, operibus tamen conjunctam justifi- care; quod de fide falsa ac fucata nullo modo dici potest. 3. Denique illud non potuissem non impri- mis mirari, quod Parus dicit, justificationem a Ja- cobo totam operibus tribui; nisi meminissem virum doctum existimasse, justificari apud Jacobum idem valere, quod justum ostendi coram hominibus. At siquis sanz mentis post rationes modof in contrarium a nobis allatas ita senserit, cum dedita opera czecu- tire mihi persuasissimum est. 3°. Apostolum non tantum fucate, sed et vere fidei solitarium justifi- candi officium detrahere, hoe argumento planum fiet: Fides ea, qua in Abrahamo erat, proculdubio vera erat fides, non fidei larva; at fides ipsa Abra- hami sine operibus ipsum justificare non valuit; dici- tur enim ex operibus justificari, ver. 21. 4°. ac post- remo, diserte loquitur apostolus de ea fide, que ali- quando cooperatur operibus, atque ex operibus ad finem (justificationis 56.) perducta est, ver. 22. que fucate fidei nullo modo aptari possunt : loeum hune superius® vindicavimus. Verbo igitur dicam: De ea eee 8 (Diss. Prior VI. 4. &c.]

sect. 4,5. DISSERTATIO POSTERIOR. 81

fide manifeste disputat Jacobus, cui nihil desit pree- ter bona opera, et que, si ei addantur bona opera, hominem sine dubio Deo gratum ac salvum reddet. Jam vero fucata fides est imperfecta in genere fidei, neque potest operibus bonis conjungi, iisve additis vera fieri.

5. Ad argumenta jam veniamus, quibus interpre- tationem suam adstructum eunt adversarii. Duo tantum proferunt, que considerationem mereantur. Primo objiciunt, Apostolum loqui de tali fide, quee in ipsis etiam demonibus reperiatur ; ac proinde ne- quaquam de vera fide intelligendum esse. Resp. Veram, h. e. non fucatam fidem et assensum in dia- bolis esse, certum est ; cum id testetur apostolus, ac ratio ipsa confirmet. At fides haec iis nihil prodest, quia nullam in iis charitatem efficit. Hoc autem ideo, tum quod norint se irrevocabili decreto a gra- tia evangelii seclusos, tum quod ita penitus depra- vata sit eorum natura, ut iis forsan (etiamsi spes veniz affuleeret) Deum amare et bonum aliquod velle aut facere plane impossibile sit. Vis ergo ar- gumenti apostolici hee est; Fidem atque assensum habent ipsi diaboli, quibus tamen ea fides nihil prod- est; quia sc. pietatem in iis post se non trahat: pari ratione tu, quisquis es, qui fidel tus confidis, ex ea nullum fructum percipies, nisi opera fidei adjungas. Instabis ; Vera fides est saltem vera virtus ; neque id diffiteri volunt, qui sufficere eam ad justificationem negant; at nulla in diabolis reperitur vera virtus ; ergo neque vera fides. ‘Sed responsio non est ad- modum difficilis; eadem enim fides, que in homine virtus est, ut in diabolis existit, omni virtute caret: ratio videtur satis manifesta; Objectum fidei sive

h Vide Estium in lib. If]. diss. 23. ὃ. 5.

BULL, VOL. Ill. G

82 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, 1.

res credendze a diabolis tanta ac tam irrefragabili evidentia apprehenduntur, ut iis credere ipsis plane necessarium sit, adeoque nulla laus, neque virtus: at non eodem modo in homine fides efficitur; quippe etiamsi objecta fidei nobis proponantur ut summe credibilia atque ejusmodi argumentis confirmata, que equis judiciis et ingeniis non plane pertinaci- bus abunde sufficere possint!; non tamen ea nobis evidentia res credendxe ingeruntur, ut iis assentiri omnino necessarium sit; tum enim nullos infideles reperire esset inter evangelii auditores, quos tamen (proh dolor!) nimis multos esse experientia testatur. Hee credendi libertas in homine facit, ut fides in ipso virtus sit atque actus obedientiz laudabilis, quee in diabolis nullam meretur laudem, quia libertate ista eareant. Non parum firmari videtur heee responsio ex ipso Jacobo, qui illam ipsam fidem, quam in dia- bolis reperiri concedit, in homine tamen laudat; 7% credis, inquit, unum Deum esse; ἹΚαλώς ποιεῖς, bene facis; q. d. est quidem fides hee laudanda virtus ; at non sufficit, ad salutem nihil valet, nisi ei addan- tur charitatis opera.

6. Altera adversariorum objectio ex ver. 17. et 20. et 26. hujus capitis depromitur; Mortua fides non est vera fides; at fides, contra quam disputat Jaco- bus, dicitur ab eo mortua; ergo, &c. Resp. mirum certe merito videri debet, viros doctos tali argumento pugnare ; cum nullus sit Jacobi locus, qui universam eorum interpretationem luculentius evertat ; cuivis id liquebit, qui verba ver. 26. sine gratia, sine odio ex- penderit ; Ὥσπερ yap τὸ σῶμα χωρὶς πνεύματος νεκρόν

i Vide Thom. Bradward. de causa Dei, lib. I. cap. 1. Coroll.

par. 32. p. 59. et H. Grot. de Verit. Religionis Christ. lib. IJ. in fine, et Scholasticos generatim.

sect. 5,6. DISSERTATIO POSTERIOR. 83

ἐστιν, οὕτω Kal πίστις χωρὶς τῶν ἔργων νεκρά ἐστι, i. 6. Stcut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine opertbus mortua est. Observa enim hic, 1°. cum fides sine operibus a Jacobo dicitur νεκρὰ, vocem illam νεκρὰ non tam ad ipsam fidei naturam respicere, quam ad effectum ejus; h. e. non significare, fidem sine operibus non esse veram fidem, sed talem fidem effectu suo carere, i. e. apud Deum nihil quicquam valere, ad justificationem vel salutem hominis nequa- quam prodesse ; clare id liquet ex ver. 14. coll. cum ver. 17. ubi πίστις οὐ δύναται σῶσαι, et πίστις νεκρά ἐστι. idem valent: deinde illud manifestius adhue apparet ex ver. 16. et 17. inter se collatis, ubi in pro- tasi similitudinis ab apostolo usurpate legimus, τί τὸ ὄφελος: in apodosi vero, πίστις νεκρά ἐστι" idem ergo apud Jacobum significant mortuwm esse, et nihil prodesse. 2°. Observandum est, non dicere aposto- lum, Sicut homo sine spiritu mortuus est; sed, Sicut corpus sine spiritu mortuum est; unde evanescit frivola ista quorundam objectio, Homo mortuus non est homo, sed cadaver tantum hominis; ergo fides mortua non est fides, sed quoddam fidei ca- daver: non enim comparat apostolus fidem mor- tuam cum homine mortuo, sed cum corpore mortuo. Sicut ergo corpus mortuum vere et proprie corpus est ; ita fides mortua vere et proprie fides est. At corpus mortuum nihil agit, nullam vitze actionem exercet; ita neque fides mortua quicquam prodest, aut ad salutem hominis confert. 3°. Corpus, si spi- ritu informetur, vivum fit corpus, et actiones vite exercet ; ita fides ea, de qua loquitur Jacobus, per opera ipsi addita, viva efficitur fides, atque ad salu- tem prodest; quod de fide falsa nemo sanz mentis dixerit ; quippe tali fidei deest vera fidei natura, G 2

36

84 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. II.

quam ab operibus mutuari non potest. Breviter, quod verum corpus non est, animee jungi non potest, neque per illud actiones vitae potest anima exercere ; eodem plane modo, que fides vera non est, ei ut bona opera addantur, omnino est impossibile. 4°. Ac postremo, ex hae Jacobi similitudine illud saltem manifestum est, Bona opera in justificationis ac sa- lutis negotio idem fidei prestare officium, quod cor- pori anima, quod ad vitam attinet; h. e. quemadmo- dum anima facit, ut corpus vivat atque actiones vite exerceat ; ita bona opera efficiunt, ut fides vivat, ἢ. 6. ad salutem valeat. Cum enim fidem mortuam esse, et fidem non posse salvare vel nihil prodesse, idem significent, ut modo ostendimus, ex regula contra- riorum sequitur, fidem c7vere, et fidem prodesse ac salutem operart, idem etiam significare.

7. Quid his opponi ab iis possit, qui fidem esse unicum justificationis instrumentum, opera nihil in isto negotio agere docent, merito mireris; sed audi Cameronem, et

Si Pergama dextra Defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Aun. If. 291.

Primo interrogat vir doctus*, nee sine indignati- one aliqua, utrum qui hane Jacobi similitudinem rigide urgent, cum spiritus sit causa vitze corporis, dixerint etiam opera esse fidei causam?’ Resp. Ludit vir doctissimus in questione sua; non enim necesse est, ut qui dicunt, spiritum esse causam vitee corporis, affirment opera esse causam fidei; imo si illud dicerent, simili, quo utitur apostolus, abuteren- tur: non enim vel dicit, vel innuit Jacobus, spiritum

k In Jac. ii. 26.

secr. 6,7. DISSERTATIO POSTERIOR. 85

esse causam corporis, sed spiritum esse causam vite corporis: pari ratione opera bona non sunt causa fidei; at sunt causa vite fidei, ἢ. 6. efficiunt, ut fides hominis ad justificationem prosit, ejusque salutem ope- retur, quod per se et sine operibus preestare nequeat. Atque illud asserere non veremur, cum idem Jacobus ipse aperte doceat. Pergit Camero interrogare, An perinde dicemus, motum tribui fidei per opera, ac anima corpori motum tribuit ? Resp. Omnino : ni- mirum motus ille fidei, quo ad salutem pertendit, ope- ribus debetur, sine quibus fides hominem caca, ad salutem producere, haudquaquam valeat ; atque hoc etiam a Jacobo in terminis docetur, ver. 14. Deni- que rem suam concludit vir magnus hoc argumento ; Certissimum est apostolum dicere, Fidem συνεργεῖν τοῖς ἔργοις" at corpus anime συνεργεῖν, nemo satis “sanus dixerit.” Resp. 1. Si totum concederemus argumentum, quid inde sequeretur? nempe simili- tudinem apostoli rei, de qua agit, per omnia non quadrare. At quid isthuec tam mirum esset? Certe nullum fere simile excogitari potest adeo usquequa- que aptum ac concinnum, ut non alicubi claudicet ; sufficit quod similitudo apostoli scopo ipsius princi- pali illustrando apte inserviat; mempe ostendere, fidem per se nihil ad salutem valere, aut operibus additis, ad finem suum, salutis scilicet, pertingere: plane quemadmodum corpus sine anima mortuum est, neque agere omnino potest ; sed vero anima ipsi adjuncta vivit, atque actiones vitales exercere valet. 2. Sed quid, obsecro, absurdi in eo esset, si quis dice- ret corpus anime συνεργεῖν ; an ad Anticyras continuo relegandus esset? certe corpus aliquo sensu anime συνεργεῖν, nemo satis sanz mentis negaverit. [18] enim anima sit omnium actionum fons ae principium,

91

86 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. Il.

corpus tamen etiam anime cooperatur, atque ad- jungitur tanquam instrumentum, quo in actionibus suis plerisque edendis anima utitur, ac sine quo, ut actiones istas anima perficiat, plane impossibile est. Ita oculus, manus, pes, ceeteraeque corporis or- ganice partes anime subserviunt, ut instrumenta in effectione earum actionum, que singulis earum con- veniunt ; neque potest anima exercere actionem videndi, ambulandi, &e., nisi mediante oculo, pede, &e. Itaque hic etiam quadrat similitudo. Etsi enim charitas sit virtus illa, quam in salutis negotio Deus imprimis respiciat, quaeeque sola ex gratioso Dei foe- dere necessario secum nexu salutem trahat; tamen necesse est, ut huic charitati etiam fides subserviat, quippe szne qua timpossibile sit placere Deo, Heb. xi. 6. Nihilominus sicut corpus anime ita in a- gendo subservit, ut tamen in se nullam agendi vim habeat, quam ab anima non mutuatur; ita fides sic charitati ad salutem cooperatur, ut in et per se nihil ad salutem valeat, sed eatenus tantum, quatenus charitate perficitur. Sed in re inutili nimiam po- suimus operam.

8. Unicam solummodo observationem, quae magis usui erit, adjiciam; nempe ex hac ipsa apostoli si- militudine optime stabiliri distinctionem illam fidei, quam nostrates plerique temere exagitant (vix alia certe de causa, quam quia a pontificiis usurpata sit) in znaformem et formatam. Optarim certe, ut cex- terze omnes scholasticorum distinctiones tam essent S. Seripturis consentanee ; est enim fides informis apostolo velut corpus inanime, et fides formata velut corpus animatum ; sic ergo utrinque vera fides, sicut utrinque verum corpus. At vero sicut corpus ina- nime nihil agit; sic fides bonis operibus non animata

sect. 7,8. DISSERTATIO POSTERIOR. 87

nihil ad salutem prodest. Laudanda certe erat Bu- ceri, viri optimi, moderatio, qui hac in parte nullam pontificiis litem intendendam censuit. Verba ejus, ut observatu dignissima, describere hic non gravabor ; ita se habent!: Non possum non sanius judicium optare quibusdam, qui hoc nostro seeculo plurimos ““ admodum turbarunt hoc paradoxo, Sola nos fide ‘“‘salvari; cum viderent tamen huc eo rapi, ac si justitiam sola animi existimatione finirent. πὸ ‘jam illa charitas, quae huic malo uno verbulo mederi dedignatur? ut dicerent, fide formata justi- “‘ ficamur; aut, per fidem bonorum operum volun- ““ tatem ac ita justitiam consequimur; aut, fides fun- damentum ac radix est juste vite, ut Augustinus “dixit; neque veris enim quisquam offendendus “est.” Hee ille: ad hane autem distinctionem recte intelligendam observandum est, cum apostolus opera fidei formam statuit, considerari ab ipso opera in sua radice, ἢ, 6. non tam in externo effectu, quam interno affectu, seu bona voluntate et charitate, que forma est fidei, (quatenus sc. justificat,) sicut anima corporis. Sentit enim Jacobus, fidem operandi vo- Juntate destitutam mortuam esse ; sicut corpus anima privatum mortuum est.

Atque de secunda Jacobi interpretatione hac- tenus.

CAP. III.

Expenditur tertia sententia eorum, qui Jacobo et Paulo inter se conciliandis distinctionem quandam justifica- tions in primam et secundam adhibent. Breviter osten- ditur, sententiam istam tum falsum supponere, tum ab

1 In Psal. xi. edit. Argentorat.

38

88 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, ΠΙ.

utriusque apostoli scopo alienam esse. Idem fit judi- cium de quarta atque ultima Josue Placei sententia, de duplict accusatione, a qua in justificatione absolvimur ac liberamur.

1. TERTIA conciliandi ratio, a nobis breviter expendenda, eorum est, qui distinctione quadam justificationis in przmam et secundam lane inter Paulum ac Jacobum ἐναντιοφάνειαν facile sublatum iri arbitrantur. Nimirum initium justificationis sta- tuunt fide sola sine operibus obtineri secundum Paulum; continuationem vero, perfectionem, ac complementum justitia non nisi ex operibus fieri; atque id solummodo a Jacobo doceri. Hane inter- pretationem plerique pontificii scriptores magni faciunt; neque eam suo sensui accommodatam respuunt nonnulli ex reformatis theologis; suo inquam sensui accommodatam ; quia pontificii per justificationem primam intelligunt prime gratize infusionem, que fit per fidem eam, qua cor purifi- eatur; reformati vero, qui ista distinctione utuntur, per primam justificationem volunt primum hominis in Dei favorem atque amicitiam introitum atque ingressum, quem fide sola obtineri Paulum docere existimant.

2. Verum enimvero utrique in hae distinctione tum falsum supponunt, tum ab utriusque apostoli scopo longius aberrant. Falsum supponunt ponti- ΠΟΙ, eo quod vocabulum justificationis in Paulinis disputationibus pro habitualis gratize infusione ac- cipi pro concesso sumant; cui tamen non nisi ad Grecas calendas probando erunt; reformati vero hoe falso nituntur fundamento, quod primam Justifi- eationem fide sola sine operibus homini contingere arbitrentur, quod nequaquam concedi debet. Nemo

secr. 1--3, DISSERTATIO POSTERIOR. 89

enim (ut supra! argumentis omni exceptione major- ibus evicimus) vel ad primam justificationis gratiam pervenire potest, qui poenitentiz opera non preesti- terit. Haud tamen diffitebor, opera ea, que primam justificationem preecedunt, longe minora ac pauciora esse lis, quae jam justificatum sequuntur. Etenim post justificationem Deus, in flagrantissimi amoris signum, uberiorem Spiritus sui mensuram in nos ef- fundit, qua opera egregia ac vere heroica producere valeamus; atque ita qui fuerant Oyo, fiunt et mpot in summo gradu, ut eleganter Grotius™. Atque in hune sensum (ut optime nos monet idem Grotius",) intelligenda sunt cum multa, quae veteres de justificatione ex fide sola dixerunt; tum impri- mis illud Augustini, fere in omnium ore jactatum, *“ Bona opera sequuntur justificatum, non preece- “dunt justificandum.” Nimirum intelligendus est Augustinus non de operibus quibuscunque, sed de longa ac jugi operatione ; ut sensus ejus sit, pauciora ac minora esse opera, que justificandum prece- dunt, quam que justificatum sequuntur: absque hoe grano salis axioma illud (adeo ab omnibus de- cantatum) a manifesta falsitate vix ac ne vix qui- dem purgari possit.

3. Reliquum est, ut, quam heec conciliatio, ut ea a theologis tum reformatis tum pontificiis intelli- gitur, ab utriusque apostoli scopo atque instituto aliena sit, breviter ostendamus. Ad Jacobum quod attinet, tantum abest, ut fidei soli sine operibus pri- ma ab ipso justificatio concedatur, ut fidem per se, tanquam rem vanam, inutilem, ac plane mortuam

' (Diss. Prior. II. 6.] mV Of, Pro’ pace, Ῥ. 22, " In Annot. in Consult. Cassan. ad Art. 4.

90 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. Ill.

rejiciat penitus®. Si vero Paulum spectes, non ma- gis quadrat hee conciliatio ad ea, que ab ipso dis- putantur. Ex tota enim disputationis ejus serie manifestum fit, opera, qualia ab ipso intelliguntur, non tantum a justificatione prima, sed a secunda, atque adeo (ut superius? indicavimus) ab ipsa sa- lute removeri. Nihil itaque felicius cessit haee tertia conciliandi ratio.

4, Restat quarta atque ultima sententia, quam ὙΠῸ docto, Josux Placeeo, video mirifice placuisse ; nec satis scio, annon sit el propria ac peculiaris. Kam sic explicat4; Opponitur justificatio accusa- “tioni; a duabus autem accusationibus premimur ‘in foro divino. Primum objicitur, nos esse pecca- “tores; h.e. reos violatae conditionis, quae foedere legali lata est: deinde objicitur, nos esse infideles ; “h.e. non prestitisse conditionem foederis gratiz, videlicet fidem. Ab accusatione priore sola fide justificamur, qua Christi gratiam ac justitiam am- plectimur; a posteriore justificamur etiam operi- bus, quatenus iis fides ostenditur. Ad posteriorem * accusationem respiciens Jacobus, affirmavit merito, Ke opertbus justificari hominem, et non ea fide tantum ; Paulus vero respiciens ad priorem, Sola fide hominem sine operibus justificart contendit.” Sic ille: sed (ut alia taceam non pauca, in hac sen- tentia merito culpanda) fallitur tum in thesi, tum in hypothesi sua vir eruditus. In thesi quidem, quod statuat, fidem esse totam atque integram foederis

ο Exemplum quoque meretricis Rahab, ver. 25. allatum, satis ostendit, Jacobum ipsam primam hominis, etiam infidelis, justifi- cationem disputatione sua complexum esse. GRABE.

p (Diss. Prior. VI. 12.]

4 Theses Theolog. Salmur. vol. I. de justif. Thes. 41. p. 35.

sect. 3,4. DISSERTATIO POSTERIOR. 91

evangelici conditionem; opera autem considerari solummodo ut fidei signa atque argumenta; quod falsissimum esse jam ante” liquido probavimus: in hypothesi vero, quod sentiat, opera a Jacobo tan- quam ad justificationem illam posteriorem neces- saria, fidem a Paulo ut ad justificationem priorem sufficientem admitti; quod utrumque a vero alienum esse modo ostendimus, ac de Paulo mox plenissime demonstraturi sumus. Neque igitur ad hujus nodi solutionem quicquam confert hzec ultima sententia’ : meliora queramus.

ANNOTATA J. E. GRABE 39 A CAP, Il,

AD SECT. 2.

Illud Augustin, fere in omnium ore jactatum] Isti Au- gustini dicto cum clarissimam lucem afferant verba supra Jaudati, et nunquam satis laudandi, Gulielmi Forbesii in Considerationibus pacificis de Justificatione, lib. I. cap. 3. sect. 3. ea hic annotare operze pretium duxi: Quod,” in- quit, “¢ ad nauseam usque ex Augustino de Fide et Operi- “bus, cap. 14. repetunt, (Bona opera sequi justificatum, “non autem precedere justificandum,) ne ill mentem ‘“ Augustini nunquam sunt assequuti. Loquitur enim eo ‘loci Augustinus de operibus justitise, quee percepta et professa fide (ut ipse ait) fidelibus deinde diligenter toto ‘* vitee cursu prestanda sunt, seu de operibus illis, quee per “ὁ justitiam habitualem, i. e. in ipsa justificatione infusam, ‘“‘ inheerentem, et permanentem efficiuntur, atque sic spe- ‘cial quadam ratione dicuntur bona opera; non autem “de iis, quee per Spiritus S. gratiam assistentem et prze- ‘* parantem fiunt ante et ad justificationem peccatoris.” Xc.

r (Diss. Prior. V. 5.]

* Kam prolixius refutavit clariss. auctor in Examine Censure, Resp. ad Animadvers. XV. Grapes.

92 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IV.

Nimirum in his justa agunt fideles; in illis juste, ut Ari- stoteles in Ethicis distinguit.

CAP. TY.

Ad veram nodi solutionem via sternitur. Paulus ex Jacobo, non Jacobus ex Paulo interpretandus. Duplex apud Paulum ambiquitas: altera in voce fidei, in voce operum altera. Quid per fidem Paulus intelligat. Fidem ipsi denotare universam illam, que evangelio exhibetur, obedi- entiam, argqumentis clare ostenditur. Grotit arqumento pro contraria parte respondetur.

1. EXPENSIS aliorum de conciliatione inter Paulum et Jacobum sententiis, iisque non sine evi- dentissimis rationibus rejectis; tempus est, ut tan- dem de vera ac genuina hujus nodi explicatione vi- deamus.

2. Ac primo quidem ex iis que jam diximus, illud fundamenti loco statui potest, rationi longe convenientius esse, ut Paulum ex Jacobo, quam ut Jacobum ex Paulo interpretemur’. Preterquam enim quod verba Jacobi sint adeo diserta, clara, ac perspicua, ut, qui de eorum sensu dubitat, nodum plane in scirpo quarere meritissimo jure dicendus sit; illud etiam notatu haud indignum est, quod veterum multi (eosque inter Augustinus) censent, Kpistolamn Jacobi, et Johannis primam, et Jude, et eam qu Petri secunda dicitur, scriptas adversus eos, qui Paulinas [pistolas prave interpretantes, fidem dicebant sine bonis operibus ad salutem sufli- cere. Cui sententie fidem faciunt ultima Epistole illius, quee Petro adseribitur, verba" ; ubi δυσνόητά τινα

' Vide Examen Censure, Resp. ad Animadvers. I. Grase, 1 Expende etiam ejusdem Epistole cap. i. ver. 5—09.

4. DISSERTATIO POSTERIOR. 93

secT. 1

affirmat in Paulinis Epistolis reperiri, a pessimis ho- minibus in pessimum sensum usque ad perniciem suam distorta; certe enim, si rem probe expendas, nullam invenies in Epistolis Paulinis doctrinam, quze pravis interpretationibus sit magis exposita, vel quz revera a primis usque seculis in hune ipsum diem pejores passa fuerit, quam hee ipsa de justi- ficatione ex fide sola sine operibus disputatio. Idem quoque probabile fit ex eo, quod Jacobus ejusdem Abrahami exemplo utitur, ut probet opera ad justi- ficationem requiril, ex cujus exemplo Paulus intu- lerat, justificari hominem per fidem sine operibus, Rom. iv. per totum.

3. Utut sit, de Jacobi sensu plane constat; quic- quid aut ambiguitatis, aut obscuritatis sit, id totum in Paulinis Epistolis quzerendum. [a vero in Pauli verbis ambiguitas vel in vocabulo justificationzs, vel in nomine fide7, vel denique in voce operum statu- enda est. Ad vocabulum justificationis quod atti- net, satis (ut arbitror) jam evicimus*, illud in Pau- linis Epistolis hune sensum obtinere, ut significet actionem Dei, more judicis, hominem absolventis, justumque pronuntiantis, atque ad premium vite eterne acceptantis; de hoc igitur nulla manet controversia. Reliquum est, ut ambiguitas vel in nomine fidez, vel in voce operum sita sit; ac pro- fecto in utroque vocabulo, prout a Paulo usurpa- tur, latet homonymia: qualis ea sit, jam ostensuri sumus.

4. Primo igitur, quid per fdem intelligat Paulus, queri potest ac debet. Ad cujus questionis solu- tionem, quod superiusY strictim notavimus, hic fusius

x Dissert. Prior. cap. 1. 6, GRABE. y [ Diss, Prior. IT. 10.]

40

94 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IV.

a nobis explicandum ac demonstrandum est: 56. fidem, cui justificatio a Paulo tribuitur, pro unica ac simplici virtute nequaquam sumendam esse, sed integram foederis evangelici conditionem denotare, ἢ. 6. suo ambitu omnia Christiana: pietatis opera complecti. Recte enim Zegerus, *“ Absoluta et perfecta fides, cujus frequentior est in Scripturis “« mentio, ea est, qua non modo Deo, et Deum cre- dimus, verum etiam in Deum, h. 6. credendo pio affectu pariter et effectu in Deum tendimus, et ab “illo pendemus. Atque hee simul spem, charita- “tem, et bona opera complectitur.” Et paulo post, Hie igitur memineris oportet, quod ubicunque Paulus, vel alia Scriptura sacra fidei tribuit justi- ficationem, salutem, vitam, aut aliquid hujusmodi “de fide loquatur viva et perfecta,” ἢ. 6. que spem, charitatem, bona opera complectitur.

5. Hoe unum si evicerimus, reliqua apud Paulum longe erunt faciliora. Ac primo quidem id clare liquet ex locis nonnullis inter se collatis, in quibus Paulus sui ipsius interpretem manifeste agit; Gal. v. 6. In Christo Sesu neque circumcisio quicquam valet, neque preputium, sed fides per charitatem efficaa: et cap. vi. 15. La Christo Jesu neque cir- cumcisio qguicquam valet, neque preputium, sed nova creatura: 1 Cor. vii. 19. Cireumeisio nihil est, et preputium nihil est, sed observatio preceptorum Dei. Quis hee legens adhue dubitare possit, quid per fidem Paulus voluerit? nimirum luce clarius est, fidem, cui justificatio ab ipso tribuitur, non nisi eam esse, que per charitatem sit efficax, que eadem plane sit cum nova creatura, denique que observa-

2 In pref. ad Annot. ad Ep. Pauli.

sect. 4—6. DISSERTATIO POSTERIOR. 95

tionem mandatorum Dei in se contineat. Huc refer loca, in quibus fides a Paulo per obedientiam ex- ponitur: sic Rom. x. 16. Sed non omnes evangelio paruerunt; Hsaias enim dicit, Domine, quis cre- didit sermoni nostro ? quis non videt, hic πιστεύειν, credere, et ὑπακούειν εὐαγγελίῳ, parere evangelio, apud Paulum idem prorsus significare? Si quis autem dubitat, quid Paulo sit ὑπακούειν εὐαγγελίῳ, consulat Rom. xv. 18, ubi phrasis ista exponitur per ὑπακοὴν λόγῳ καὶ ἔργῳ, Obedientiam oris et operis®. Hine etiam passim legimus περὶ ὑπακοῆς πίστεως, de obedientia fidei, h.e. de obedientia illa quze ex fide proficiscitur ; Rom. i. 5. et xvi.19, 26. 2 Cor. vii. 15. et x. 5, 6. confer etiam 1 Pet. i. 2, 22.

6. Deinde hoc ipsum ex eo manifestum fit, quod apostolus, cum de fide sola, a charitate disjuncta, loquitur, eam nihili plane faciat ; 1 Cor. xiii. 2. Sz habeam omnem fidem, charitatem autem non ha- beam, nihil sum. Quod hic excipiunt nonnulli, Paulum loqui solummodo de fide miraculorum, non de perfecta fide, prorsus ineptum est. Nam, 1°. De omnigena fide diserte loquitur: ἐὰν ἔχω πᾶσαν τὴν πίστιν, &¢., Sic πᾶσαν γνῶσιν ibidem dicit pro omni genere cognitionis: sic et πᾶσα θλίψις, 2 Cor. i. 4. 2°. Fides miraculorum est summus fidei gradus, nec datur ulla fides, que sit mera fides atque a chari- tate disjuncta, major aut nobilior. Qui enim in tan- tum Christi evangelio credit et Christo confidit, ut per hane fidem vel summa miracula efficere valeat, ejus certe tum assensus, tum fiducia ad summum

Δ (Pauli verba sunt od τολμήσω λαλεῖν τι ὧν οὐ κατειργάσατο Χρι- στὸς δι ἐμοῦ, εἰς ὑπακοὴν ἐθνῶν, λόγῳ καὶ ἔργῳ, ubi λόγῳ καὶ ἔργῳ ad κατειργάσατο, i.e. ad apostolum referenda sunt, non ad ὑπακοὴν, i. 6. ad Gentes. ]

41

96 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IV.

gradum pervenerunt. Cum igitur concedunt ii, qui- buscum disputamus, fidem miraculorum per se nihil apud Deum valere, eadem opera fatentur, nullam esse omnino fidem nude consideratam, qu ad ho- minis salutem quicquam conferat. Mens certe apo- stoli clara est; Si habeam omnigenam fidem, usque ad eum fidei gradum, quo miracula efficiantur ; imo amplius adhuc, eum miraculorum fidei gradum, ut non tantum minora, sed et maxima miracula, qualis est montium immense molis translatio, praestare va- leam; nihil tamen sum, ἢ. 6. nihil sum secundum esse gratize, ut Aquinas: vel nihil sum in esse divini consortil, ut Cajetanus: vel denique (que omnia 60- dem recidunt) nihil mihi prodest heee fides ad vitam aternam, nisi ei etiam charitatem addidero. 3°. Tlud, opinor, nullus inficiabitur, Paulum hie loqui de cha- ritate non quacunque, sed de vera et evangelica ; quam si conferat cum aliis donis mortuis, friget am- plificatio; quid enim magni sit, si vera charitas preeferatur vel non san cognitioni, vel ementitz prophetiz, vel non vere fidei? Hoc nimirum (ut scite Erasmus?) perinde sit, quasi si quis volens exaggerare robur tauri, componat illum cum leone vel mortuo, vel dentibus atque unguibus exarmato. Certum est igitur, Paulum veram et evangelicam charitatem amplificandi gratia conferre cum veris ac perfectis donis Spiritus, et cognitionis, et prophetie, et fidei. 4°. Atque ultimo, apostolum sub finem ca- pitis, nempe ver. ult. agere de vera et perfecta fide, in confesso est. Necesse est igitur ut statuamus, de eadem agi initio capitis, cum disputatio continua sit ; alioquin apostolus diceret ἀνακόλουθα.

> Tn locum.

secr. 68. DISSERTATIO POSTERIOR. 97

7. Multum hie agitatur quzestio, An vera fides a charitate possit separari? ad me quod attinet, par- tem quzstionis affirmativam verissimam esse nullus dubito. Rationes ex hoe ipso loco satis manifestze sunt. Nam 1. Contraria sententia (ut alicubi® dixi- mus) suppositionem apostoli ineptam facit. 2. Cer- tum est, cognitionem et prophetiam, que ab apostolo in eodem cum fide censu ponuntur, a charitate se- jungi posse. Sed (ut quod res est dicam) contro- versiam hance, ad causam nostram quod attinet, ἀπροσδιόνυσον esse omnino judico. Sive enim statuas, veram fidem charitatem sibi indivulsam comitem ha- bere, sive contrarium definias ; illud saltem ex apo- stoli verbis manifestum est, nullam esse omnino fidem, que ad salutem hominis quicquam valeat, nisi que et quatenus charitate perficiatur. Eandem enim certe fidem, que, si a charitate divelli potuisset, nihil prodesset, etiam charitati adjunctam nihil per se valere, nullam justificandi vim aut virtutem habere, quam charitati non debeat, manifestum est. Sed illud obiter.

8. Denique fidem, cui justificationem tribuit Paulus, obedientiam in se complecti, vel hine patet, quod ipse alicubi preeceptorum Dei observationem ad justifica- tionem esse necessariam diserte statuat. Locus est Rom. ii. 13. Non entm qua audiunt legem justi sunt apud Deum, sed qui legem prestant justifi- cabuntur. Legem hic ad ea precepta restringi, quae moralia sunt, h. e. universalis ac perpetui juris, ex toto apostoli contextu liquet. Hujus autem legis observationem ad justificationem esse omnino neces- sariam, apostolus in terminis affirmat. Excipit qui-

e+ Diss, Prior. LY, 2:] BULL, VOL. IIL. H

08 HARMONIA APOSTOLICA. CAP, IV.

dem Calvinus, et post eum alii, Paulum hic loqui ad hominem, non vero κατὰ ἀκρίβειαν ac rei ipsius veri- tatem. Verba Calvini4 sunt, Tantum urget apud Judzos apostolus illud, de quo meminerat, legis ‘‘ judicium ; quod non possint per legem justificari “nisi legem impleant; si transgrediantur, paratam ** mox esse illis maledictionem.” Imo paulo superius heee verba (pro more suo) indignabundus effundit ; * Qui hoe loco abutuntur ad erigendam operum justificationem, etiam puerorum cachinnis sunt dignissimi.” Verum enimvero hujusmodi dicta puero potius, quam tanto viro, digna fuissent: etsi enim his verbis apostolum Judzeos imprimis (quippe qui legis hujus eterne clarius sibi revelate cogni- tione superbirent, atque adeo nuda ista cognitione, quasi ipsis ad salutem sufficeret, nimium sibi place- rent) perstringere non diffiteamur; nulli tamen du- bitamus, quin hee ipsa verba ad omnes, qui justifi- cari volunt, atque eadem legis cognitione imbuti sunt, indiscriminatim pertineant, et non ad homi- nem, sed ad rei ipsius ipsissimam veritatem dicta sint. Rationes ex ipso textu sunt manifesta ; nam primo, si que dicit apostolus ver. 6—11. viz. Deum unicuigque secundum opera ipsius redditurum ; tllis, qui in perseverantia operum bonorum gloriam que- runt, vitam eternam ; contentiosis vero et mmorigerts eram et indignationem: afflictionem et conturbationem Juturam omni homini qui operatur mala, Judais primum, dein Gentilibus; gloriam vero et honorem et pacem omni operanti bona, Judeis primum, dein Gentilibus, &e. si, inquam, he sententiz non ad hominem, sed ad rem dictz sint, non Judos

4 Tn locum.

SECT. 8. DISSERTATIO POSTERIOR. 99

solum respiciant, sed ad omnes sine discrimine pertineant; (illud vero quis ausit negare ?) tum dubio procul verba ver. 13. eodem etiam referenda sunt, siquidem per causativam particulam yap cum ante- dictis connectantur, nec plus dicant quam in iis continetur. Recte enim Bucerus®, Nititur hoe “dictum eo, quod Deus reddit cuique secundum facta sua: hine enim est, ut Deus his qui faciunt “legem, h.e. serio student legi, rependat vitam “eternam.” Deinde cum supponit Calvinus agi hic de justificatione sub conditione impossibili, viz. siquis legem prestet, clare refellitur ex ver. 16. qui ver. 13. omnium fere interpretum consensu ad- jungi debet, ceteris παρενθετικῶς interpositis. Ibi enim dicitur hance legis factorum justificationem actu et reipsa futuram esse in die judicii’, Legat quisquis dubitat, ac sine gratia, sine odio cujusquam, inte- gram periodum expendat, atque hanc esse ipsissi- mam Pauli mentem mirum est ni fateatur. Quid ergo, inquies? Numquis legem Dei facere possit ? Respondebit hic Bucerus, Sicut in precedentibus * operari bonum vel malum est bono vel malo stu- dere, animo incumbere et intentum esse ; ita facere “legem, aut esse legis patratorem, nihil aliud est, “quam legi deditum esse, legem meditari, in eo esse, ut legi vita omnis conformetur; hoc nimirum,

In locum. [p. 110. ed. 1562.]

f Sed quicquid de connexione versus 16. cum versu 13. statuatur, hic certe cohzret cum proxime precedenti versu 12. imo rationem ejus subnectit, quod ibidem dicitur; nempe, Ilos qui in lege pec- caverunt, per legem judicandos esse: ‘‘ Non enim,” inquit, qui ““ solum audiverint, sed qui fecerint insuper legem, a judicio con- ““ demnationis erunt immunes.” Que ratio nulla est, nisi hoc reapse fiat. GRABE.

H 2

100 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. IV.

quod ubique Dominus in lege sua requirit.” Confer Rom. xiii. 10. Gal. v. 14. Jac. ii. 8. Verbo dicam, eadem est hee Pauli sententia cum illa Jacobi, ad evangelium tantum magis accommodata, Jac. i. 22. Factores estote sermonis et ne auditores solum, falsa ratiocinatione vosmetipsos fallentes. Cui addas Christi ipsius dicta, Matt. vii. 21, 24. Jo. xiv. 21. et xiii. 17. Prius autem quam illustrem hune locum missum faciam, visum est, quae ad eum scribit doctis- simus Kstius, commemorare; Sane,” inquit, vi- deri potest, idcireo Paulum hie tam diligenter com- “mendare voluisse bona opera, ut ad justitiam ac vitam eternam conducibilia ac necessaria, quo lectorem premuniret, ne sequentem ipsius doctri- “nam, qua justificationem tradit ex fide sine operi- }us, male intelligendo offendiculum pateretur, aut Certe eatenus saltem ei lubens assentior, ut credam, non sine magna Dei

“in errorem incurreret.

providentia id factum fuisse.

9. Videor mihi etiam alium locum vidisse, ubi obedientia mandatorum Dei ad justificationem ne- cessaria a Paulo diserte statuitur; is est Rom. vi. 16. An nescitis, quod cui sistitis vos servos ad obediendum, ejus servi estts cut auscultatis, prot ἁμαρτίας ets θάνατον, ὑπακοῆς εἰς δικαιοσύνην, sive peceate ad mortem, sive obedientie ad justitiam ? Hypallagen hie esse censet Parexus, ut verba, obedientie ad justitiam, ponantur pro yustitie ad obedientiam ; sed que sit hie hujus figura necessitas, plane non video; imo talis hypallage manifestam in Pauli ver- bis antithesin tollit; nulla enim inter obedientiam ac mortem per se est oppositio. Interpretationem itaque verborum expeditam ac facilem hance esse judico, ut vox obedientia metonymice sumatur pro

sect. S—10. DISSERTATIO POSTERIOR. 101

lege evangelica cui obeditur, vocabulum vero δικαιο- σύνη sensu satis usitato pro δικαίωσις accipiatur; at- que ita textus sic exponatur; An nescitis, cut sisti- tis vos servos ad obediendum, ejus servi estis, cui auscultatis, sive peccati ad mortem, sive evangelit ad justificationem vite ? certe δικαιοσύνη, ut τῷ θανάτῳ opponitur, non nisi gustifcationem aut huie aliquid simile significare posse videtur; sed illud a nobis mantisse loco additum fuit, cum ex antedictis satis pateat, fidem a Paulo accipi pro universa mandato-~ rum Christi obedientia.

10. Hane tamen Pauli interpretationem. rejicit Grotius in Prefat. ad Annot. in Epist. ad Roman. ubi, commemorata prius aliorum sententia de signi- ficatione vocis fidei apud Paulum, hance etiam no- stram designat reprobatque his verbis; Alii per fidem intelligunt omnem illam, quae evangelio ex- hibetur, obedientiam ; atqui neque hoe cum Pauli “locutione congruit; is enim dilectionem prefert fidel, 1 Cor. xiii. 13. et fidem dicit opus suum per dilectionem exequi, Gal. v. 6. aperte a fide dilectio- “nem, qua precipua pars est illius obedientix, di- stinguens.” Sed nilil nos keedit hoe viri doctissimi argumentum ; neque enim negamus nos, fidem ali- cubi ab apostolo a charitate ejusque operibus aperte distingui ; affirmamus solummodo Paulum, cum fidei soli justificationem ac salutem tribuit, licet fidem so- Jam nominet, cetera etiam omnia intelligere qux fidem sequi solent. Idque ex iis ipsis locis, ubi fidem a charitate distinguit, liquere credimus. Cum enim 101 fidem a charitate disjunctam apud Deum nihil quicquam valere affirmet apostolus, hine solide colli- gimus, ipsum, cum alias fidei fere omnia tribuit,

43

102 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. V.

fidem intelligere vera charitate informatam ; alioquin enim sibi ipsi contradiceret.

ee

CAP. V.

Fundamentum ejus locutionis, qua fides pro universa, que evangelio exhibetur, obedientia accipitur; nempe, quod sit οἱ imitium et radix totius evangelice justitie. Ex- ponitur locus ad Rom. x. 11. coll. cum ver. 12,18. Μα- dem fere de causa universa pietas cognitio sive scientia appellatur in Κ΄. Scripturis. Causa, cur Paulus in de- scriptione conditionis, que ex parte nostra ad salutem requiritur, nomine fidei tam libenter uti soleat, ulte- rius unveestigatur. Ha duplex potissimum est; ut istius conditionis, 1. exprimatur facilitas, 2. tollatur me- ritum.

1. HOC probe stabilito ac fixo, fortean oper pre- tium erit causas hujusmodi locutionis a Paulo usur- patze investigare. Fundamentum, quo hic loquendi modus nititur, superius’ indicavimus ; nempe, quod fides sit initium et radix totius evangelicz justitia, sine qua nulla virtus salutifera in homine possit exi- stere, queeque adeo, si vis ejus non impediatur, alias quascunque virtutes (velut filum acus) post se tra- hat; ut Paulus, cum omnem illam, qua evangelio exhibetur, obedientiam fide nomine exprimit, tropo utatur ei haud multum absimili, quo apud Latinos scriptores audire vel auscultare dicitur pro obtem- perare, ut in illo Terentii Andr.

Pamphilumne adjutem, an auscultem seni}?

quam metonymiam antecedentis pro consequente

g (Diss. Prior. II. 10.] h Act. I. Scen. 3.

SECT. 1. DISSERTATIO POSTERIOR. 103

solemus appellare; quanquam fides respectu czte- rarum virtutum non sit merum antecedens, sed, ut seepe diximus, causa, etsi non sola aut necessaria ; adeoque hoc loquendi genus ad metonymiam etiam efficientis referri possit. Appositissimum, ni fallor, huic rei explicande locum habemus Rom. x. 11. coll. cum ver. 13, 14. ubi locus Scripture ab apostolo citatus ver. 11. Quisquis credit in eum, (Dominum sc.) non pudefiet, ex alia Scripture sententia sic exponitur ver. 13. Quisquis invocaverit nomen Do- mini, (ἢ. e. ex animo Dominum coluerit) sa/vus erit: invocationem enim divini nominis hic, ut alibi seepe, (confer Psal. xiv. 4. et liii. 4. Isa. xliii, 22. Jer. x. ult. 1 Cor. i. 2.) totum atque integrum divini Numi- nis cultum significare manifestum est; ut Paulus, cum fidei salutem tribuit, fidem eam velit, que cul- tum Dei (in Christo sc. atque ex preescripto evangelii ejus) sibi conjunctum habeat. Cur igitur, inquies, totum illud fidez solius nomine exprimere voluit apo- stolus? rationem mox ipse innuit ver. 14. Quomodo egitur invocabunt eum, in quem non crediderunt ? nempe sine hae fide nemo Deum in Christo potest rite colere, et heee fides cultum istum parere apta nata est: fieri omnino non potest, ut colat, qui non credit; fieri vix potest, ut non colat, qui credit. Observandum autem hie, (ὡς ἐν παρόδῳ,) quod tria ΠΟ ab apostolo in eodem commate posita, invocatio, fides, et auditus sive cognitio, singula quidem ad salutem sint necessaria sub diversa tamen ratione; 561]. cognitio et fides necessaria sunt necessitate (ut ita dicam) mediata, cultus vero iste immediate; h. e. cognitio et fides ideo tantum necessaria sunt, quod sine iis nemo cultum prestare possit qui Deo ad salutem gratus sit; cultus vero ipse illud demum est,

44.

104 HARMONIA APOSTOLICA. CAP. V.

quod necessarium sit per se, ac salutis effectum (vi sc. foederis evangelici) proxime attingat: sed illud obiter.

2. Porro hac eadem de causa pietas, que ad salutem requiritur, nomine cognztionis sive scientiv non raro in Scripturis denotatur, ut Joh. i. 10. et vill. 19, 55. et xvii. 3. Phil. iii. 8. 1 Joh. ii. 3, 4, 13, 14, 20. et iv. 6, 7, 8. et v. 20. Imo huie cognitioni justificatio ipsa diserte tribuitur Isa. lili. 11. Cogni- tione sui gustificabit multos servus meus gustus ; nimirum, ut recte Forerius in locum: Est quod- dam cognoscere Deum seu Christum in Scripturis, “quod non est sine lis omnibus, que catholica doctrina ad justificationem dicit necessaria; est, “inquam, quedam cognitio, quam affectivam vocant “scholastici, que non minus habet amoris quam Πάρι ; que vera et integra est sapientia.” Ideo au- tem universam pietatem cognztionis solius nomine comprehendere solet Scriptura, tum quod sine solida Dei divinzeque voluntatis cognitione nemo vere pius esse possit ; tum imprimis quod cognitio ista ad pie- tatem magno sit et adjumento et incitamento: qux ratio fidei multo magis convenit.

3. Atque hee sola ratio etsi sufficere potuisset, cum tamen mecum cogitem, quam frequens sit apud Paulum metonymia ista, ac scopum Pauline dispu- tationis accuratius perspiciam, apostolum ulterius re- spexisse facile erediderim. Sentio itaque causam, cur Paulus in descriptiane conditionis, que ex parte nostri ad salutem requiritur, nomine fidez, tam liben- ter uti soleat, duplicem potissimum esse. Prima est, ut istius conditionis exprimatur facilitas; quippe fa- cile est credere id ad quod fides hee respicit, et ex quo pietas, que hoc nomine comprehenditur, pene

secr. 2,3, DISSERTATIO POSTERIOR. 105

necessario nascitur; nempe hominem mortalem ex mortuis resurgere posse, et in coelum ascendere, imo etiam reipsa resurrecturum, atque in beatas sedes migraturum esse, si Deo paruerit: id enim Christi ex mortuis resurrectione, atque in coelos ascensione, (quarum rerum fides apertissimis documentis nobis est facta,) manifeste fuit comprobatum. Hoe vero si credatur firmiter, (adde, et serio expendatur,) pieta- tem illam, quam Deus a nobis postulat, pene, si non prorsus, necessario in nobis efficit, ut inter alia docet nobilis ille Johannis locus 1 Epist. iii. 3. Μὲ gaesqais habet hane spem in eo, purificat se, sicut alle purus est. Kit haee quidem causa, cur fide? nomine conditio nobis a Deo imposita exprimi soleat, intelligi fortasse potest ex cap. x. ad Rom. ver. 6. et seq. ubi apostolus, ostendere volens facilitatem justificationis evangelicee pree justificatione legali, postquam dixisset ver. 5. Moses enim seribit g